Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum quilibet sacerdos possit vti claue in quemlibet
QVAESTIO SECVNDA. Vtrum quilibet sacerdos possit vti claue in quemlibet. Armachelis lib. 11. quastionum arme, cap. 1.
AD secundum sic proceditur, & arguitur quod quilibet sacerdos possit vti claue in quemlibet, hoc est quod quilibet sacerdos possit absoluere quemlibet peccatorem de quolibet peccato: quia potitior est virtus spiritualis quam corporalis, sed virtus materialis quae potest in vnam materiam potest in omnem sibi similem: sicut ignis qui potest comburere aliquod lignum aridum potest similiter comburere quodcunque aliud similiter dispositum, ergo potestas spiritualis per quam sacerdos potest absoluere aliquem peccatorem se extendit ad absoluendum quemlibet alium.
Item potestas clauium dependet ab illo verbo quod dixit Christus discipulis suis Ioan. 20. Quorum remiseritis peccata, &c. Sed in illis verbis non fit limitatio de personis, nec de culpis, ergo videtur quod quilibet sacerdos possit quemlibet peccatorem absoluere & de quolibet peccato.
IN CONTRARIVM arguitur sic: quia iudicium ecclesiae in foro poenitentiae, non debet esse minus ordinatusquam judicium seculare, sed in iudicio seculari non quilibet iudex potest iudicare quemlibet hominem, sed solum sibi subditum, ergo similiter in iudicio poenitentiae non quilibet sacerdos potest iudicare quemlibet peccatorem, sed solum illum qui est sibi subditus.
Ad idem est quod dicit canon. 16. quaest. 1. quod nulli sacerdotum, licet paroecianum alterius absoluere, aut ligare.
RESPONSIO. Duplex est potestas clauium, ficut tactum est in praecedenti quaestione, vna est clauium ordinis quae solum respicit forum conscientiae vel poenitentiae: alia est potestas iurisdictionis quae respicit forum contentiosum in ligando per excommunicationem, vel absoluendo ab ea. Prima potestas clauium quae respicit absolutionem a peccatis promissa fuit Petro & Apostolis Mat. 16. vbi dicit Christus Petro: tibi dabo claues regni caelorum. Et quodcunque ligaueris super terram erit ligatum & in caelis, &c. quamuis enim hoc dictum fuerit soli Petro, non est tamen sibi dictum pro ipso solo, sed pro omnibus Apostolis: sicut enim dicit beatus Ambrosius exponens illum passum, licet caeteri Apostoli siluerint, tamen Petrus respondit pro se & caeteris. Tu es Christus: & sicut respondit pro se & caeteris ita praedictum verbum est pro se & caeteris, quod etiam apparet per illud quod dixit Dominus omnibus Apostolis indifferenter Ioann. 20. Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, & quorum retinueritis retenta sunt. Potestatem etiam clauis iurisdictionis videtur dedisse omnibus Apostolis: nam sicut legitur Mat. 18. Postquam dixerat si ecclesiam non audierit sit tibi, sicut Ethnicus & Publicanus, (ex quo verbo ortum habet sententia excommunicationis) subiunxit dicens. Quaecunque ligaueritis super terram, erunt ligata & in caelis, &c. Veruntamen quantum ad vtranque potestatem Dominus videtur dedisse Petro quandam praerogatiuam, quia sibi soli com misit regimen vniuersalis ecclesiae quando dixit ei, vt legitur Ioan. vlti. pasce oues meas, & pasce agnos meos. ad perfectam) enim curam, & ad perfectum regnum ecclesiae vtraque potestas es necessaria. Et ideo sicut in regimine ecclesiae Petrus praelatus est caeteris, sic praerogatiuam habuit in vsu vtriusque potestatis.
