Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ille qui implet poenitentiam a sacerdote sibi iniunctam sit totaliter liberatus

QVAESTIO PRIMA. Vtrum ille qui implet poenitentiam a sacerdote sibi iniunctam sit totaliter liberatus.

CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus. Primum est de taxatione poenae per sacerdotem. Secundum est de relaxatione poenae per indulgentias. Circa primum primo quaeritur vtrum ille qui gi implet poenitentiam a sacerdote sibi iniunctam sit totaliter liberatus. Et arguitur quod sic: quia sacerdos est arbiter inter poenitentem & Deum, ergo sicut poenitens debet acceptare taxationem poenae per sacerdotem, ita videtur quod Deus debeat illa taxatione esse contentus.

Item pronior est Deus ad miserendum quam ad condemnandum, sed si sacerdos imponeret peccatori maiorem poenitentiam quam debeatur culpae, peccator tenetur ad faciendum eam, ergo similiter si iniungat minorem videtur quod faciendo eam sit totaliter liberatus.

IN CONTRARIVM arguitur, quia Deus pro maiori culpa exigit maiorem paenam, & pro minori minorem, cum hoc habeat ordo iustitiae. Sed sacerdos & etiam canones imponunt quandoque pro minori culpa maiorem poenam & econuerso, sicut laico imponitur poenitentia septennis pro homicidio, sacerdoti vero imponitur decennis pro fornicatione: licet homicidium sit majus peccatum quam fornicatio, ergo videtur quod apud Deum non sufficiat talis taxatio.

RESPONSIO. Videnda sunt duo quae tanguntur in argumentis. Primum est qualiter poena sit a sacerdote taxanda, an s. pro maiori culpa sit semper imponenda maior poena. Secundum est supposito quod sacerdos discrete taxet poenam, vtrum faciens eam sit a poena totaliter liberatus.

Quantum ad primum sciendum est, quod poena in confessione taxatur propter duo scilicet propter remedium praestandum contra recidiuum, &t propter debitum soluendum. Quantum ad debitum, soluendum semper esset imponenda maior poena pro maiori culpa. Cuius ratio est, quia poena soluitur, vt inaequalitas iniustitia commissae per culpa reducatur ad aequalitatem iustitiae per solutiorem poenae: sed maior inaequalitas iniustitiae committitur per maiorem culpam, ergo non reducitur ad aequalitatem iustitiae nisi per maiorem poenam. Si autem consideretur poena prout praestat remedium contra recidiuum in peccatore, & contra scandalum quod oritur in plebe, sic non semper imponenda est maior poena pro maiori culpa, sed quandoque minor. Cuius ratio est, quia poena praestat reme dium contra recidiuum &t scandalum inquantu prohibet pronitatem ad peccandum: vbi est ergo major pronitas ad peccandum ibi requiritur maius retractiuum, sed in eo qui committit minor e culpam quandoq est major pronitas ad recidiuum, sicut in iuuene fornicante maior est pronitas quam in sene, ergo indiget maiori poeia ipsum retrahente quam senex, licet minus peccet, quia majus incentiuum habet. Eadem ratio est de scandalo, quia minus peccatum quandoque est magis scandalizatiuum & magis trahitur in exemplum in persona quae debet esse maioris aedificationis (sicut est fornicatio in sacerdote quam sit majus peccarum in priuata persona (puta homicidum) & praecipue, quia non est in communitate tanta pronitas ad hoc pec¬ catum: & sic patet primum qualiter est taxanda poena & culpa

Quantum ad secundum dicendum est quod si poena imposita a sacerdote non fit condigna pro solutione poenae debitae culpae tunc exoluens talem poenam non est simpliciter liberatus, sec faciet residuum in purgatorio. Cuius ratio est, quia error sacerdotis seu qualiscunque indispositio poenitentis non debet mutare iustitiam diuinam quo ad punitionem peccatorum: sed quod imponatur poena non condigna culpae prouenit vel ex errore sacerdotis nescientis ponderare quantitatem culpae vel saltem ex eius nescientiai, quia non potest eam perfecte cognoscere, nec contritionem poenitentis, vel dato quod sciat ex industria, sibi imponit minorem poenam propter conditionem poenitentis, qui forte magnitudine poenae posset a poenitentia agenda impediri propter debilitatem corporis vel infirmitatem mentis, & ideo eliget minus damnum vt majus euitet, ergo propter hoc non debet impediri iustitia diuina quin peccator puniatur poena condigni peccato: quod est intelligendum de poena quae soluitur per modum debiti, non autem de illa quae imponitur ad remedium recidiui, quia in purgatorio solum exigitur poena ad soluendum debitum & non ad praeseruandum contra recidiuum, cum no maneat vlterius locus vel tempus peccandi, si autem poenitentia iniuncta tota liter omitatur vel in parte, si fiat de voluntate & auctoritate imponentis poenitentiam vel ex impotentia faciendi eam, vel ex alia causa iusta & necessaria, tunc omittens eam facere non peccat, faciei tamen eam postea in praesenti seculo vel in purgatorio: si autem omittat eam facere ex sola voluntate sua temeraria non solum faciet eam postea hic, vel in purgatorio, sed peccat mortaliter: quia si in foro contentioso non obediens sententiae iudicis reputatur & punitur tanquam contumax, multo magis in foro poenitentiae in quo agitur causa salutis hominis, si recipiens poenitentiam sibi iniunctam pro satisfactione peccatorum contemnat eam facere. sola temeritate ductus, contumax debet reputari & contenpto ecclesiastici sacramenti, quod non potest esse sine peccato mortaliAd primum argu. dicendum quod licet sacerdos sit arbiter, habet tamen limitatam potestatem, scilicet quoad remissionem culp & dimissionem poenae virtute clauium quantum exigit contritio poenitentis, non autem quoad taxationem vel dimissionem poena pro arbitrio voluntatis, nisi quod peccator si plus non faciat in hac vita quam sit ei taxatum non imputatur ei ad transgressionem

Ad secundum dicendum qued quoad forum ecclesiae obligatur peccator ad faciendam poenitentiam sibi impositam, & liberatur faciendo eam siue sit condigna, siue non, sed quo ad forum Dei non sufficit minor, nec exigitur amplior quam condigna: vnde si peccator cui poena est imposita maior in duplo quam exigat sua culpa decederet peracta sola medietate poenitentiae, euolaret ad coelum, nec exolueret residuum in purgatorio.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1