Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum in correctione fraterna debeat secreta monitio praecedere denunciationem
QUAESTIO QVARTA. Vtrum in correctione fraterna debeat secreta monitio praecedere denunciationem. Thom. 2. 2. q. 33. ar. 7.
SECVNDO quaeritur vtrum in correctione fraterni Idebeat secreta monitio praecedere denunciationem Et videtur quod non: quia accusatio est grauior quam denunciatio, sed ad publicam accusationem potest ali quis procedere nulla secreta admonitione praecedente, sed sola inscriptione, vt dicit Innoc. extra de accusationi. qualiter & quando. ergo videtur quod nec denunciationem debeat praecedere secreta admonitio.
Item secundum Aug. in libro contra mendacium. Ex facti: sanctorum colligimus quid in scripturis sentire debeamus. Sed Christus denunciauit apostolis Iudam ante admonitionem factam, vt patet Io. 13. Similiter Petrus damnauit Ananiam & Saphiram ante aliquam admonitionem factam, vt patet Act. 5. Simi liter Paulus reprehendit Petrum coram omnibus nulla monitione facta secrete, & eodem modo Ioseph accusauit fratres suos apud patrem crimine pessimo, Gen. 37. ergo videtur quod non semper secreta monitio debet praecedere denunciationem.
IN CONTRARIVM est quod dicit Dns Matth. 18. si peccauit in te frater tuus corripe eum inter te, & ipsum solum, & cybi manifeste innuit, quod secreta monitio debet praecedere denum ciationem. Et ibi dicit glos. hoc ordine vitare scandala debemus.
RESPONSIO. Aduertendum est quod peccatum fratris potest esse vel omnino publicum & notorium, vel sic occultum qu probari non potest, nec de eo infamatus est, vel partim occultum & partim notum, quod est quando innotescit pluribus per quo conuinci potest, vel apud graues personas diffamatus est quamuis publica fama non sit. In primo casu dicendum quod secreta admonitio non habet locum. Cuius ratio est, quia cum admonitio secreta fiat propter emendationem fratris quae est eius sanatio spiritualis, sicut est in sanando aliquem corporaliter, sic faciendum es in corripiendo aliquem spiritualiter, sed in sanatione corporali sic est quod medicus si potest hominem totaliter sanat ab infirmitate, si autem non potest negligit minus malum vt occurrat maiori malo, sicut amputat vnum membrum ne totum corpus inficiatur, ergo similiter debet esse in correctione quae est sanatio spiritualis: ex peccato autem homo duplex damnum incurrit, scilicet damnum innocentiae quod est maximum, & dispendium famae si sciatur eius peccatum, & istud est minus quam primum. Est tamen magnum quia per amissionem famae homo patitur detrimentum non solum in temporibus, sed etiam in spiritualibus quia prae timore infamiae multi a peccato retrahuntur. Et idec sic sanandus est peccator per correctionem si fieri potest quod totaliter ei innocentia restituatur nec fama perdatur, sin aliter debet negligi fama vt conscientia reparetur. Ex quo potest siargui: vbi iam est perdita fama non habet locum admonitio secreta, licet admonitio possit locum habete, sed quando peccatum alicuius est notorium iam est perdita fama, ergo hic non habet locum admonitio secreta. Si autem peccatum sit omnino occu tum modo quo dictum est prius, aut illud non solum est nociuum peccanti, sed in detrimentum aliorum temporale vel spirituale, vtpote cum aliquis tractat de prodenda ciuitate hostibus, vel quando latet haereticus innitens ad corruptionem fidei & morum in aliis, aut est solum nociuum peccanti. In primo casu si firmiter credatur o peccator propter admonitionem secretam sibi factam desistat a malitia, omnino prius est admonendus antequam alij reueletur propter rationem prius dictam, scilicet vt parcatur famae cum emendatione conscientiae. Si autem probabiliter timeatur de emendatione eius, denunciandum est illi qui potest periculo occurrere, salua tamen fama eius quantum est possibile. Cuius ratio est, quia charitas plus diligit bonum conmune quam bonum singularis personae. Si ergo in hoc casu bonum commune non posset seruari nisi cum dispendio famae sin gularis personae, illud ex charitate est negligendum, vt bonum commune ex charitate possit seruari. Et sic est intelligenda auctoritas Hieronymi dicentis, quod misericordia est parcere vni, e multos in discrimen adducere. Polluitur enim populus ex vno peccatore, sicut ex vna oue morbida vniuersus grex. Si autem