Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae audit in confessione
QVARTO quaeritur vtrum in quolibet casu teneatur sacerdos celare peccata quae audit in comeὲ fessione. Et videtur quod non, quia quilibet plus tenetur conscientiam suam seruare illaesam quam famam alterius, quia charitas ordinata &c. sed sacerdos si semper celaret peccatum quod audiuit in confessione incurreret damnum propriae conscientiae: sicut cum adducitur in testem pro peccato illo, & cogitur iurare de veritate dicenda, ergo videtur quod in hoc casu liceat peccatum confessum reuelare.
Item illud quod quis potest facere per semetipsum per alterum etiam facere potest: sed confitens per semetipsum potest suum peccatum reuelare, ergo idem potest facere per sacerdotem internuncium.
Item quod ex charitate & pro charitate iustitutum est, contra charitatem militare non debet, vt dicit beatus Ber. sed celatio confessionis introducta est pro charitate vt ex hoc homines magis alliciantur ad confessionem faciendam: militaret autem contra charitatem nisi in aliquo casu reuelari posset quod est auditum vel confessum, sicut quando aliquis in confessione scit aliquem haereticum quem non potest inducere vt desistat a corruptione plebis, boni enim plebis ex charitate praeferendum est bono personae singularis, ergo in casu illo potest confessio reuelari.
IN CONTRARIVM est quod habetur in litera, & id quod dicit Inno. extra de poeni. & remis. ca. omnis vtriusque sexus. Caueat sacerdos ne verbo vel signo vel alio quouimodo prodat aliquatenus peccatorem.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est quo iure teneatur sacerdos ad celandum confessionem. Secundum est an in hoc possit per aliquem dispensari. Tertium est an saltem de licentia confitentis possit sacerdos dicere quod in confessione audiuit.
QUANTVM ad primum dicitur communiter quod celatio confessionis est de iure diuino, quod patet sic: ex eodem iu re procedit institutio confessionis & celatio eius, sed institutio confessionis nostrae est a iure diuino, ergo & celatio. Minor patet ex praecedentibus. Sed maior probatur, quia in sacramentis id 4. quod geritur per ministrum significat & figurat id quod geritur interius per Christum, quia sacramenta efficiunt quod figurant, & minister sacramenti gerit vicem Christi, sed in sacramento confessionis Christus peccatum illius qui subiicitur per confessionem sic tegit vt ex hoc non possit ei cedere in verecundiam, confusionem, vel quamcunque poenam, ergo ex ipsa natura sacramenti minister qui gerit exterius vicem Christi tenetur celare quod audiuit in confessione, taliter quod confitenti non possit cedere in confusionem, verecundiam, vel poenam aliquam: hoc autem non posset esse nisi illud totaliter teneretur secretum quod auditur in confessione, ergo &c. Quicquid sit de conclusione, ratio tamen adducta ad probationem minoris deficit: quamuis enim in sacramentis illud quod geritur interius per Christum repraesentetur exterius per ministrum factis & verbis vel altero eorum quantum ad principalem effectum sacramenti, non oportet tamen quod omnes circunstantiae repraesententur. Verbi gratia, minister baptizas facto suo quo lauat exterius & ve bo suo quod dicit, ego te baptizo te, &c. repraesentat ablutioni spiritualem a peccatis quam Christus facit interius, & hic est principalis effectus baptismi, & similiter in confirmatione, ordine & extrema vnctione, & eodem modo est in confessione, quia principalis effectus quem Deus facit interius est remissio peccatorum, & istud repraesentatur exterius per ministrum cum dicit absoluo te, &c. Celare autem peccata confessa non est effectus sacramenti, sed obligatio ministri de qua quaeritur vnde veniat, nec apparet quod veniat ex hoc quod illud quod geritur interius sacramentis, debet repraesentari per hoc quod geritur exterius a nunistris, hoc enim intelligitur de effectu sacramenti: sic enim est & non aliter intelligitur quod sacramenta efficiunt, quod, significant. Item qualiter intelligitur quod Christus celat peccata confitentium, hoc enim intelligitur pro praesenti seculo vel pro futuro: non pro praesenti, quia sic Christus aequaliter celat peccata non confessa sicut confessa: non enim reuelat ista vel illa. Si intelligitur pro futuro non apparet qualiter sit verum, quia licet sacramenta significent id quod principaliter efficitur nisi recipiens sit indispositus, tamen quod ignificent id quod in futuro seculo agitur nullus vnquam dixit. Item in