Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum indulgentiae tantum valeant quantum sonant

QVAESTIO QVARTA. Vtrum indulgentiae tantum valeant quantum sonant.

AD SECVNDVM sic proceditur. Et arguitur quod indulgentiae non tantum valeant quantum sonant: quia quandoque datur indulgentia quod qui praebet auxilium ad fabricam alicuius eIclesiae consequetur tertiam partem remissionis peccatorum. Si ergo indulgentiae tantum valeant quantum sonant qui tunc daret vnum denarium, & secundo alium, & tertie tertium consequeretur plenam absolutionem ab omni poenpeccatis suis debita, quod videtur absurdum.

Item quandoque datur indulgentia euntibus ad ecclesiam aliquam non distinguendo an veniant de remotis an de prope Si ergo indulgentia tantum valeret quantum sonat, videretur q tantum valeret illi qui est iuxta ecclesiam quantum illi qui veniret a remotis partibus, quod tamen non videtur aequum.

Item ad talem ecclesiam posset quis pluries in dieire; sed forma indulgentiae non dicit nisi quod euntes ad ecclesiam participam talem indulgentiam, ergo quotienscunque aliquis ibit ad ecclesiam eodem die, totiens habebit indulgentiam, & ita vno die po terit consequi facillime expiationem totius poenae sibi debitae quod non videtur conueniens.

IN CONTRARIVM arguitur, quia ecclesia non decipit filios suos, sed deciperet nisi indulgentiae tantum valerent quantum sonant, ergo &c.

RESPONSIO. Ista quaestio supponit ex praecedente quaestione quod indulgentiae aliquid valeant: & per hoc excluditur opinio quorundam qui dixerunt quod indulgentiae valent in iudicio ecclesiae, sed non in iudicio Dei, quia per indulgentiam aliquis absoluitur a poenitentiis sibi iniunctis vt non teneatur eas facere in praesenti vita, & hoc sonat forma communis indulgentiarum. Dicitur enim in forma indulgentiarum quod de poe nitentiis iniunctis talem vel talem partem misericorditer relaxamus, sed non absoluitur a poena culpae debita secundum iudicium Dei quin eam totam exoluat in purgatorio. Sed secundum hanc opinionem indulgentiae non valerent, sed magis nocerent. Cuius ratio est, quia remittere minorem poenam & transmittere ad grauiorem non est alleuiatio, sed nocumentum, sed si indulgentiae valerent solum primo modo, tunc remitterent leuiorem po nam, scilicet huius vitae, & transmitterent ad grauiorem, scilicet purgatoriam, imo non esset ibi aliqua remissio poenae, sed dilatio cum augmento eiusdem, ergo indulgentiae non valerent, sed potius no cerent, quod non est dicendum: hac ergo opinione reiecta videnda sunt duo. Primum est, vtrum indulgeniiae tantum valeani quantum sonant. Secundum est, quibus valeant.

QUANTVM ad primum est multiplex modus dicendiVnus est, quod indulgentiae valent secundum mensuram deuotiunis illius cui fit indulgentia, & non quantum sonant. Sed istud no tenetur, quia vel indulgentia valet praecise secundum mesuram deuotionis suscipientis indulgentiam, dato quod non faciat illud pro quo datur indulgentia, quod est absurdum: quia tunc si daretur indulgentia eunti in terram sancta, & aliques infirmus & impotens ire haberet deuotionem eundi tantam quantam habet ille qui actualiter vadit, sequeretur quod non vadens ad teram sanctam haberet tantam indulgentiam quantam ille qui vadit, quod non potest esse verum, quia quod datur sub conditio ne non habetur nisi ab illo qui implet conditionem, sed omne indulgentiae dantur sub conditione alicuius operis faciendi vel iam facti, ergo non implet illud pro quo datur indulgentia, non habet indulgentiam. Si autem intelligatur quod valor indulgentiae est secundum mensuram deuotionis illius cui datur indulgentia non praecise, sed supposiro quod faciat illud pro quo datur indulgentia adhuc non est verum: quia licet ille qui habet maiorem deuotionem habeat plus de merito apud Deum, tamen non habet plus de relaxatione poenae per indulgentiam, alioquin forma indulgentiae contineret falsitatem, in qua dicitur quod quicunque fecerit hoc vel illud habebit tantam indulgentiam. igitur quilibet faciens illud pro quo datur indulgentia habet totam indulgentiam, vel forma indulgentiae est falsa.

Secundus modus est, quod indulgentiae valent secundum mi suram rei datae, vel factae prout in forma indulgentiae exprimitur ad dandum vel faciendum, sed istud non valet, quia hoc non esset indulgentia sed commutatio. Et etiam commutatio non ess necessaria, eleemosyna enim vel peregrinatio est secundum se satisfactoria. Si igitur tunc pro eleemosyna data, vel peregrinatio ne facta non datur per indulgentias alicui, nisi quantum hoc ponderat, tunc non valeret eleemosyna vel peregrinatio, & iterum iste modus ponit doctrinam ecclesiae falsam, ex quo indulgentiae non tantum valent quantum sonant.

