Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum indulgentiae aliquid valeant

QUAESTIO TERTIA. Vtrum indulgentiae aliquid valeant.

SECVNDO principaliter quaeritur de indulgentiis per quas poena satisfactoria dimittitur, & quaeruntur duo. Primum est de valore indulgentiarum. Secundum est quis posset facere indulgentias. Circa m primum quaeruntur duo. Primum est vtrum indulgentiae aliquid valeant. Secundum est vtrum tantum valeant quantum sonant. Ad primum sic proceditur, & arguitur quod indulgentiae nihil valeant ad dimissionem poenae peccato debitae: quia ad potestatem excellentiae quae soli Christo comperit nec est hominibus communicata pertinet, vt effectus sacramenti detur sine sacramento, sed dimissio poenae pro peccato debita secundum totum vel partem est effectus sacramenti poenitentiae, vt patet ex praecedentibus, ergo nullus purus homo potest aliquid dimittere de poena peccato debita, nisi quantum dimittitur per absc lutionem sacramentalem virtute clauium, igitur per indulgentiam quae datur sine sacramento poenitentiae nihil de poena dimittitu

Item inferior non potest tollere ordinationem superioris, seDeus absoluendo a culpa ligat hominem ad poenam temporalem, ergo de illa nullus purus homo potest aliquid dimittere per quancunque indulgentiam.

IN CONTRARIVM est generalis consuetudo & doctrina ecclesiae quae contineret falsitatem nisi per indulgentias dimitteretur aliquid de poena peccatori debita.

RESPONSIO. De indulgentiis pauca dici possunt per certitudinem, qia nec scriptura expresse de eis loquitur. Quod enim dictum est Petro Mat. 16. Tibi dabo claues regni caelorum. Et quod cumque ligaueris, &c. intelligitur de potestate ei data in foro poenitentiae. De collatione autem indulgentiarium non est clarum quod debea intelligi: sancti etiam, vt Amb. Hilar. August. Hieronymus minime loquuntur de indulgentiis. Grego. tamen loquitur qui etiam indulgentias Romae instituit in stationibus, vt dicitur. Et ideo loquendo de eis sequendus est modus communis. Duo ergo facienda sunt. Primum est per quem modum indulgentiae valeant ad remissionem poenae. Secundum est vnde vel ex qua causa valorem habeant. de singulis igitur videamus.

Quantum ad primum sciendum est quod poena pro peccato debita tripliciter porest remitti. Vno modo ex mera gratia quando offensus totam offensam & poenam offensae debitam gratis remittit offendenti. Alio modo quando aliquis poenam debitam soluit pro alio, ita quod poena non conditionatur gratis, sed soluitur per alium de voluntate, seu ordinatione illius, qui fuit offensus Tertio modo quando partim remittitur, & partim exoluitur, quod fit quando magna poena remittitur pro modica. Primus modus, & tertius videntur habere locum in indulgentiis, si attenderetur communis vsus nominis, tunc enim dicitur aliquis indulgere alteri delictum contra eum commissum quando gratis & totalite remittit culpam seu offensam & poenam pro culpa debitam, vel quando magnam poenam condonat pro modica: quando autem toti poena exoluitur per illum qui peccauit, vel per alium loco eius (quod pertinet ad secundum modum) non dicitur esse indulta, sed soluta Sed quia secundum Hilarium non res sermoni, sed sermo rei debe esse subiectus, ideo magis est attendendum ad veritatem rei quam ad proprietatem sermonis: constat autem quod solus Deus potest gratis condonare totam poenam vel partem poenae debitam peccato vel contra praecepta eius commisso, vel ille cui super hoc dedisset potestatem non, apparet autem quod Deus hanc potestatem dedit hominibus (quos fecit solum ministros noui testamenti & dispensatores ministeriorum Dei) quod ipsi sine sacramentis quorum sunt dispensatores possint gratis condonare poenam pro peccato debitam, vel partem eius, nec etiam mediantibus sacramentis: nam quando tota poena dimittitur in baptismo, vel parvirtute clauium in sacramento poenitentiae, non dicitur condonari, sed dicitur quod communicatur meritum passionis Christi ad dimissionem totius poenae in baptismo, vel ad dimissionem partis poenae in sacramento poenitentiae, ita quod de merito poena Christi exoluitur tota poena peccato debita, vel pars eius.