peccatum sit solum nociuum peccati, nec fit ita notum quod possit probari, nec de eo fit peccator infamatus: tunc secreta monitio locum habet, quae siue valeat, siue non sistendum est in ea, nec procedendum est aliquam denunciationem faciendam superio. ri vt superior est & persona publica. Cuius ratio est, quia denum ciatio ad hoc fit superiori vt ipse de peccato inquirat & peccatorem corrigat, sed ad hoc non potest praelatus procedere nisi peccatum illud posset probari, vel peccator sit de eo infamatus ergo vbi neutrum istorum est, locum non habet denunciatio: si autem dicatur quod denunciatio non habet hic locum vt fiat immediate post admonitionem secretam, potest tamen habere loci vt fiat mediante inductione testium, vt Dominus videtur dicere Matt. 18. Si te non audierit adhibe tecum vnum vel duos testes, vt in ore duorum vel trium testium, &c. non valet, quia inductio testium vel fit ad probandum factum, vel ad probandam admonitionem: non ad probandum factum, quia aut ad probandum praeteritum, aut ad obseruandum futurum: vt probetur factum praeteritum probari non potest per eos, quia nihil sciunt, futurum vero obseruari non debet vel saltem nullus ad hoc tenetur, sicut allega tum est de Augu. supra, quod non tenemur esse exploratores vitae alienae. Et si probabiliter crederetur quod peccatum esset iterandum, magis esset secundum charitatem statim indicandum illi qu qui posset impedire quam inducere testes ad conuincendum eum post factum nec potest dici quod testes debeant induci ad probandum admonitionem vt eis inductis postea sequatur denunciatio quia talis inductio sine fructu esset, cum per eam non posset sequi correctio peccatoris, magis etiam esset proditio criminis quam correctio peccantis. Quod autem non possit sequi correctio patet quia in nullo probatur crimine, quia vox omnium non est nisi vox vnius. Item denuncians exponit se periculo, quia si peccato neget crimen potest conqueri superiori de eo quod denuncians cum infamauit imponendo coram pluribus crimen quod non commisit, & sic alter merito puniretur. Videtur ergo quod in hoc casu sistendum sit in monitione secreta, sic qued nunquam sit vlterius: procedendum ad denunciationem faciendam praelato vt est persona publica: quod dico pro tanto, quia si probabiliter credatur quod praelatus vt bonus vir & non vt iudex posset prodesse pecca tori & non obesse vel per secretam admonitionem, vel praecli dendo occasionem peccandi siue reuelatione peccatoris potes ei in secreto dici peccatum fratris vt adhibeat remedium quod poterit adhibere, & eodem modo posset dici alij non praelato si crederetur quod vellet & posset alteri prodesse. Et hoc est quod dicit beatus Augu. super Leuit. 5. cap. super illo verbo: Qui audieri aliquem falsum iurare & tacet, &c. Et recitatur 22. q. 6. ca. Hoc videtur. vbi dicit sic: Videtur mihi quod se ob hoc soluat peccati vinculo ille supple qui scit periurium alterius, si indicet talibus qui magis possent prodesse quam obesse periurio siue eum cor rigendo, siue Deum pro eo placando.
Si autem peccatum non sit omnino occultum, nec omnino notum, hoc est quod innotescit pluribus per quos conuinci potest, vel apud graues personas diffamatus est quamuis publici fama non sit contra eum, sic videtur habere locum processus que Dijs ponit in Euangelio, vt scilicet primo secrete admoneatur de correctione, quo si non prosit admoneatur de correctione coram illis qui factum sciunt, quod si nec istud prosit tunc deindi denunciandum est ecclesiae. Et ratio huius est, quia ex charitate subueniendum est conscientiae quantum possibile est absque detrimento famae: sicut ergo ex praecepto charitatis tenetur quisanare fratris conscientiam non laedendo in aliquo eius faman si hoc potest fieri per aliquam secretam admonitionem quand peccatum est penitus occultum, sic quando non potest emendari conscientia seruando totaliter famam quae iam apud aliquo laesa est, subueniendum est ex charitate emendationi conscientia absque vlteriori laesione famae, quod fit per admonitionem qu fit coram testibus qui alias sciunt factum. Et hi inducuntur non ad sciendum factum cum prius scirent, sed vt coram ipsis efficacior sit correctio, & vt probetur correctio si contingat ad publicam denunciationem procedere, ne denuncians repellatur: denunciatione tanquam inimicus vel suspectus.