His suppositis sciendum est qouod circa quaestionem istam sunt duc modi dicendi, quorum primus continet tres articulos. Primus est que loquendo absolute de sacramento poenitentiae circumscribendo nmnem ordinationem ecclesiae quilibet sacerdos potest quem libet peccatoresm de quolibet peccato absoluere. Secundus est ae per ordinationem ecclesiae factum est quod non quilibet possit quem libet absoluere, nec de quolibet peccato. Tertius est quod ecclesia hoc faciendo nihil mutat eorum quae sunt essentialia sacramento
Ratio primi est quia concurrentibus ad sacramentum his quae sunt de necessitate sacramenri & debita dispositione suscipientis verum est sacramentum, & suscipiens recipit omnem effectum sacramenti: sed circunscribendo a sacramento poenitentiae ordinatio nem ecclesiae quilibet sacerdos est debitus minister, & confessio omnium peccatorum est debita materia, forma autem debita est, absoluo te, &c. confitens autem si sit poenitens est sufficieter dispositus ad suscipiendum tam sacramentum quam rem sacramenti, ergo eis concurrentibus non solum est verum sacramentum, sed etiam suscipiens vere recipit omnem effectum sacramenti. Maior de se patet. Minor etiam clara est quantum ad materiam & formam poenitentiae, sed dubia est quantu ad ministrum & dispositionem recipietis. Et quantum ad hoc probat sic: quia quod non quilibet sacerdos si debitus minister, nec quilibet peccator poenitens fit sufficienter d spositus ad recipiendum vere sacramentum poenitentiae & eius effectum. quolibet sacerdote non potest dici nisi, qa poenitentia est sacramen¬ tum iudiciale, & ideo requirit quod minister eius sit sacerdos iuris. dictionem habens, & quod iudicandus sit ei subditus, quod non inuenitu in quolibet sacerdote respectu cuiussibet peccatoris. Sed istud non cogit, quia & si poenitentia sit sacramentum iudiciale, tamen est voluntarium: vnde sacerdos quai est iudex in sacramento poenitentia magis est iudex arbitrarius de voluntate partium assumpts, quan habens de se iurisdictionem super partes eis inuitis, vel altera earum inuita: cum enim iudicium poenitentiae agatur in Deum & hominem, constat quod sacerdos ex parte Dei est iudex voluntarie assumptus qui fecit sacerdotes mediatos & arbitros inter se & homines. Idem est ex parte hominis, quia quantumcunque sciret sacer dos peccatum poenitentis nisi ipsemet poenitens voluntarie ipsum exprimeret, & exponeret se iudicio sacerdotis, non posset sace dos iudicialiter agere cum eo quo ad forum poenitentiae. Ergo vbi peccator se voluntarie iuridictioni sacerdotis subiicit, assumit eum quasi arbitrum quem Deus prius ad hoc assumpsit. Ig tur videtur quod ille sit verus iudex, & iste verus subditus quantum pertinet ad tale iudicium. Sed hoc potest facere quilibet peccator confitens & vere poenitens respecta cuiuslibet sacer. dotis circunscripta ordinatione ecclesiae, ergo tunc quilibet sacerdos est verus iudex, & quilibet peccator confitens & vere poenitens est ei vere subditus.
Et confirmatur, quia Papa nulli potest esse subditus, nisi quatenus voluntarie ei se subiicit: ex iure enim diuino nulli subiicitur sed omnibus praeest, ex iure humano & iam nulli potest subiici quia canonum statuta Papam non obligant, sicut nec leges imperatorem, ergo cum subiiciat se alteri in foro poenitentiae, necesse est qued sufficiat subiectio quae sit ex mera voluntate
Quod etiam patet ex alio, quia Papa non potest se subiicere iurisdictioni alterius quo ad forum contentiosum, vnde non potest committere alicui quod excommunicet eum nisi sententiae eius paruerit: quia talis iurisdictio inuoluntaria est quo ad subditum & ex altenus voluntate dependet, & similiter esset in iurisdictione fori poenitentiae nisi esset mere voluntatium.
Item si ex ordinatione diuina minister sacrameti esset sacerdos habens iurisdictionem in casu extremae necessitatis, non pos se quilibet sacerdos absoluere quemlibet peccatorem, quia nullnecessitas mutat ministrum a Deo institutum: vnde ficut in extrema necessitate nullus potest sacramentaliter absolui nisi a scerdote, eo quod sacerdos est minister institutus sacramenti poeni tentiae, sic nullus potest absolui nisi a sacerdote habente iurisdictionem, si talis iurisdictio requireretur ad ministrum ex institutione Christi, tenet autem ecclesia quod in casu necessitatis quilibet sacerdos potest quemlibet peccatorem absoluere de quolibe peccato, nec ecclesia forte posset ordinare contrarium, quare &c Item dato quod minister sacramenti paenitentiae sit sacerdos habens iurisdictionem, idem sequitur, quae consuetudo dat iuris dictionem, sed si tunc fuisset consuetudo quod quilibet absolueret quemlibet, quilibet ideo &c. Sic ergo quilibet sacerdos poterat absoluere quemlibet ei volentem confiteri: sicut olim iudices chartularij omni homini se subiicienti ius dare poterant & non alij. Et sic probatum est primum.
