Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum confessio generalis aliquid valeat

QVAESTIO TERTIA. Vtrum confessio generalis aliquid valeat.

TERTIO quaeritur vtrum confessio generalis aliquid valeat. Et videtur quod non, quia ad hoc ordinatur confessio, vt per eam peccata confitentis manifestentur sacerdoti cuius iudicio se supponit, sed per generalem confessionem non manifestantur peccata confitentis, imo remanent adeo occulta, sicut prius quia in illis quae in confessione generali dicuntur non est aliquis qui non peccet, ergo generalis confessio nihil valet.

Item si generalis confessio valeret, hoc esset ad dimissionem peccatorum venialium, quia de singulis mortalibus oportet singulariter confiteri: sed non valet ad dimissionem venialium, ergo &c. Probatio minoris, quia qua ratione confessio generalis valeret ad dimissionem vnius venialis, ita & alterius, ergo omnium vel nullius: non omnium, quia post talem confessionem posset confitens dicere se nullum habere peccatum, quod est contra illud Io. 1. Si dixerimus quod peccatum non habemus, &c. ergo non valet ad dimissionem alicuius.

IN CONTRARIVM est, quia consuetudo generalis ecclesiae non est inanis, esset autem inanis, nisi confessio generalis aliquid valeret: quum secundum consuetudinem generalem ecclesiae fiat in prima & in completorio. Sacerdos etiam accedens ad celebrandum facit confessionem generalem vt purior accedat, ergo &c.

RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est, quod con P fessio generalis valet ad meritum. Secundum quod valet ad d missionem peccatorum venialium. Tertium est quod valet ad dimissionem mortalium oblitorum.

PRIMVM PATET, quia omnis actus virtutis charitate informatus est meritorius: sed confessio generalis est actus vircutis, quia humilitatis, supposito quod sit informatus charitate, sequitur quod sit meritorus.

QUANTVM ad secundum dicendum est quod per confessionem generalem aut venit homo in specialem notitiam ali quorum peccatorum venialium, & displicentiam eorum, sicut frequenter contingit quod loquendo in generali de aliquo loco, vel tempore recordamur de dictis & factis pro tunc, & in hoc casu constat quo confessio generalis valet ad remissionem talium peccatorum, quum ad hoc sufficiat displicentia voluntatis quae actualiter habetur de eis, & confessio superaddita aliquid diminuit de poena debita, aut statur solum in generali contritione & confessione, & adhuc videtur quod tunc dimittantur peccata venialia: quia minus requiritur ad dimissionem peccati venialis, quam ad dimissionem peccati mortalis, sed contritio specialis & confessio sufficiunt ad dimissionem peccati mortalis, ergo minus sufficit pro dimissione peccati venialis, quod non esset nisi contritio & confessio generalis sufficeret, quare &c. Hic tamen est aduertendum quod duplex est confessio generalis, vna sacramentalis quando aliquis in secreto confiretui sacerdoti peccata grauia quorum meminit, & alia venialia in generali. Alia est non sacramentalis quae fit coram omnibus in ecclesia, in prima & completorio. Prima confessio ex quatuor habet virtutem remittendi peccata venialia quo ad culpam & quo ad poenam, vel in toto, vel in parte: scilicet ex contritione confitentis, ex humilitate confessionis, & ex oratione absoluentis, & ex vi clauium: sed secunda solum habet virtutem ex tribus primis, sed non ex quarto, quia illi confessioni non adiungitur absolutio sacerdotis, sed solum oratio.

QUANTVM ad tertium dicendum est quod peccatum mortale vel est totaliter oblitum, eo quod peccator non recordatur se commisisse aliquod mortale: vel est oblitum in particulari, non autem in generali, quia recordatur se commisisse peccatum morrale, sed oblitus est quale fuerit. In primo casu suff cit confessio generalis, quia Deus non requirit ab homine plusquam sit ei possibile, sed ei qui totaliter oblitus est peccatum mortale in generali & in speciali non est possibilis confessio 8& contritio nisi in generali, eigo illa sufficit. In secundo autem casu non sufficit generalis confessio & contritio, sed debet confiteri de peccato oblito tanquam de mortali, ex quo recolit illud fuisse mortale quo ad genus peccati, & nihilominus debet dolere de negligentia propter quam oblitus est peccatum commissum: si tamen ad notitiam illius qui oblitus est peccatum suum mortale quocunque dictorum modorum veniat peccatum commissum confitendum est in speciali, quia cessat ignorantia, quae excufabat eum a speciali confessione peccati.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod sola sacramentalis confessio fit vt per eam innotescat conscientia confitentis sacerdoti. Et istud debet fieri quotiescunque est possibile quo ad peccata mortalia saltem semel: sed quo ad venialia nunquam est necessarium, quia nec ipsa ex necessitate cadunt sub sacramento confessionis. Confessio autem generalis quae fit in ecclesia a multis in prima & in completorio non est sacra mentalis: vnde ei non adiungitur absolutio, valet tamen ad dimissionem venialium modis quibus dictum est.

Ad secundum dicendum quod per confessionem & contritionem generalem dimittuntur omnia peccata venialia, nisi for te aliqua retineantur in affectu confitentis, & tunc non est simpliciter contritio & confessio generalis: nec istud est contra dictum Ioannis primo, quia non intendit dicere quin sit aliquod momentum quo possit homo esse sine peccato mortali & veniali, sed quod vita ista a nullo agitur, quin quandoque incidat in aliquod veniale.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3