Tertius modus est quod indulgentiae tantum valent quantum sonant, si causa pro qua sit indulgentia est condigna quantitati iudulgentiae verbi gratia, si accipientibus crucem transmarinam detur indulgentia plenaria, videtur sufficiens causa, quia quum mors tolerata pro Christo expiet omnem poenam illis qui vadunt vltra mare, quum ex ponant se morti pro Christo, videtur iustum esse quod detur indulgi tia plenaria, in aliis similiter est considerandum an causa indulgentiae sit eis proportionata. Haec autem opinio bene est probabilis, ta mem non est totaliter concors consuetudini communi ecelesiae quae no obseruat hanc proportionem, sed pro visitatione alicuius ecclesia certa die dat magnam indulgentiam quandoque viginti annorum, & pro eadem causa dat quandoque maiorem, aliquando minorem.

Ideo est quartus modus qui tenetur communius, scilicet q indulgentiae tantum valent quantum sonant, non ex deuotione suscipientis, vt dicit prima opinio, nec ex quantitate rei datae, vt dicit secunda, nec ex proportione ad causam indulgentiae, vt di cit tertia, sed ex abundantia meritorum Christi supposito quod in dante sit auctoritas, in suscipiente idoneitas (de qua dicetur in si cundo articulo) in causa pietas, scilicet ad honorem Dei & vtilitatem ecclesiae. Quod probatur sic: meritum Christi est sufficien: ad expiationem omnis poenae, si ergo per indulgentiam applicatur alicui qui sit eius capax, & per illum in quo est. auctoritas, & pro causa pia in qua est honor Dei, & ecclesiae vtilitas ad quae odinantur merita Christi, patet quod tantum de poena expiatur ac quantam expiandam applicatur, & hoc modo tantum valent indulgentiae quantum sonant: & sic patet primum, videlicet quod indulgentiae tantum valent quantu sonit. Sed videamus nunc qua liter sonant. Certum est quod forma indulgentiarum expressa iplteris papalibus est talis. Omnibus vere poenitentibus & confessis qui hoc vel illud fecerint tantum de poenitentiis sibi iniunctis misericorditer relaxamus. igitur forma indulgentiae non sonat nisi quod certa pars de iniunctis poenitentiis relaxatur. Poenitentiae autem iniunctae sunt illae solum quae imponuntur a sacerdote ci fitenti, canones enim nulli imponunt poenitentiam, sed docent qualis & quanta sit imponenda. Et ideo de praedictis poenitentus sic a sacerdote iniunctis certa quantitas per indulgentiam relaxatur, ita quod licitum est recipienti indulgentiam omittere tantam partem poenitentiae sibi iniunctae, & valet ei indulgentia ad expitionem tantae poenae quantum valuisset poenitentia si per eum esse facta, alioquin non essent vtiles, sed nociuae, vt supra lictum fuit.

Sed quid erit de illo qui complete facit omnes poenitentias sibi iniunctas, nunquid sibi valebunt aliquid indulgentiae Videtur quod non, quia non valent nisi quantum sonant, sed non sonant nisi quod certa pars poenitentiae iniunctae relaxatur, ergo ad hoc solum valent. sed ad hoc non valent illi qui propter eas nihil omittit de poenitentiis sibi iniunctis, sed eas complete facit, erge nihil ei valent. Et dicendum est quodimo ei valent, quia ille qui facit id pro quo datur indulgentia statim consequitur fructum indulgentiae: videlicet quod non tenetur facere illam poenitentiam quae sibi relaxata est per indulgentiam, & de poena peccatis sui debita tantum remissum est, quantum remissum fuisset si illam poenitentiam fecisset. Si autem vltra hoc vult poenitentiam facere, & facit eam, licet non teneatur, hoc valet ei ad meritum & remissionem vlterioris poenae, quia poena per poenam recompensatur. Quod ergo dicitur: indulgentiae non valent illi qui propter eas non omittit facere aliquid de poenitentiis sibi iniunctis cum ad hoc per se & directe valeant indulgentiae, dicendum est quod imo: quia semper absoluitur ab obligatione faciendi illas po nitentias, & a poena poenitentiae proportionata. Sed si gratis vult illam vel magis similem poenitentiam facere, hoc cedit ei ad meritum, & ad expiationem vlterioris poenae.