Quantum ad secundum probatur quod per ecclesiam fieri pr tuit & factum est rationabiliter quod non quilibet possit absolui a quolibet, sed a determinato ministro, & si absoluatur tenetu iterum confiteri & absolui a ministro de quo ecclesia ordinauit. quia nullus potest absolui ab vno peccato mortali dum actualiter committit aliud, sed peccator subiiciens se pro absolutioni alicui sacerdoti scienter, contra ordinationem ecclesiae actualiter peccat peccato inobedientiae; ergo non potest absolui ab aliis peccatis. Maior patet ex praecedentibus. Minor declaratur, quiecclesia potest rationabiliter praecipere quod non quilibet suscipia quodlibet sacrametum a quolibet ministro, sed a determinato vt patet de sacramento ordinis: quia non est licitum quemlibe ordinari a quolibet episcopo, & similiter est de sacramento po nitentiae rationabiliter institutum quod non quilibet absoluatur quolibet, quia non quolibet sacerdos sufficit ad consulendum in foro animae, & vt amoueatur incentiuum delinquendi, quod praeberetur si quilibet pro voluntate sua posset in quolibet loco a quo libet sacerdote absolui: tolleretur enim ex hoc multum de erubescentia quam debet habere peccator, & multum de cautela quan potest adhibere curatus circa subditum in variis casibus.
Sed contra hoc posset obiici: qa si aliquis simplex & ignorans submittat se alicui ministro qui secundum ordinationem ecclesiae non debet eum absoluere, talis non videtur peccare mortaliter, quia nihil facit in contemptum ecclesiae. Si igitur peccatu inobedientiae impedit ne submittens se tali ministro sit vere ab solutus, videtur quod iste simplex & ignorans non committe nouum peccatum per aliquam inobedientiam vere sit absolutus Et dicendum ad hoc quod talis est absolurus, & tamen tenetur alteri confiteri quando innotescit quod primus non debuit eum absolue re: quia sicut dictum est prius, ecclesia potest praecipere nequi ab aliquo recipiat sacramentum, propter quod si ab aliquo recipia ex propria voluntate non est absolutus a praecepto ecclesiae, si tamen illud sacramentum sit irerabile: quia si non esset iterabile natura sacramenti euacuaret vim praecepti in tali casu, nec propter hoc porest dici quod ecclesia praecipiat bis confiteri de eodem peccato, quia non praecipit confiteri nisi semel, & determinato ministro, a quo praecepto nullus absoluitur, per hoc quod alij confitetur voluntarie. Et sic patet secundum, videlicet quod per ecclesiam fieri potuit & factum est quod non quilibet possit absolui: quolibet, sed a determinato ministro. Et si ab alio absoluatur (vt in casu statim dicto) tenetur iterum confiteri.
Tertium patet, scilicet quod ecclesia hoc faciendo non muta aliquid quod sit essentiale huic sacramento: quia prohibere ne quilibet recipiat sacramentum a quolibet ministro non est mutare aliquid quod sit essentiale sacramento, sed ecclesia ii statuto praedicto nihil plus facit nisi prohibere ne quilibet acceda ad quemlibet sacerdotem pro absolutione, ergo non mutat ali quid quod sit essentiale sacramento, nec materiam, nec formam nec ministrum. Et quia his concurrentibus est verum sacramentum, patet quod talis confessio est verum sacramentum, sicut bapt mus vel ordo sacer receptus contra inhibitionem ecclesiae est verum sacramentum, cuius signum est: quia si sacerdos reuelaret! ea quae audiuit in tali confessione puniretur, non solum vt reuelator secreti, sed vt reuelator confessionis, hoc tamen interess inter baptismum & ordinem cum recipiuntur contra inhibitionem ecclesiae & sacramentum poenitentiae, quia illa non sunt iteranda quamuis peccet mortaliter recipiens si sit adultus, quia peccatum recipientis non impedit totalem effectum baptismi & ordinis sicut totalem effectum absolutionis qui est solum remissio peccati, propter quod iterari debet. Et haec bene stant simul? aliquis recipiat sacramentum & non rem sacramenti propter indispositionem suam: sicut enim res sacramenti habetur quandoq sine sacramento actu suscepto, sic econtra verum facramentum potest actu, recipi sine re sacramenti. Hic est primus modus satis probabilis, ad cuius rationes difficile est responderi, vt mihi quandoque visum fuit. Secundus modus est quod non quilibet potest absolui a quolibet non solum propter ordinationem ecclesiae, sed etiam propter ordinationem Christi, & hic modus pro nunc apparet mihi verior: quia Christus soli Petro tanquam pastori commisi curam & regimen totius sui gregis. vt habetur Ioan. vlt. Sed po testas clauium ordinis in ligando & absoluendo in foro poenitentiae, & potestas iurisdictionis in ligando vel absoluendo in foro contentioso est in ecclesia solum propter curam & regimen ouium Christi, id est omnium Christianorum, ergo ad solum Petrum pertinuit & ad solum successorem Petri pertinet iure suc sibi a Christo collato vti vtraque claue in quemlibet Christianum, & nulli alij nisi ex commissione Petri, vel successoris eius, vel ex dissimulatione vsus quem scit, nec reprobat.