His tamen quae prius dicta sunt videtur obuiare quod dicit beatus Augustinus in regula, vbi innuit, quod qui non corr gitur pet secretam admonitionem fratris, denunciandus est praelato non tanquam publicae personae, sed tanquam ei quivult prodesse & non obesse. Et in hoc bene concordat cum secundo membro praecedentis determinationis: sed vlterius dicit, quod neganti adhibendi sunt alij etiam coram omnibus vt possit non ab vno teste argui, sed a duobus, vel tribus conuinci. In quo vide¬ tur innuere quod testes inducendi sunt ad explorandum pecca tum futurum, vt per eos conuincatur coram praelato, quod est contra prius dicta. Sed aduertendum est quod August. non videtur loqui de eo quod est crimen secundum se, sed de eo quod potest esse occasio criminis, vt est aspectus fixus in mulierem de quo ibi loquitur, nec ad hoc explorandum dicit testes induci, sed si contingat iterari & praesentes sint aliqui qui forte non aduertunt, inducendi sunt vt aduertant & sic testimonium ferant, v talis possit a praelato debita seueritate coerceri, ne labatur in er men cuius iam habet occasionem, & ad quod habet pronitatem non loqustur autem de crimine iam commisso, quod si sit occultum debeat aliis reuelari, vel conuincendum debeat explorari, & ita non est contra praedeterminata.
Ad primum argumentum in oppositum dicendum, quod sicui aliqui dicunt, in accusatione non agitur ad emendationem delinquentis, sed ab bonum commune, scilicet ad conseruandum iustitiam per punitionem delinquentis. Et ideo accusatio in iudicio potest fieri etiam si admonitio non praecedit: nec est contra praeceptum domini quod intelligitur quando agitur ad emendationem delinquentis. Aliis videtur quod quamuis secundum forum causarum non requiratur quod praecedat admonitio, sed solum inscriptio, tamen secundum forum conscientiae non est ad eam procedendum nisi admonitione praemissa, & emendationi expectata, si speretur propter rationem prius positam: nec cogit ratio alterius partis, quia bonum commune non est laesum per peccatum alicuius quousque deductum est in publicum. Et ideo si admoneatur de correctione antequam crime eius publicetur per accusationem, fit secundum charitatem. Si autem non praemittitur admonitio ad eius correctionem, peruertitur ordo charitatis, quia iniuste dimittitur charitatiua emendatio fratris.
Ad secundum dicendum quod Christus vt Deus nouerat Iudam incorrigibilem, & ideo non oportuit quod admoneret eum secreto, quod fit propter correctionem. Petrus autem publicauii peccatum Ananiae & Sapphirae eadem ratione cum sciret hoc pe sancti spiritus reuelationem, & affixit eis tanquam incorrigibi libus poenam ad terrorem aliorum. De Paulo autem patet respor sio: quia Petrus coram omnibus peccauit, & ideo oportuit ipsum coram omnibus redargui iuxta illud. 1. Timothe. 5. Peccantem coram omnibus argue. Ioseph atem praemonuit fratres, licet non legatur, vel si praetermisit erraui: licet posset propter defectum aetatis aliqualiter excusari saltem a tanto. Alij excusant eum dicentes, quod ipse non denunciauit, sed accusauit sicut textus dixit quod accusauit fratres suos apud patrem crimine pessimo non est autem necesse quod accusationem praecedat fraterna admonitio. Sed istud minus valet, quia accusans si deficiat in probatione debet puniri poena talionis. Si vero probet, accusatus debet puniri secundum quantitatem & qualitatem criminis quorum neutrum legitur ibi factum. Nec oportet quod nomen accusationis sumatur ita stricte, sicut sumunt iuristae: sed pro quacunque reuelatione seu declaratione criminis: nec est conandum ad excusandum omnia facta antiquorum qui in multis errauerunt.
On this page