futuro seculo non celabuntur peccata neque confessa neque non confessa, sed omnia erunt omnibus manifesta virture diuina omnia reuelata, propter quod ex isto latere non apparet quod sacerdos debeat peccata sibi confessa celare. Propter quod pro eadem conclusione adducenda est alia ratio, quae talis est: id quod dicitur secrete sacerdoti & confessori non solum est secretum, sed etiam est secretum sacramentale, quia in sacramento confessionis dictum, & est pars sacramenti. Cum ergo secretum sit celandum eo modo quo est vel esse debet secretum, secretum dictum in confessione non solum est celandum, quia secrete dictum, sed quia dictum est in secreto sacramentali, & vt pars sacramenti: sed sacramenta secundum quan libet partem essentialem sunt de iure diuino, & ex institutioni Christi, ergo celatio secreti dicti in confessione est de iure diuino
Circa hoc tamen est aduertendum, quod non omnia quae dicuntur in confessione confessori sunt de secreto confessionis, sed solum peccata vel circunstantiae, per quas posset deueniri in cognitionem peccati & peccatoris: multa autem alia dicuntur confessori, vt genus, patria, nomen confitentis, & plura alia quae confitens exprimit quandoque confessori interrogatus ab eo vel non interrogatus, quae confessor non tenetur celare, nisi quatenus pe ea posset reuelari peccatum confirentis. Est etiam aduertendum quod cum dicitur quod sacerdos debet celare peccata confitentis. intelligendum est coniunctim, & non diuisim: confessor enim potest dicere se audiuisse in confessione talia peccata non exprimendo personam confitentis, & quandoque est necessarium ad habendum consilium quid super aliquo casu sit faciendum: potest etiam dicere quod ralis est sibi confessus, non exprimendo directe vel indirecte peccata sibi confessa sed coniunctim dicere, talis est mihi confessus talia peccata, est violatio sacramenti confessionis. & sic patet primum.
Ex quo patet secundum, scilicet que nullus potest dispensar que reuelentur ea quae audita sunt in confessione: quia ecclesinon potest mutare ea quae Christus praecepit, & quae pertinen ad veritatem articulorum vel sacramentorum, cum praelati ecclesiae non sint domini, sed ministri, nec fundatores. sed executores, vt prius dictum fuit: sed ad celationem confessionis tenetur minister ex natura sacramenti, vt statim dictum est: ergo in hoc non potest per aliquem dispensari.
Quantum ad tertium an de licentia confitentis possit sacei dos dicere id quod audiuit in confessione, dicitur communiter? non: quia si non valet licentia papae, neque totius ecclesiae, multo minus licentia priuatae personae, maxime cum celatio confessionis sit de iure diuino. Veruntamen confitens potest facereq illud quod sacerdos scit sciat per alium modum, quam per confessionem: & sic possit reuelare absque reuelatione confessionis, exprimendo alium modum per quem scit. Ad hoc autem quod sacerdos sciat per alium modum sufficit (vt dicunt) quod confitens licentiet eum ad dicendum qued in confessione audiuit. Primum istorum licet sit verum, secundum tamen non videtur bene dictum, nec stare cum primo. quia si licentia confitentis no sufficit ad dicendum id quod auditum est in confessione, nisi habeatur noua notitia, tunc non sufficiunt verba per quae no habetur de peccato noua notitia, sed solum de praecedente no titia datur licentia: sed per haec verba, licentio te ad dicendum id quod a me in confessione audiuisti non datur aliqua noua notitia; alioquin omnis audiens haec verba acciperet de peccato dicto in confessione notitiam, sed solum datur licentia, quia nec plus verba sonant, ergo per illam nunquam est licitum dicere sacerdoti quod audiuit in confessione. Item si talis licentia sufficeret. esset via ad reuelationem confessionis & suspicionem criminum quia iudex habens aliquem suspectum de aliquo crimine, poterit ei dicere, da sacerdoti licentiam vt dicat quod a te audiuit: si dat licentiam, & data valeat, habebit testem contra se, si non dat & dare possit, vt ponit haec opinio, merito habebitur amplius suspectus. Et ita non erit ysquequaque secretum quod dictum erat in confessione cum oporteat talem licentiam dare ad reuelationem confessionis, vel incurrere notam grauis suspicionis Melius est igitur vt dicatur quod talis licentia non valet, nec verba praedicta quae sohant in talem licenriam sufficiunt: sed oportet quod poenitens dicat sacerdoti extra confessionem in generali, vel in speciali peccatum quod vult alteri reuelari.