Ad primum argumentum alterius opinionis dicendum est q forus poenitentiae voluntarius est non solum ex parte facerdotis quem Deus voluntarie fecit ministrum suum, sed etiam ex parte confitentis qui voluntarie dicit peccatum suum: sed non est voluntarius quantum ad hoc quod quilibet possit pro libito eli gere sibi sacerdotem qui absoluat eum: quia nullus potest eum absoluere nisi cui commissum est a vicario Christi mediate vel immediate, directe vel indirecte.
Ad secundum dicendum quod aliud est de Papa & de caeteri Christianis, quia claues ordinis quantum est de se extendunt se ad absolutionem ab omni peccato respectu cuiuslbet personae, vt patet ex verbis dictis omnibus apostolis: quorum remiseritis, &c. in quibus nulla fit exceptio de personis vel peccatis: tota autem restrictio est ex speciali commissione facta Petro de regimine vniuersalis ecclesiae, illa autem commissio fuit de omnibus aliis a Petro, videlicet de omnibus commiisis curae & regimini Petri & non de Petro, & ideo extendit se ad oues Petri, id est ad omnes Christianos, praeterquam ad Petrum & ad successorem eius. Etideo Papa successor Petri non subiacet illi restrictioni quin possit absolui a quolibet habente clauem ordinis prout eligere voluerit.
Ad tertium est dicendum quod non est simile de clauibus ordinis & de clauibus iurisdictions: quia effectus clauium iurisdictionis transit in inuitum, effectus autem clauium ordinis non transit nisi in voluntarium. Papa autem non habet nec habere potest iudicem cui submittatur inuitus, nec per consequens potest se submittere alicui quantum ad iurisdictionem quae de natura sua potest ferri in inuitum, sed effectus clauium ordinis de se extenditur ad omnes nisi sint excepti per priuilegium Petri, quod non militat contra Petrum, quia solum est de ouibus subiectis Petro & non de ipso: prepter quod Petrus potuit, e successor eius potest subiicere se cui voluerit quantum ad vium clauium ordinis in foro poenitentiae.
Ad quartum dicendum quod ex ordinatione Christi est quod oues Petrinon regantur nec subsint curae vel regimini cuiuscunque nisi ex commissione Petri mediata vel immediata, directa vel indirecta: semper autem sedes Petri voluit, quod in articulo mortis qui libet sacerdos non praecisus ab ecclesia posset quemlibet absoluer a peccatis in absentia illius ad quem cura regulariter pertinet, & si nollet in illo casu, nihilominus posset non obstante priuilegio Petri quod non fuit ei datum ad destructionem, sed ad aedificationem cum fuerit ei datum ad pascendum oues: vnde in primo casu cessare illud priuilegium Petri & staretur primae ordinationi Christi dipotestate clauium ordinis quae se extendit ad omnem peccatoren & ad omne peccatu, nec casus necessitatis mutaret ministrum, sed ordinatio Christi qui in tali casu non dedit priuilegium Petro
Ad argumenta principalia respondendum est ad primum quod non quilibet peccator respectu cuiuslibet sacerdotis est similis materia: quia non solum ex ordinatione ecclesiae sed etiam exordinatione Christi tota cura omnium pertinet ad successorem Petri, & ad nullam alium nisi quatenus per ipsum committitur cura alij mediate vel immediate, directe vel indirecte. Et quia cura cuiuslibet non est per ipsum commissa cuilibet, ideo non quilibet potest absoluere quemlibet, sed ille cui commissum est
Ad secundum dicendum, quod licet ex verbis illis: quorum remiseritis peccata, &c. non sit facta limitatio de personis nec de peccatis, tamen ex verbis postea dictis Petro Io. vlti. pasce ouemeas, &c. facta est restrictio quod nullus potest ea quae sunt cur, animarum (vt absoluere in foro poenitentiae) nisi Petrus vel successor Petri, vel ille cui per successorem Petri commissum est.
On this page