Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum soli sacerdotes noui testamenti habeant claues

QVAESTIO PRIMA. Vtrum soli sacerdotes noui testamenti habeant claues.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus. Primum est de clauibus. Secundum est de correctione fraterna. Circa primum quaeruntur duo Primum est vtrum soli sacerdotes noui testamenti habeant claues. Secundum est vtrum quilibet possit vti claue in quemlibet (quod est quaerere) vtrum quilibet sacerdos possit absoluere quemlibet peccatorem a quolibet peccato. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod non soli sacerdoter noui testamenti habeant claues, quia in sacramentis illa quae geruntur exterius significat illa quae virtute sacramenti imprimutur interius, sed ostiarus in sua ordinatione traduntur claues, ergo eis imprimuntur claues interius, sed ipsi nondum sunt sacerdotes, ergo &c

Ad idem sic arguitur: excommunicare & absoluere videtur pertinere ad potestatem clauium, sed multi non sacerdotes excommunicant & absoluunt vt electi, confirmati, officiales, archidiaconi, ergo multi non sacerdotes habent claues.

IN CONTRARIVM est quod dicit Ambr. Hoc ius, scilicet ligandi, solum sacerdotibus est concessum.

RESPONSIO. Haec quaestio implicat duos articulos Primus est an sacerdotes veteris legis habuerint claues. Secundus est an in nouo testamento alij a sacerdotibus eas habeant.

Quantum ad primum dicendum est quod sacerdotes veteris testamenti claues non habuerunt. Cuius ratio est, quia vsus clauium est ad apertionem regni coelorum: vt dictum est Petro, sed regnum coelorum non potuit aperiri alicui ante passionem Christi, cuius merito sublatum est impedimentum naturae, ergo ante passionem Christi quae facta est in nouo testamento non debuerunt claues alicui conferri. Est tamen intelligendum quod po testas & vsus clauium praecessit figuraliter in officio sacerdotu legalium: officium enim eorum consistebat circa tria, sclicet in aperiendo & claudendo hominibus mundis & immundis secundum ritum legis materiale templum, in oblatione sacrificiorum & collatione sacramentorum legalium, in mundatione aliquarum irregularitatum quae incurrebantur secundum legem. In primo, scilicet in templo secundum duplicem sui partem, scilicet sanctum & sanctum sanctorum praecessit figura ecclesiae secundum duplicem sui partem. s. militantem & triumphantem. In secundo scilicet in sacrificiorum oblatione figurabatur administratio sacramentorum nouae legis. In tertio scilicet in emundatione irregularitatum figurabatur remissio peccatorum quae fit in nouo testamento virtute clauium: & ita sacerdotes veteris testamenti non habuerant proprie claues, sed praecessit in eis figura clauium in hoc quod mundatos ab irregularitatibus legis admirtebant in templum ad oblationem sacrificiorum.

Quantum ad secundum dicendum est, quod alij a sacerdotibus in nouo testamento non habent claues. Cuius ratio est, quiillud quod datur per consecrationem non habetur nisi a consecratis, sed potestas clauium datur per consecrationem sacerdotibus, vt patet ex verbis episcopi qui dicit in impositione manuum accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis, &c. quae verba important directe vsum clauium, ergo ista potestas non est nisi in habentibus consecrationem sacerdotalem. Item si esset in aliis sacerdotibus hoc esset propter meritum vitae ex quo carent sacerdotali consecratione, sed si acquireretur propter meritum vitae deperderetur propter demeritum, ergo frequenter vnus & idem quandoque habere claues, & quandoque non haberet, & incertum esset de quocunque an haberet claues, cum nulli possit constare de merito alterius nec alicui de proprio merito. Haec autem sunt inconuenientia.

Sed contra hoc instant quidam dicentes, quod ita parum est aliquis certus de sacerdotio, sicut de merito. Quia non constat an ordinans fuerit episcopus, & vtrum habuerit intentionem ordinandi, & iste recipiendi, & sic incertum est sacerdotium, sicu meritum. Haec autem instantia friuola est, quia similis certitude non est omnibus expetenda (puta in mathematicis & rhetoricis fatuum enim esset recipere mathematicum persuadentem & expetere rhetoricum demonstrantem. Sed circa vnamquanque materiam debet sufficere certitudo illi materiae conueniens: conueniens autem certitudo secundum ordinationem Christi & ecclesiae, quod aliquis sit sacerdos est quod fit secundum ritum ecclesiae ordinatus ab illo qui habetur ab omnibus suae dioecesis proepiscopo, nec est alia certitudo quaerenda inter fideles. De demerito etiam potest quandoque haberi certitudo per facta exterio. ra, cum aliquis facit ea quae bono animo fieri non possunt, sed de merito non posset haberi aliqua certitudo per quaecunque facta exteriora: sed est sola praesumptio vel coniectura fallibilis. Item constat quod homo variatur de merito in demeritum & econuerso. De sacerdotio autem non est sic: ex quo enim aliquis est sacerdos semel, semper manet sacerdos, & ideo maior est certitudo recurrendi ad sacerdotem pro absolutione ratione sacerdotij, quam ratione meriti. Item aliud est quo aliquis potest 8 quo bene potest. Et secundum supponit primum, licet non econuerso, sicut bene posse supponit posse. Sed potestas clauium est ad posse absoluere in foro poenitentiae, gratia vero non requiriter ad aliquem actum nisi propter bene, ergo potestas clauium non supponit gratiam, nec ad acquisitionem, nec ad vsum, licet requirat quoad vsum debitum ex parte vtentis.

Ad argumentum in oppositum. Ad primum dicendum, quod traditio clauium quae fit in ordinatione ostiarij non signat traditionem spiritualium clauium de quibus nunc loquimur, sed significat traditionem potestatis ad executionem officij ad quod ordinatur, quod est custodia eorum quae sub clauibus ecclesia materialibus reseruantur, vt patet ex verbis episcopi in traditione sibi dictis: officium etiam eius non est claudere regnum caelorum vel aperire, sed materiale templum, & excludere al ecclesia immundos, & recipere mundos, non quidem iudicando de eis, sed sequendo iudicium sacerdotis.

Ad secundum dicendum quod ligare vel absoluere a sententia excommunicationis non est per se & directe actus clauium sed solum ligare & soluere in foro poenitentiae, antecedit tamen & adisponit ad vsum clauium. Cuius ratio est, quia mediante ecclesia militante intratur in ecclesiam triumphantem. Et ideo actus quo aliquis excluditur per sententiam excommunicationis ab ecclesia militante, vel ad eam recipitur per absolutionem ab excommunicatione praeuius est & disponit ad actum clauium quo aliquis absoluitur a culpa, & sic ei aperitur regnum caelorum: propter quod excommunicare & absoluere potest competere aliis, quam sacerdotibus, cum non sit directe actus clauis sacerdotalis quia tamen ad eam praeparat & disponit non decet quod alij ee vtantur quam illi qui possunt ad sacerdotium promoueri, & quinulia mulier potest sacramentum sacerdotij recipere, ideo consdite prouisum est quod nulla mulier possit excommunicare, nec ab excommunicatione absoluere: p: opter quod abbatissae nor habent potestatem super moniales suas excommunicandi eas, extra de maio. & obed. cap. Dilecta. Et de poen. & remis. cap. No na. licet habeant auctoritatem corrigendi eas secundum disciplinam monasterij & religionis propter periculum cohabitationis virorum inter eas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1