Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum veniale adiunctum mortali in damnatis puniatur poena aeterna
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum veniale adiunctum mortali in damnatis puniatur poena aeterna. Thom. 2. 2. q. 87. ar. 5.
SECVNDO quaeritur vtrum veniale adiunctum mortali in damnatis puniatur poena aeterna. Et vi detur quod non, quia poena debita multis venialibus potest aequari secundum intentionem poenae debitae peccato mortali, cum vtraque sit finita intenuue. Si ergo per peccata venialia punirentur damnati poena aeterna secundum durationem, sequeretur quod damnati tantum punirentur pro peccatis venialibus, sicut pro mortalibus, quod est inconueniens: quum peccata venialia quantumcunque multiplicata non aequentur peccato mortali.
2. Item Deus non est acceptator personarum, vt habetur Actuum decimo. Sed videretur acceptator personarum si pro eadem culpa vnum puniret plus, & alium minus: quum ergo nunc & in purgatorio non puniatur peccatum vensale nisi poena temporali, videtur quod non puniatur in damnatis aeterna poena.
IN contrarium est quod dicit Iob, In inferno nulla est redemptio, sed si peccatum veniale non puniretur poena aeterna in damnatis, in inferno esset aliqua redemptio, igitur &c.
RESPONSIO Peccatum veniale pro quo aliquis punitur in inferno, vel fuit dimissum quo ad culpam in praesenti vita vel non: si non fuit dimissum tenetur communiter quod punitur in inferno poena aeterna quo ad durationem, quia poena nunquam expiatur manente reatu poenae, alioquin sequeretur, quod aliquis reus poenae non pateretur poenam quod esset contra iustitiam, sed in damnatis semper remanet reatus poenae de bitae peccato veniali, quod non fuit expiatum in vita praesenti, ergo semper remanet poe na. Maior patet, minor probatur: quia reatus poenae est ex culpa, culpa autem quae non est in praesenti dimissa non dimittitur in inferno, cum existentes in inferno non sunt in statu viae, sed sint simpliciter in termino, semper ergo manet in eis culpa, & per consequens reatus poenae. Nec istud est contra opinionem prius positam d. 16. scilicet quod peccatum veniale potest dimitti sine mortali, quia illud fuit dictum pro statu praesenti qui est status viae, in quo potest aliquis expiare culpam quamlibet, & vnam sine alia quando connexionem non habent: hoc autem quod nunc dicitur locum habet in damnatis: qui sunt in termino, nec possunt expiare quancunque culpam. Si v. ro peccatum veniale fuerit in praesenti vita expiatum quo ad culpam, & puniatur in inferno quo ad poenam, potest probabiliter teneri quod puniatur tantummodo poena temporali intensiue & extensiue, quia sufficit soluere poenam taxatam. Sed poena debita veniali peccato iam dimisso taxata est quoad Deum, vt sit finita intensiue & duratione, ergo ea soluta liberabitur ille qui est debitor talis poenae.
Ad primum argumentum dicendum, quod poena per se debita peccato veniali proportionem habet cum poena debita peccato mortali quoad intensionem poenae, quum quaelibet sit finita, & cuiuslibet finiti ad finitum sit aliqua proportio: & etiam quoad extensionem, si neutra culpa sit dimissa, quia qualibet culpa manente manet poena sibi debita, & sic est in damnatis. Quare ergo dicitur quod peccatum veniale nullam proportionem habet cum mortali, nec poena debita vni cum poena debita alteri? Puto quod pro tanto dicitur: quia pro solo mortali sine venialibus aliquis damnaretur ad poenam aeternam, sed pro venialibus quantuncunque multiplicatis nisi esset cum eis aliquod peccatum mortale nullus damnaretur ad poenam aeternam: non est igitur incoueniens si multa peccata venialia hic non dimissa puniuntur in damnatis aequaliter, sicut vnum peccatum mortale.
Ad secundum dicendum quod non est acceptatio personarum quando pro diuersis causis & inaequalibus puniuntur aliqui inaequaliter, sed est iustitia. Si ergo iusti pro peccato veniali ipsis dimisso hic, vel in purgatorio puniuntur temporaliter, & damnati pro peccato ipsis non dimisso puniuntur aeternaliter nulla est iniustitia. esset autem si damnati pro peccato veniali ipsis dimisso punirentur aeternaliter & iusti hic, vel in purgatorio temporaliter, & ideo dictum fuit quod pro peccato hic dimisso puniuntur damnati poena finita sicut alij.
On this page