AD ARGVMENTA. Ad primum dicitur quod scienaliquid solum per confessionem si inducitur in testem, & cogitu Liurare de veritate dicenda, potest sine scrupulo conscientiae dicere se nescire (quia cum loquatur vt subditus, quia coactus, no tenetur respondere nisi de his quae scit, vt subditus.) Et quia scerdos audiens confessionem nulli est subditus nisi Christo cuiu: vicem gerit, vt subditus autem cuicunque alteri nihil scit de pertinentibus ad confessionem: ideo potest secure dicere se nescire. S autem non cogitur, sed sponte testificatur, vel in communi locutione dicit se nihil scire mentitur, quia licet nesciat vt subditus homini (propter quod excusatur cum cogitur) scit tamen, & ideo negans absolute se scire, mentitur. Quod patet, quia si diceret scio verum diceret, ergo si dicat nescio, falsum dicit: impossibile est aum quod vtraque pars contradictionis sit vera relata ad idem
Ad secundum dicendum quod sicut confitens potest pe seipsum reuelare peccata quae dicit in confessione, ita potes per sacerdotem si dicat extra confessionem, sed non dando solum licentiam, cum hoc fit in praeiudicium sacramenti.
Ad tertium dicunt quidam quod sacerdos non tenetur celare nisi peccata de quibus poenitens emendationem promittit: quia nec Deus cuius sacerdos est minister alias celat. Sed istud non valet, quia fictio suscipientis sacramentum licet impediat ipsum a fructu sacramenti, tamen non euacuat saci amentum quin sit verum. Et ideo quum sacerdos obligetur ad celandum confessionem ex natura sacramenti, patet quod ad hoc obligatur quantumcunque suscipiens sit impaenitens vel fictus, loquendo de fictione respectu effectus sacramenti. quia si aliquis esset fictus respectu susceptionis sacramenti, tunc nullum est sacramentum sicut dictum fuit prius cum ageretur de poenitentia & baptismo. Et in isto casu sacerdos non teneretur ex vi sacramenti celare, id quod esset sibi secrete dictum. Verbi gratia, haereticus impoenitens & proponens alios corrumpere, nec credens sacramentum confessionis seu poenitentiae aliquid valere, nec intendens se subiicere sacerdoti pro absolutione, nec pro consilio, nec facere aliquid quod fideles ecclesiae faciunt, aut quod intendit ecclesia, sed volens prouocare & irritare sacerdotem dicit ei se esse haereticum, & velle corrumpere populum pro posse suo, in tali casu nullum est sacramentum, nec ex virtute sacramenti peccatum sic dictum sacerdoti est celandum: quia non fuit ibi sacramentum, neque secundum totum, neque secundum aliquam eius partem; & hoc habeatur tanquam probabiliter dictum absque alia assertione. Si autem haereticus haesitans de errore suo venit ad confessionem, & dicit haeresim suam sacerdoti vt habeat ab eo consilium, an erre an non, dato quod habito consilio sacerdotis non credat ei, nec di mittat haeresim suam: tale peccatum haeretici est celandum, qui dictum est in confessione sacramentali quantum est ex parte confitentis Quod autem talis haeresis sic dicta in confessione non debeat ee lari sicut alia peccata non potest esse propter grauitatem eius: quia quaedam alia inueniuntur aeque grauia, vt blasphemia, nec quia infectiuum aliorum, quia multa alia sunt infectiua, sicut solicitatio mulierum. Quum igitur haec celentur, & illud debet celari, nec istud est contra charitatem: quia charitas non requiris quod apponatur remedium contra peccatum modo indebito quod fieret si reuelaretur confessio, potest tamen sacerdos sine reuelatione confessionis dicere praelato quod inuigilet diligenter super gregem suum, ne forte lupus sit inter oues, igitur &c.
On this page