Quaestio 5
Quaestio 5
Quis potest dare indulgentias
EINDE quaeritur quis potest dare indulgentias. Et videtur quod quilibet episcopus daro possit sicut papa, quia ad sponsum pertinet disponere de rebus sponsae, sed quilibet episcopus est sponsus Secclesiae. Vnde & in consecratione sua recipit anulum tanquam sponsus, ergo potest dispensare thesaurum ecclesiae, sed hoc est facere indulgentias, ergo &c.
Item aut papae conuenit facere indulgentias ratione ordinis, aut ratione iurisdictionis: non ratione iurisdictionis, quia iurisdictio pertinet ad forum contentiosum, indulgentiae autem magis respiciunt forum poenitentiae quum ordinentur ad relaxationem poenae satisfactoriae, ergo conuenit ei ratione ordinis, sed in ordine parificatur quilibet episcopus papae, ergo potest facere indulgentiam sicut papa.
IN CONTRARIVM est que ille solus potest dispensare thesaurum communem ecclesiae, qui praeest toti ecclesiae, sed hic est solus Papa, ergo &c. Pro hoc sunt iura quae dicunt potestatem papae illimitatam quoad indulgentiam, potestatem vero episcoporum limitatam.
RESPONSIO. Sicut patet ex praecedentibus indulgentiae valent inquantum merita Christi applicantur per illum qui dat indulgentias alicui, vt satisfactoria pro poena ipsi debita, quo supposito est duplex modus dicendi. Vnus est quod duo pertinent ad illum qui dat indulgentias, vnum est, potestas ordinis saltem sacerdotalis, per quam est, vel potest esse iudex in foro poenitentiae. Aliud est cura ecclesiae vniuersalis ratione cuius pertinet ad ipsum dispensatio thesauri ecclesiae. Ratio primi est, quia poenam impositam per iudicem & iudicialiter, nullus potest remittere, vel relaxare nisi iudex qui eam imponit, vel superior eius qui potest de ea iudicare, & iudicialiter cognoscere. Sed per indulgentiam remittitur seu relaxatur poenam per sacerdotem iniuncta in foro poenitentiae, sicut patet ex forma expresse contenta in indulgentiis vbi dicitur, tantum de iniunctis poenitentiis misericorditer relaxamus: ergo talem indulgentiam nullus potest facere, nisi ille qui potest de poena praedicta iudicare, & iudicialiter cognoscere. Sed talis non est aliquis nisi sacerdos, ergo oportet illum qui facit indulgentiam per quam poena iniuncta in foro poenitentiae relaxatur esse sacerdotem.
Ratio secundi est, quia thesaurus ecclesiae quem Christus sponsus eius dimisit ei tanquam sponsae non est diuisus in ecclesia, ita vt in vna particulari ecclesia sit vna pars illius thesauri, & in alia, alia pars, sed est vnus & indiuisus in tota ecclesia. Et ideo ad illum vnum qui loco Christi sponsi ecclesiae vniuersalis praesidet toti ecclesiae pertinet dispensare praedictum thesaurum. Et secundum hanc opinionem solus Papa iam consecratus, vel saltem in lacerdotem ordinatus potest auctoritate sua indulgentiam facere, cum ipse solus habeat curam vniuersalis ecelesiae. Episcop autem quum habeant ordinem parem, sed non curam (quia solum sunt assumpti in partem solicitudinis) ex se non possunt facere indulgentias, nisi inquantum eis a Papa committitur. Caeteri vero maxime non sacerdotes non possunt indulgentias facere etiam ex commissione, quum collatio indulgentiarum requirat ordinem qui ex commissione non potest haberi. Quod ergo cardinales non sacerdotes vel electi in episcopos nondum ad sacerdotium promoti dicuntur ex commissione Papae, & iure facere indulgentias, exponendum est quod faciunt (id est) denunciant facta per papam, vt sint potius denunciatores quamdatores.
Alius modus est tenens eandem conclusionem, scilicet quod soli. Papae competit facere indulgentias ex auctoritate, & non ratione alicuius ordinis, sed ratione solius iurisdictionis. Vnde papa electus antequam fit sacerdos potest conferre indulgentias, & iste modus si poneret quod papa ratione vniuersalis curae quam habet super totam ecclesiam potest facere indulgentias esset tolerabilior: sed quia dicit quod ratione iurisdictionis hoc ei competit, non videtur rationabile, quia dare indulgentias non est actus iuridicus, nec per modum iurisdictionis exorcetur, vt prius dictum fuit: alioqui cum iurisdictio transeat in inuitum, nec aliquis potest vti iurisdictione in seipsum, sequeretur quod inuitus possit habere indulgentias, & quod dans indulgentias non posset eas habere faciendo illud pro quo dantur indulgentiae, quorum vtrunque est falsum. Veruntamen quacu que ratione competat papae facere indulgentias, non est dubia quin competat ei ratione curae vniuersalis ecclesiae: vsus tame habet quod papa non consecratus, nec in sacerdotem promotus potest indulgentias facere. Aduertendum tamen est, quod licet sic sentiendum sit de indulgentiis, tamen vnaquaeque persona singularis potest merita sua alteri applicare ad satisfaciendum pro eo. Et eodem modo videtur quibusdam quod ille qui praees alicui congregationi (vt abbas in monasterio suo) potest bona suae congregationis alteri applicare: & forte idem est de episcopo in sua dioecesi, & de papa in tota ecclesia, quod non assero nisi procedat de voluntate personarum singularium: si tamen hoc fit possibile, talis applicatio non habet rationem indulgentiae proprie loquendo, quia nec in vna persona, nec in congregatine aliqua, nec in tota ecclesia est tanta copia meritorium excepto merito Christi, vt sufficiant ad satisfaciendum pro poenis debitis omnibus quibus applicari possunt, propter quod nunquam est certum quantum valent sicut de indulgentiis
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod episcopus est sponsus ecclesiae sibi commissae, non autem vniuersalis ecclesiae, sed solus papa.
Ad secundum dicendum quod papae conuenit dare indulge tias ratione curae vniuersalis quam solus habet super totam ecclesiam, & ratione ordinis saltem sacerdotalis secundum opinionem primam, vel ratione solius curae vniuersalis, sicut dicit secunda opinio, & vsus ecclesiae hoc tenet: & quia nullus episcopus habet curam vniuersalis ecclesiae praeterquam papa, ideo nullus alius a papa potest dare indulgentias auctoritate sua ideo &c.
On this page