Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XX in generali & speciali.

SCIENDVM est, &c. Superius determinauit magister de poenitentia & eius partibus, & de potestate ministrorum hoc sacramentum dispensanItium: hic determinat de quibusdam poenitentiam A consequentibus. Et diuiditur in duo. Primo determinat de tempore poenitentiae. Secundo determinat quaedam quae ad effectum poenitentiae pertinent di. 22. ibi, caeterum multis auctoritatibus. Prima in duas. Primo ostendit tempus poeni tentiae vsque in finem vitae esse. Secundo mouet quasdam quaestione quae ex dictis ortum habent dist. 21. ibi, solet etiam quaeri vtrum post Prima est principalis lectionis, & diuiditur in tres. Primo ostendit tempus poenitentiae esse vsque in finem vitae, & opponit per Aug in contrarium & soluit. Secundo mouet quaestionem de illis qui quandoque condignam in hac vita satisfactionem implent. Tertio inquiri qualiter sit agendum cum illis qui in fine vitae poenitent. Secunda ibi, Si vero quaeritur de illis. Tertia ibi, Solet etiam quaeri vtrum

In speciali sic procedit, & proponit primo quod tempus poenitentiae durat vsque ad finem vitae: Ans. autem videtur dicere quod illi qui solum in fine vitae poenitent in securo statu non transeunt de havita s ed quia poenitentia satisfactoria est vespertinum sacrificium, & ideo Deo acceptanda: ideo verba Aug. praemissa intelligenda sunt de illss qui no ex amore Dei, sed timore mortis poenitentiam agunt, & pro tanto securitatem non dat Aug. quia difficile in tal statu poenitentiam agunt propter filios, vxorem, mundum & dolori mortis, quae in illo statu retrahunt hominem a conuersione ad Deum, tamen qui in fine vitae poenitent, bene possunt poenitere sed in purgatorio soluunt poenam quam in praesenti non absoluunt, nisi forte tam vehemens esset contritio, vt sufficeret ad debitam punitionem, vbi etiam incidenter dicit quod ignis purgato rij est grauior quam aliqua poena temporalis. Postea mouet duas quaestiones de solutione poenae post hac vitam. Prima est de illis qui poenitentiam sibi impositam in hac vita non impleuerunt, vtrum in purgatorio poenitentiam soluant. Et respondet quod sic, nisi in eis fuerit tanta contritio quod vel illa solum, vel illa cum poenitentia quam fecit sufficiat ad poenitentiae completionem, Deus enim impunitum crimen non dimittit. Secunda est de his qui fecerunt poenitentiam sibi impositam a sacerdote, quae tamen poenitentia non fuit condigna peccato commisso, vtrum in purgatorio pro ea puniantur. Et respondet quod sic, nisi vehementia contritionis peccata sufficienter puniat: propter quod Aug. vult cor dis contritionem in poenitente multum attendi. Sed quia de contritione non constat, ideo poenitentia non imponitur, quae vt idem Aug. dicit, secundum contritionis modum diuersimode imponemda est. Vitimo dicit quod morientibus non est neganda reconciliatio si petant, quod si tunc petere non possunt prae grauamine infirmitatis & prius petiuerunt testimonio fidelium astantium reconciliandi sunt: sacerdos autem qui talibus poenitentiam negat, reus est animarum. Solenniter autem poenitentem non debet presbyte reconciliare inconsulto episcopo nisi in extrema necessitate Subdit etiam quod si aliquis ad poenitentiam festinans non inueniat sacerdotem & sic mortuus est, oblatio eius est recipienda, & eleemosynae pro eo faciendae. Et in hoc terminatur sententia, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum