Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum post hanc vitam peccata aliqua remittantur quo ad culpam

QVAESTIO PRIMA. Vtrum post hanc vitam peccata aliqua remittantur quo ad culpam.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum post hanc vitam peccata aliqua remittantur quo ad culpam. Et videtur quod non, quia facilius est speccare quam resurgere a peccato: sed existentes in purgatorio decaetero non possunt peccare, ergo non possunt a peccato resurgere, & fortiori ratione nec illi qui sunt in inferno.

Item Greg. dicit, quod talis in iudicio quisque futurus est, qualis de corpore exibit. Si ergo aliquis de hac vita exit cum veniali, in iudicio apparebit cum veniali, & ita non purgabitur. Ad idem est illud quod dicit glossa super illud primae Canonicae Io. quinto. Est peccatum ad mortem. quod in hac vita non corrigitur, frustra post hanc vitam venia postulatur.

IN contrarium est Grego. quarto Daniel. Et August. in litera pertractans illud Apostoli 1. Corinthiorum 3. Si quis aedificat lignum, &c.

RESPONSIO. Quibusdam visum fuit quod nullum peccatum etiam veniale remittitur post hâc vitam, quorum ratio fuit: quia in fine vitae aut poenitet hominem de peccato veniali, aut non, si poenitet, culpa remittitur ei & poena in purgatorio soluitur. Si vero non poenitet peccat mortaliter (vt dicunt) quia cum culpa venialis retardet a consecutione gloriae & post mortem tempus sit perueniendi ad gloriam, qui de culpa veniali tunc non poenitet, videtur diligere retardationem suae gloriae: hoc autem videtur esse contra charitatem qua summe debemus velle frui Deo ergo tunc peccat mortaliter. Sed istud non valet, quia contingi? aliquem in charitate existentem cum multi venialibus obdormire, & dormiendo mori: in tali autem non poenitere de peccato veniali nullum nouum peccatum est, cum pro tunc non fit in potestate eius paenitere, ergo aut talis damnabitur, aut saluabitur: non damnabitur cum sit in charitate, nec saluabitur nisi dimissa culpa veniali quam secum portauit, ergo necesse est qod culpa venialis post hanc vitam remittit possit: nec ratio aliorum cogit, quia in fine non poenitet a peccato veniali, aut quia de eo non recolit, au si de eo recolit, non oportet quod peccet mortaliter. Et quod probatur quod talis videtur velle dilationem suae gloriae, non est verum: quia etsi dilatio gloriae sequatur ad commissionem culpae venialis, non tamen oportet quod sit volita, vel etiam cogitata. Item nec propter hoc differtur gloria, quia in purgatorio simul cum solutione poenae potest culpa dimitti: & ita tantum retardat sola poena, quantum simul poena & culpa. Dicendum est ergo aliter, videndo primo quid sit peccatum dimitti quo ad culpam. Et secundo videbitur quae culpa possit dimitti post hanc vitam.

Quantum ad primum sciendum est quod in peccato saltem mortali sunt tria (vt patuit supra distinct. 16.) scilicet de ordinatio actus, in qua consistit macula (sicut in deordinatione membri corporalis consistit turpitudo corporis) priuatio gratiae quae dicitur offensa, & reatus poenae, haec autem sunt in peccato veniali praeter priuationem gratiae: dicitur ergo peccatum remitti quo ad culpam vel maculam quando reordinatur actus voluntatis per debitam displicentiam quoad offensam quando restituitur gratia: sed quo ad reatum poenae quando poena vel condonatur vel soluitur.

Dicendum igitur quo ad secundum, quod culpa mortalis nullo modo potest dimitti post hanc vitam, nec venialis si sit cum mortali: venialis tamen si sit sine mortali potest post hanc vitam dimitti. Primum patet sic: voluntas in malo obstinata non potest in actu suo reordinari, ita vt velit bonum & bene, sed ve luntas decedentis cum peccato mortali est in malo obstinata, tam in hominibus quam in angelis, vt communiter ponunt Doctores, ergo non potest reordinari, ita vt velit bonu & bene: sed aliter non dimittitur peccatum quo ad culpam, nisi quia voluntas reordinatur, ergo &c. Et quia aliqui dicunt quod voluntas damnatorum hominum & angelorum potest velle bonum moris ex genere, & ex circunstantiis, licet tale velle non possit esse meritorium propter statum in quo sunt, vt tactum fuit libro 3 ideo adducenda est alia ratio talis: ille qui est in suo fine & termino non potest facere aliquid quod ordinetur ad consecutio nem finis vel termini contrarij, sed decedentes in mortali statim sunt in suo fine & termino, scilicet in inferno, qui est extremus terminus damnatorum, sicut paradisus extremus terminus bonorum, ergo non possunt facere aliquid quod ordinetur ad consecutionem finis, sed dimissio culpae ad hoc ordinatur, ergo &c. Ratio secundi est: quia ad dimissionem culpae venialis sufficit reordinatio voluntatis per debitam displicentiam & hanc possent habere existentes in purgatorio, quum non sint obstinati in malo, sed sunt in charitate, nec sunt totaliter in termino, sed citra, ergo in eis potest remitti peccatum veniale quo ad culpam.

Ad primum argumentum dicendum quod facilius est peccare quam resurgere a peccato, quandiu liberum arbitrium flexibile habemus ad vtrunque: sed quando iam confirmatum est in bono, vt est in illis qui sunt iam in purgatorio, impossibile est peccare: sed facile est peccatum detestari, quum hoc sit bonum, in qua detestatione consistit reordinatio voluntatis, & dimissio peccati venialis quo ad culpam.

Ad secundum dicendum, quod dictum Gregorij intelligendum est de qualitate in qua consistit status, quae non mutatur nisi mutetur status, & talis est gratia vel culpa mortalis: qualis enim quis exit de corpore, talis in iudicio apparebit secundum has qualitates. Non autem est intelligendum de ea quae non mutat statum, vt est culpa venialis. Peridem patet ad glossam illam quae intelligenda est de peccato mortali, sicut & textus quem exponit, qui expresse loquitur de peccato ad mortem quod non potest esse veniale.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1