Et ideo communiter tenetur quod modus quo valent indulgentie est pet modum solutionis poene peccato debitae, quod pertinet ad secundum propositum. Quod declaratur sic: vnus potest satis facere pro alio & maxime cum procedit ex auctoritate superio. ris, vt patet ex praecedentibus. Est autem in ecclesia thesaurus suiritualis ex merito passionis Christi & sanctorum qui multo plura sustinuerunt tormenta quam meruissent peccata eorum: & idec ecclesia de hoc thesauro potest communicare alicui, vel aliquibus quod sufficit ad satisfaciendum pro eorum peccatis in parte vel in toto secundum quod placet ecclesiae de hoc thesauro plus vel minus communicare, hoc autem fit per indulgentias quae non sunt aliud quam communicatio poenae Christi & sanctorum quae sit no bis ad satisfaciendum pro peccatis nostris. Vnde indulgentiae secundum hanc viam valent per modum solutionis quatenus per Chrictum & sanctos soluitur poena nobis debita, & de merito Christi nullum est dubium quin pertineat ad thesaurum ecclesiae & sufficiat. Christus enim per passionem suam satisfecit quantum ad sufficientiam pro reccatis totius mundi, sicut praedixerat Ioannes baptista. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi: vt habetur Io I. Et prima canonica Ioan. 2. cap. dicitur quod ipse est propitiatiopro peccatis nostris, & non solum nostris, sed totius mundi: consta autem quod non omnes de mundo saluantur sed pauci respectu aliorum secundum illud euangelicum: Multi sunt vocati, pauci ve¬ ro electi, ergo de poena Christi quae sufficere potest ad recopensandum poenam omnium peccatorum mundi debitam multunm. semper restat cum pro paucis qui saluantur satisfiat. Et si omnes de mundo saluarentur adhuc meritum passionis Christi superabundaret: quia qua ratione sufficiens est ad satisfaciendum pro peccatis totius mundi, eadem ratione sufficeret ad satisfaciendum pro omnibus peccatis plurium mundorum si essent

De merito autem passionis sanctorum potest verti in dubium vtrum pertineat ad thesaurum ecclesiae. Potest enim videri quod non quia sicut patuit tertio libro disti. 18. vnus non potest mereri alteri, sic quod meritum vnius cedat alteri ad meritu, sed solum quia fructus seu merces meriti vnius redundat in alterum: vt cum aliquis seruit diuiti, vt pauper ei obligatus a debito liberetur, ve vt habeat mercedem operis in toto vel in parte prout placet operanti transferre. Ex hoc sic arguitur: intentio merentis est necessaria ad hoc quod fructus seu merces merentis redundet in alterum: sic enim fructus meriti passionis in nos redundat ex eiu expressa intentione. Dixit enim, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, & hic est calix sanguinis mei qui pro vobis fundetur. Quod autem intentio quoruncunque sanctorum fuerit fructum passionum suarum in nos transferre nulla historia docei nec in gestis Martyrum legitur, qualiter ergo & per quem modum fructus passionum suarum communicabitur nobis per indulgentiam factam a quocunque, non bene apparet. Item probatu sic: illud quod est plene remuneratu, vel postea remunerabitur non videtur quod sit pro alio satisfactorium, sed quicquid poensustinuerunt sancti martyres vltra quam peccata sua meruerani est eis plene remuneratum vel resumpto corpore remunerabitur plene, ergo non videtur quod illud possit nobis cedere ad satisfactionem, sed de thesauro ecclesiae datur nobis per indulgentiam vnde satisfaciamus secundum hanc opinionem, ergo poenquas sustinuerunt sancti non pertinent ad thesaurum ecclesiae. sed solum passio Christi quae excedit poenam omnibus peccatis mundi debitam. Minor supponitur. Maior etiam videtur ex praecedentibus satis clara: quia si tota merces meriti redditur merenti & eam in seipso & pro seipso recipit, nihil restat quod possit in vtilitatem alterius cedere, quia extra totum nihil.

