Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum vnus posset pro alio satisfacere

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum vnus posset pro alio satisfacere.

SECVNDO quaeritur vtrum vnus posset pro alio satisfacere. Et arguitur quod non, quia contritio, cor fessio, & satisfactio, ad se inuicem ordinantur, & sibi inuicem correspondent: sed vnus non potest pre alio conteri, aut confiteri, ergo nec satisfacere.

Item quando aliquis suscipit satisfactionem pro altero, si ille decedens moriatur antequam ille satisfactionem expleat, aut punitur pro peccato illo aut non. Si non, ergo ante satisfactionem debitam glorificatur; si sic, cum alius postea satisfaciat. idem peccatum bis punitur: vtrunque autem istorum est inconueniens, ergo illud ex quo sequitur, scilicet quod aliquis possit pro alio satisfacere.

IN CONTRARIVM arguitur, quia plus valet charitas apud Deum quam apud homines: sed apud homines vnus potest ex amore pro alio debitum soluere, ergo fortiori ratione apud Deum potest vnus ex charitate pro alio satisfacere.

RESPONSIO. Quaestio ista non intelligitur de quacunque satisfactione poenae peccato debitae, sed solum de satisfactione, vel solutione poenitentiae iniunctae a sacerdote: circa quam sciendum est quod sicut patet ex praecedenti quaest. poena satisfactoria quae imponitur poenitenti valet ad duo, scilicet ad solutionem debiti, & ad praestandum remedium contra recidiuum. Si ergo poena consideretur prout praestat remedium contra recidiuum sic impossibile est quod vnus exoluat poenam pro altero. Cuius ratio est, quia poena non praestat remedium contra recidiuum nisi quibene disponit hominem ad bene resistendum occasionibus recidiui, sed ex hoc quod vnus sustinet poenam pro alio ille alius in nulle melius disponitur, sicut ex ieiunio vnius non maceratur care alterius ad melius resistendum concupiscentiis carnis, & sic es in omnibus aliis: quilibet enim bene vel male disponitur, actu proprio & non alieno, ergo poena quae sustinetur ab vno, in nullo praestat remedium contra recidiuum alterius.

4 Si autem poena consideretur vt est solutio debiti, sic circa materiam istam sunt quaedam clara, quaedam vero dubia. Primo clarum est quod si satisfactio quam quis facit pro alio procedat ex auctoritate sacerdotis imponentis poenitentiam, certum est quod vnus potest satisfacere pro alio siue ille sit potens ad satisfaciendum siue impotens. Cuius ratio est: quia nullus tenetur ad poenitentiam sibi impositam, nisi secundum modum quo est sibi imposita. Si ergo imponens determinet quod poenitentia fiat per illum qui peccauit, vel per alium, liberatus est a poenitentia quae fit per alium, siue illud sit ieiunium, siue peregrinatio, siue quodcunque aliud. In tota enim ista quaestione non loquimur de satisfactione absolute an vnus posset pro alio satisfacere, sed solum de satisfactione imposita confitenti per sacerdotem absoluentem Secundo clarum est, vel saltem est multum probabile quod si ille cui imponitur poenitentia a sacerdote fiat impotens ad faciendum eam, alius potest pro eo poenitentiam facere, quia nec Deus nec minister eius intendunt aliquem obligare ad illud quod est ipsi impossibile. propter quod quia illa aliquo modo possumus quae per amicos possumus, ideo ille qui est impotens per semetipsum ad faciendam poenitentiam sibi iniunctam potest eam facere per amicum.

Dubium autem est vtrum ille cui iniuncta est poenitentia & potest eam per semetipsum facere liberetur si faciat eam fieri per alium absque voluntate & licentia sacerdotis poenitentiam impe nentis. Et videtur probabiliter quod non, quia condemnatus iuste & iudicialiter non potest circa condemnationem aliquid immutare nisi de voluntate indicis expressa vel praesumpta: sed ille cui in foro poenitentiae imponitur aliqua poena sustinenda, vel aliqua poenitentia facienda condemnatur iudicialiter per sacerdotem, & supponitur quod iuste, ergo circa poenitentiam sibi iniuncta nihil potest immutare nisi de voluntate sacerdotis expressa vel praesumpta: expressa quando dicet, facies talem poenitentiam per te vel alium: praeassumpta quando casus necessitatis incurritur qui reddit eum impotentem ad faciendam poenitentiam ipsi iniunctam, imo videtur qud ille qui sola voluntate sua poenitentiam sibi iniunctam facit fieri per alterum nisi in casibus praedictis, sit temerarius contemptor iudicij poenitentiae, nec poenitentia sic facta per alium credenda est Deo esse accepta ad liberationem ipsius, quando iudicium sacerdotis qui est in absolutione vicarius Christi temerarie contemnitur. In casu autem in quo de voluntate sacerdotis fieret poenitentia per alium, videtur quod per eam non tantum soluatur de poena peccato debita, quantum si fieret per illum qui deliquit, quia poena per poenam recompensatur, sed magis est vnicuique poenale illud quod facit per semetipsum quam illud quod fit per alterum, ergo plus recompensatur: de poena peccato debita quando ille qui peccauit facit poenitentiam iniunctam per semetipsum quam quando fit per alterum.

Ad primum argumentum dicendum quod non est simile de contritione, & confessione, & satisfactione: quia contritio ordinatur ad dimissionem culpae quae pertinet ad dispositionem hominis, & quia vnus non disponitur ex actu alterius, vt dictum est prius, ideo vnus non potest conteri pro alio. Similiter confessio fit per absolutionem per quam gratia datur, vel data augetur ipsi confitenti, & ideo confessio facta ab vno non valet alij: sed satisfactio ordinatur ad solutionem poenae debitae quam vnus potest pro alio soluere in certis casibus, & ideo vnus potest pro alio satisfacere modis quibus dictum est prius.

Ad secundum dicendum qu ille qui decedit antequam satisfactio, quam alius pro suscepit, sit completa, punietur in purgatorio pro eo quod non est completum, nec tamen vnum peccatum punietur bis: quia si iste puniatur in purgatorio plene antequam satisfactio quae pro eo debuit fieri fit inchoata, tunc si ille qui eam faciendam suscepit postea eam faciat, cedet ad satisfactionem propriorum delictorum, & non illius qui iam expeditus est. Si vero eam non faciat punietur pro ea tanquam pro promisso non expleto. Et sic pro alio punietur quum principalis sit punit? in purgatorio

Argumentum alterius partis non concludit vniuersaliter, quia & si apud homines vnus posset pro altero potente vel impotente satisfacere quoad rem debitam, non tamen quoad iniuriam illatam nisi procedat de voluntate iudicis, vel partis: & similiter est in proposito cum agatur de poenitentia quae imponitur pro offensa diuina.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2