Praeambulum
Praeambulum
SOLET etiam quaeri vtrum post hanc vitam, &c. Superius determinauit magister de tempore poe nitentiae: hic vero mouet quasdam obiectiones incidentes circa determinata, & soluit. Et diuiditur in duas. Primo mouet quaestionem circa poenitentiae tempus. Secundo circa confessionem quae a poenitentibus requiritur. Secunda ibi, post haec considerandum est. Prima in duas, quia supra dixerat, quod tempus poenitentiae durat vsque ad finem vitae, & omnia peccata dimittuntur per poenitentiam in hac vita: ideo primo quaerit vtrum aliqua peccata post hanc vitam dimitti possint, & determinat veritatem per auctoritates sanctorum. Secundo remouet quorundam responsiones ad auctoritates inductas ibi, sed forte dicet. Prima diuiditur in tres. Primo determinat veritatem quaestionis intentae, ostendens quod post hanc vitam aliqua peccata di mittuntur in purgatorio. Secundo ostendit quod quidam tardius liberantur & purgantur a peccatis. Tertio ex veritate determinata mouet quandam dubitationem, & soluit. Secunda ibi, in illo autem igne purgatorij. Tertia ibi, hic obiici potest. Secunda pars principalis, in qua inquirit de confessione diuiditu in duas. Primo inquirit quaedam ex parte confitentis. Secundi ex parte confessoris, qui scilicet confessionem audit. Secunda ibi, Caueat autem sacerdos
IN SPECIALI sic procedit: & primo quaerit, vtrum post hanc vitam aliqua peccara dimittantur. Et respondet quod sic per auctoritatem domini dicentis, aliqua peccata nec hic, nec in futuro dimitti: ex quo datur intelligi quod quaedam peccata dimittuntur in hac vita, & quaedam in futuro: & per auctoritatem beati Augustini dicentis eos qui aedificant ligno, festuca, st pula, id est, qui peccata venialia secum portant, per ignem purgatorij saluari quando illa peccata cremabuntur. Et per auctoritatem Gregorij, qui dicit quasdam culpas remitti in futuro quibusdam si hoc meruerunt. Postea dicit quod ille ignis purgatorius quosdam citius, quosdam tardius purgat secundo quod al qui magis vel minus in hac vita bona tempor alia dilexerunt, qui gradus dilectionis notatur per illa tria, lignum, festucam, stipulam. Illi autem qui supraaedificant aurum, argentum & lapides pretiosos tam ab igne aeterno quam purgatorio securi sunt: Postea obiicit contra dicto hoc modo. Si per li. se. sti. intelliguntur venialia, cum nullus sit sine venialibus, ergo nullus est qui non aedi¬ ficet, & ita etiam perfecti. Vnde qui aedificant aurum, argenrum & lapides pretiosos aedificabunt li. se. & sti. Et respondet quod illi sunt qui aedificant li. se. sti. sicut imperfecti qui quamuis Dein contemplentur & proximum diligant, & bona opera faciant, tamen non habent tria praedicta excellenter, sed cum aliquo inordinato amore rerum temporalium: alij vero sunt qui superedifi au. ar. & la. preti. sicut viri perfecti qui quidem intenti sunt contemplationi Dei quae intelligitur per aurum, & dilectioni proximi, quae intelligitur per argentum, & caeteris bonis operibus quae intelliguntur per la. pret. & isti non dicuntur aedificare life. sti. quia cum committunt veniale, feruore tamen charitatis ita ea consumunt quod nihil secum criminale portant: sed imperfecti qui simul cum Deo cogitant quae sunt mundi aedifi.li. se.sti. & cum talibus aedificiis transeunt et cremabuntur in igne purgatorij, qui licet transitorie, tamen grauiter puniuntur: hic enim misericordia exhibetur, sed illic iustitia exercetur. Postea remouet quorundam responsionem ad auctoritates inductas: dicunt enim aliqui quod in futuro dimittantur peccata quo ad poenam quae ibi soluitur, sed non quo ad culpam, & sic intelligendae sunt sanctorum auctoritates. Sed magister hoc non approbat quod multi boni de aliquibus venialibus non poenitent, vnde si tales subita morte deprimuntur, falsum est dicere quod nunquam venialia eis dimittantur in pur. si enim intellexissent doctores magis commemorassent grauia peccata, cum grauium poena hic inexpleta post hanc vitam restet, igitur dicendum est peccata leuia post hanc vitam dimitti. Postea quaerit si confessio prosit si in ea venialia peccata non exprimantur. Et respondet quod omnia mortalia quorum quis memoriam habet debet quilibet sigillatim semel in confessione exprimere. Sed quorum memorian non habet, oportet tantum generaliter confiteri. Venialia autem quia innumerabilia sunt sufficit confiteri generaliter: vnde subdit quod confessio generalis fit in ecclesia per quam remittuntur peccata venialia & mortalia de quibus memoriam non habemus. Addit etiam quod sicut poenitens non debet celare peccata quae fecit quorum scilicet habet memoriam, ita debet attendere quod non confiteatur peccatum quod non fecit, quia sic mentiretur & peccaret. Vitimo dicit quod sacerdos debet omnibus modis peccata confitentium celare: quod si non fecerit, deponendus est. Addit etiam quod poenitens nuquam debet proprium sacerdotem di mittere, nec sacerdos quicunque aliquid alteri sacerdoti commis sum debet ad poenitentiam suscipere, tamen propter ignorantiam proprij sacerdotis potest poenitens sacerdotem discretum petere & alium dimittere.
On this page