Contra tamen hanc rationem dicunt aliqui quod secundum eam sequitur quod nullus homo, nec etiam homo Christus possit satisfacere pro alio, nec in toto, nec in parte, nec aliquis pro seipso, quae omnia sunt erronea & falsa. Quod probant sic, quivt dicunt ipsi, Christo & omni homini plene remuneratum est vel remunerabitur in resurrectione quicquid meruerunt sustinendo quascunque passiones & quoscunque labores: si ergo illud quod plene remuneratum est alicui non potest cedere ad satisfaciendum pro altero, sequitur quod nec Christus per passionem suam, nec aliquis sanctus fecit, vel passus est aliquid quod posset aliis cedere ad expiationem alicuius poenae, imo nec sibi ipsi, cum totum remuneretur ei. Haec autem instantia continet quidam manifeste falsa: constat enim quod merita Christi non fuerunt in seipso a Deo plene & perfecte remunerata, nec remunerabum. tur, sicut caeteris sanctis. nam summa merces qua remunerantur sancti pro suis meritis est visio beata & fruitio, caetera enim omnia, sicut dotes corporis, & quaecunque alia pertinent ad praemium accidentale quod est minus, & respectu alterius praemij, est quasi secundum quid: cum ergo Christus pro suis meritis non fuerit remuneratus visione & fruitione beata (hoc enim habuit plenissime absque vllo merito ab instanti suae conceptionis) patei quod merita eius non fuerunt ei in seipso remunerata aeque plene ac perfecte, sicut caeteris sanctis, nec illo praemio summo que Deus merita sanctorum & passiones remunerat supra condignum secundum illud Romanorum octauo: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis igitur quod est ei minus plene remuneratum potest nobis cedere ad satisfactionem, & illud fuit potissimum suae passionis meritum. Vnde omnes doctores concorditer dicunt quod Christus per passionem non meruit sibi nisi gloriam corporis & exaltationem sui nominis, nobis autem meruit redemptionem seu liberationem a peccatis: & sic clare falsum est illud quod ipsi dicunt de merito Christi & eius remuneratione in seipso. Item falsum est quod dicunt quod secundum nostram rationem sequitur quod nullus homo possit satisfacere pro alio, nec pro seipso: quia poena per poenam recompensatur. Si quis ergo pro peccatis suis sit debitor poenae, & ipse contritus sit propria sponte, vel ex sacerdotis impositione faciat aliquam poenitentiam, quare non satisfaciet in aliquo pro seipso? Similiter si de voluntate sacerdotis vnius faciat poenitentiam pro alio imponete, quare non satisfaciet in aliquo pro eo? non apparet, nec ex ratione nostra sequitur.

Circa quod est intelligendum quod omne opus bonum factum pro Deo, & in charitate est meritorium vitae aeternae: si autem sit poenale non solum est meritorium pro se, quia bonum, imo est satisfactorium pro poena debita, nec plus remunerabitur inquantum poenale, nisi per expiationem poenae debitae, semper tamen acceptum erit a Deo inquantum est bonum & virtuosum, & remunerabitur praemio essentialis. Si autem operans non fit debitor alicujus poenae, vel non tantae: tunc opus suum poenale remunrabitur non solum praemio essentiali quia bonum fuit, sed praemic accidentali, quia fuit poenale. Et secundum hoc martyres non solum dicuntur habere auream quod est praemium essentiale, sed aureolam, hoc est aliquod praemium accidentale propter poenlitatem martyrij. Cum ergo dicitur quod omne opus bonum re muneratum est vel remunerabitur cuilibet in resurrectione, verum est quantum ad praemium essentiale, sed si fit non solum bonum, sed poenale, & operans seu sustinens poenam fuerit debitor poenae pro seipso vel sustinuit eam pro alio, tunc talis poena non plus remunerabitur, quia iam cessit in solutionem alterius poenae.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod duplex est effectus sacramenti. Primus est qui est remissio culpae & collatio gratiae, & secundus qui est remissio vel diminutio poenae, collatio primi effectus pertinet ad potestatem auctoritatis & nor ad potestatem excellentiae nisi meritorie: vt dictum fuit supra cum ageretur de baptismo: collatio autem secundi effectus qui est remissio vel diminutio poenae potest pertinere non solum ad potestatem excellentiae, sed etiam ad potestatem ministerij. Si enim purus homo non habens potestatem, nec excellentiae, nec mini sterij potest satisfacere pro poena alteri debita, multo magihoc potuit Christus, & ille euam qui constitutus est ab eo sum mus minister ecclesiae, cui commissum est a Christo quod de thesauro passionis Christi possit communicare fidelibus ad expia, tionem poenae quam debent: supponimus autem quod talis fit papa, quo non supposito non apparet via per quam indulgentiae possint aliquid valere.

Ad secundum argumen. dicendum est quod per indulgentias non tollitur ordinatio Dei, sed impletur. Deus enim remittens culpam & obligans ad poenam non ordinauit quod illa poena non possit expiari per illum qui debitor est poenae, vel per alium qui poenam soluit pro eo: & sic fit in indulgentiis, quia per indulgentias communicatur de poena passionis Christi illi cui fit indulgentia, vnde soluat vel satisfaciat pro poena sibi debita, quare &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3