Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum correctio fraterna cadat sub praecepto
DEINDE quaeritur de correctione fraterna & primo vtrum cadat sub praecepto. Et videtur quod non: quia omnia praecepta diuina reducuntur ac illa quae sunt decalogi, sed correctio fraterna non videtur posse reduci ad aliquod illorum, ergo non cadit sub praecepto.
Item religiosi non eximuntur a praecepto diuino, si ergo correctio fraterna esset sub praecepto, videretur quod religiosi deberent de claustro exire ad corrigendum seculares: cum plus obliget eos praeceptum diuinum quam proprium votum. Hoc auten non est verum, quia sic periret obseruantia claustralis, quare &c
Item Hieronymus dicit: sacerdotes studeant illud euangelici implere, si peccauerit in te frater tuus, &c. ergo non videturc saltem omnes obligentur, sed soli sacerdotes habentes curam
IN CONTRARIVM est quod dicit glossa super illo verbo, si peccauerit, &c. Ita peccat qui fratrem suum peccare videt & tacet, sicut qui peccanti non indulget. sed ad indulgendum peccanti, omnes & ex praecepto charitatis tenentur: ergo ad corrigendum. Ad idem est quod dicit Aug. de verbis domini. S neglexeris corrigere peior es factus eo qui peccauit. sed hoc non esset nisi quis per talem negligentiam adimplere praeceptum omitteret, ergo correctio fraterna est in praecepto.
RESPONSIO. Circa quaestionem iltam tria sunt vider da. primum est vtrum fraterna correctio cadat sub praecepto. Secundum est vtrum ad eam omnes teneantur. Tertium est vtrum in aliquo casu possit aliquis excusari si correctionem fratris omittat.
Quantum ad primum sciendum est quod fraterna correctio non est aliud quam admonitio fratris pro emendatione sua ex charitate fraterna procedens: si autem cum admonitione verbi sit aliqua coactio per poenam, aut quodcunque flagellum iam nio est solum fraterna correctio, sed paterna, quae coactionem habet, vt postea magis patebit: loquendo ergo de correctione quae est mere fraterna dicendum est quod ad eam tenemur ex praedepto diuino, quod patet tripliciter.
Primo sic: per praecepta diuina sufficienter ordinatur vita humana in his quae pertinent ad salutem, sed non sufficienter ordinaretur nisi correctio fraterna caderet sub praecepto, ergo &c. Minor declaratur, quia conuersatio hominum secundum vitam humanam assimilatur exercitui Iob 7. Militia est vita hominis super terram. In exercitu autem est duplex ordinatio. Vna qua omnes de exercitu ordinantur ad ducem, vt ei obediant, & ab eo regantur Alia qua singuli de exercitu ordinantur ad inuicem, vt vnus alteri cauxilium praebeat. Et vterque ordo necessarius est ad consequendum finem scilicet victoriam ad quam ex ordinatione ducis totus exercitus ordinatur: ergo in conuersatione vitae Chrissianae, & eorum qui in aliqua communitate viuunt est duplex ordo, vnus ad praelatum qui habet eos agere, & cui omnes tenentur obedire, alius singulorum ad inuicem, ex quo ordine vnus habet alij auxilium ferre ad cor sequandam salutem. Sicut ergo primus ordo cadit sub praecepto, ratione cuius incumbit praelatis, vt subditorum curam gerant, & sub¬ ditis, vt praelatis obediant, ita & secundus ordo cadit sub praecepto, vt subditi sibi inuicem auxilium praebeant: cum igitur auxilium in spiritualibus adhibeatur homini per correctionem fraternam, apparet quod ipsa cadit sub praecepto diuino.
Secundo, quia sicut se habent membra in corpore naturall ad actus naturales, sic se habent fideles ad actus charitatis per quam connectuntur, vt membra in vno corpore. Et hoc dictum patet ex dicto Apostoli Rom. 12. vbi dicitur sic: sicut in vno cor pore multa membra habemus, ita multi vnum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Sed in corpore naturali membra pro se inuicem sunt solicita, & vnum expellit malum alterius quantum potest, sicut dicit idem Apostolus I. Corinth. 12. ergo fideles qui sunt in ecclesia tanquam vnius corporis membra ex ordine charitatis tenentur malum aliorum expellere quantum possunt, hoc autem fit praecipue per correctionem fraternam, quare &c.
Tertio, quia eleemosyna corporalis non est magis necessaria quam spiritualis, cum ergo eleemosyna corporalis sit sub praecepto quando imminet necessitas corporalis dicente Ambrosio: Pasce fame morientem, quod si non pauisti occidisti. relinquitur quod correctio quae est eleemosyna spiritualis, fortior ratione sit sub praecepto, & sic patet primum.