Quantum ad primum dicendum est, quod indulgentia non valet existentibus in peccato mortali, nec eis qui sunt in charitate nisi expleant conditionem indulgentiarum. Primum patet, quia indulgentiae ordinantur ad expiationem poenae, sed poena non expiatur nisi culpa dimissa, ergo perseuerantibus in peccato motali non valent indulgentiae. Secundum patet, quia sicut dictum est prius, indulgentiae dantur sub conditione alicuius operis faciendi, vt est eleemosyna data ad fabricam operis: vel visitatiliminum aliquorum sanctorum, vel oppugnatio hostium fidei vel aliud consimile, quam conditionem qui non explet, non habet indulgentiam: & ideo pauper & religiosus qui non facit illud quod in indulgentia continetur, licet possit habere meritum ex deuotione sua, non tamen consequitur indulgentiam. Quicunque autem est in charitate, & cum hoc est vere confessus, si facit illud pro quo datur indulgentia consequitur eam, etiam ille idem qui facit indulgentias: quia licet nullus posset excommunicare se directe vel indirecte, eo quod excommunicatio profertur per modum sententiae, & nullus potest esse iudex sui ipsius, indulgentiam tamen potest recipere a seipso, faciendo illud pro quo datur indulgentia, quum fiat per modum dispensationis, qua quilibet potest vti & ad se & ad alium. Dico autem si sit confessus: quia conmunis forma indulgentiae est, quod datur vere poenitentibus & confessis. Sed nunquid absque supradictis conditionibus posset dari indulgentia, videlicet contritis & non confessis, & absque hoc quod imponeretur aliquid dandum vel faciendum, puta eleemosyna, vel peregrinatio? Credo quod sic: ex quo enim aliquis est in charitate, capax est indulgentiae, & ideo potest ei conferri antequam sit confessus. Papa etiam concedit multis? possint absolui generali absolutione quantum extendunt se claues Petri. Ista autem absolutio non solum est a culpa, quia illa semper est generalis, cum vna culpa non possit remitti sine alia sed extendit se ad dimissionem poenae, & tamen Papa non exponit talibus aliquid faciendum. Et simili modo videtur quod possent dari indulgentiae (vt videtur) absque hoc quod Papimponat ad dandum vel faciendum.

Per idem patet quod indulgentiae non valent existentibus in purgatorio directe, quamuis ipsi sint in charitate: quia ipsi non possunt facere id pro quo datur indulgentia, & iterum non sunt de foro ecclesiae. Et quia potestas data Petro est absoluere & li gare super terram, sicut dictum est ei: Tibi dabo claues regn caelorum, & quodcunque ligaueris super terram, &c. Vnde potestas papae per se & directe extendit se solum ad statum praesentis vitae: possunt tamen in eis indirecte valere per modum suffragij, quatenus aliquis qui indulgentiam recipit faciendo id pro quo datur indulgentia ex intentione transfert eam in satisfactionem eius qui est in purgatorio.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod quando datur sic indulgentia quod qui dat eleemosynam vel auxilium ac fabricam ecclesiae, &c. intelligitur de auxilio quod est conueniens ei qui auxilium dat, & negotio pro quo datur. Et ideo cum pau per dans vnum denarium ad fabricam ecclesiae de conuenienter secundum conditionem paupertatis suae: diues autem dans vnum denarium non det conuenienter secundum conditionem diuitiarum suarum, patet quod pauper consequitur totam indulgentiam, quam diues non consequitur, & si pauper consequatur remissionem omnium peccatorum suorum pro tribus denariis, non est hoc nimis magnum forum de misericordia Dei, dummodo sit debita causa hoc faciendi, quia multo plus fuit misericors Christus sustinendo pro nobis passionem, cuius virtute fit indulgentia

Ad secundum dicendum quod ille qui est vicarius ecclesiae & sacerdeges et clerici, scholares & religiosi officiantes in ecclesia consequuntur tantam indulgentiam, sicut illi qui veniunt? multis dietis, sed non tantum meritum: quia secundum quantitatem deuotionis & laborum est quantitas meriti essentialis & accid. talis: nec est in hoc aliqua iniustitia, cum indulgentiae non dentur ex debito, sed ex beneplacito illius qui habet thesaurum ec clesiae dispensare supposita legitima causa: & ideo licet ei qui vult facere sine praeiudicio cuiuscunque.

Ad tertium dicendum quod forma indulgentiae videtur sonare quod vadens ad ecclesiam aliquam solum habet indulgentias semel pro vno die. Dicitur enim in indulgentiis communiter, quod qui visitauerit talem ecclesiam die tali vel aliquo alio intra octauam habeat indulgentias, & non dicitur tali hora vel singulis horis. Vtrum autem indulgentiis datis ad aliquod magnum tempus, vadens singulis diebus consequitur eas quotiens vadit? Dicunt alicui quod quando indulgentia data est ad determinatum tempus, puta ad octo dies, sic tunc non percipitur nisi semel: prorogatur autem tempus hac sola de causa, vt qui non potest venire vno die ad locum indulgentiarum veniat alio, & non vt aliquis pluries veniens pluries consequatur indulgentiam: quando vero datur ad semper, vt in ecclesia beati Petri, tunc vt dicunt, singulis diebus potest homo habere indulgentiam, hoc autem vtrum sit verum, an non, non potest sciri per certitudinem, nisi papa hoc determinet, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4