QVANTVM ad secundum dicendum est, quod omnes tenentur ad correctionem fraternam respectu omnium superiorum, inferiorum, & parium. Cuius ratio est, quia ad actum charitatis obligantur omnes qui tenentur habere charitatem, & re spectu omnium ad quos tenentur habere charitatem, quia quantum se extendit habitus tantum & actus, qui procedit ex habitu sed omnes tenentur ad habendum charitatem & ad omnes pares, superiores, & inferiores, amicos, & inimicos ergo omnes tenentur ad corripiendum quoscunque delinquentes, cum correctio sit actus virtutis: veruntamen quia actus virtutis debet esse informatus debitis circumstantiis, ideo in correctione qua subditi corrigunt praelatos suos debet esse talis modus, vt non praeiudicetur honori & reuerentiae praelationis: vnde Apostolus 1. ac Timo. 5. Seniorem tene increpaueris, sed obsecra, vt patrem: & Dionysius redarguit Demophylum monachum, quia sacerdotem & se maiorem correxerat irreuerenter eum percutiens, ab ecclesia eiiciens, in quo excessit non solum modum correctionis fraternae inferioris ad superiorem, quia irreuerenter correxit, sed etiam modum correctionis fraternae, quia correxit non solum verbo, sed etiam verbere: quam correctionem non habent nisi praelati gerentes ex officio curam eorum quos corrigunt, frater nam autem correctionem habent omnes respectu omnium: vnde Pelagius Papa dicit, & habetur 24. quaest. 3. Tam sacerdote quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de illis qui pereunt, quatenus eorum redargutione, aut corrigantur, a peccatis aut si incorrigibiles apparuerint ab ecclesia separentur. & sic patet secundum.
DE TERTIO sciendum est, quod cum de correctionfraterna sit praeceptum affirmatiuum, quod non obligat nisi pre loco, & tempore, & caeteris circunstantiis debitis concurrentibus, inter quas praecipua est illa quae est de fine, ideo non semper obligatur homo ad correctionem fraternam, cuius ratio est Quia illud ad quod nullus obligatur nisi propter finem non cadit sub praecepto nisi qualiter est necessarium ad finem, sed ad correctionem fraternam nullus obligatur nisi propter emendationem fratris, vt patet tam ex eius diffinitione quam ex aliis supradictis, ergo ad eam nullus tenetur ex praecepto nisi speretu quod ex correctione sequatur emendatio. Et iterum si expectatur opportunius tempus quo magis potest prodesse correctio, non peccat qui correctionem differt, sed charitatiue agit, sicut dicit Augustinus primo de ciuitate Dei, cum ratio eorum qua sunt ad finem ex fine sumatur.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod omnia praecepta quae pertinent ad impendendum aliqua benefici: proximo reducuntur ad praeceptum de honoratione parentum eis enim tanquam magis meritis primo impendenda sunt beneficia tam corporalia quam spiritualia, & deinde aliis, cum igitu correctio spiritualis sit beneficium impensum proximo, parei quod reducitur ad praeceptum de honore parentum.
Ad secundum dicendum, quod religiosi tenentur ad correctionem fraternam, sicut & caeteri nec tamen propter hoc oportet quod exeant claustrum ad quaerendum delinquentes, vt eos corripiant: quia nec hoc praecipitur, sed sufficit quod corripiant occurrentem. vnde dicit Augustinus in libro de verbis Domini Admonet nos dominus noster non negligere inuicem peccata nostra non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas, alioquin efficeremur exploratores vitae aliorum, contra illud quod dicitur Prouerb. 24. Non quaeras impietatem in domo iusti, & non vastes requiem eius.
Ad tertium dicendum, quod vel Hieron. loquitur de corre ctione quae fit non solum verbo, sed verbere (quod patet ex hoc quod subiungit, quae est enim misericordia parcere vni & omnes in discrimen adducere) quae competit solum praelatis qui habent vim coactiuam super subditos quam non habet frate in fratrem: vel hoc dicit non quia ad solos sacerdotes pertineat praeceptum de correctione fraterna, sed quia ad eos specialius pertinet, quia sicut dicit August. I. de ciuitate Dei: Grauio est negligentia praelatorum in correctione fraterna quam aliorum. Sicut enim beneficia temporalia potius debet aliqui illis impendere quorum curam temporalem habet, ita & beneficia spiritualia (vt correctionem & doctrinam) magis deberexhibere illis qui sunt suae speciali curae commissi, licet alij ac hoc teneantur quamuis non tantum, &c.
On this page