Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XXIL in generali & speciali.

VMQVS multis auctoritatibus. Superius determinauit magister de tempore poenitentiae: hic vero determinat quaedam quae pertinent ad effectum ipsius, qui est remissio peccatorum. Et diuiditur in Apartes duas. Primo quaerit vtrum remissio peccatorum sit irreuocabilis, an quandoque peccata redeant. Secundo, quia in quolibet sacramento effectus est res ipsius, ideo inquirit quid sit sacramentum, & quid res in poenitentia. Secunds ibi, Post praedicta restat. Prima diuiditur in tres. Primo moue quaestionem intentam. Secundo circa eam diuersas opiniones tangit & persequitur conferendo. Tertio excusat se a determinatione. Secunda ibi, Cuius quaestionis solutio est. Tertia ibi Vtrique parti quaestionis. Secunda pars principalis in qua inqu rit quid sit sacramentum & res in poenitentia diuiditur in tres Primo mouet quaestionem. Secundo ponit circa hanc vnam opinionem, & objicit dupliciter contra eam, & soluit. Tertio solui secundum aliam opinionem. Secunda ibi; Quidam dicunt sacramentum est. Tertia ibi, Quidam autem dicunt exteriorem poeni. &c.

In speciali sic procedit, & quaerit primo, vtrum peccatis dimissis in contritione si postmodum homo confiteri contemnit vel in pristina peccata vel in similia illo casu incidat, an peccat: prius dimissa redeant. Postea inducit super hoc diuersas auctoritates: quidam enim ea reducunt & adducunt parabolam de serunequam a quo debitum etiam prius dimissum exactum est: tanguntur etiam in litera plures auctoritates quae faciunt ad propositum. Sed contra hoc opponit, non enim videtur iustum vt pro peccato super quo semel quis iudicarus est iterum iudicetur: & respondet quod pr opter hoc non bis super eodem peccato iudicatur quia non perfecte & digne poeniruit, quum non perseuerauerit sed ingratus fuerit. Aliorum vero opinio est, quod peccata dimissa iterum non redeant nisi quantum ad ingratitudinem: propter enin ingratitudinem peccator constituitur, sicut ante fuerat, ac s peccata pristina redirent. Postea ab huius quaestionis determinatione se excusat relinquens iudicium eius studio solertiori, ei quod vtraque opinio doctores fauentes habeat. Postea quaeri cum sacramentum sit sacrae rei signum, quid in sacramento poenitentiae sit lacramentum. & quid res. Postea soluit opinionem d centium poenitentiam exteriorem esse sacramentum, interioren autem rem: contra quam statim opponit, quod sacramenta nouae legis efficiunt quod signant, exterior autem poenitentia noi efficit interiorem, ergo non est sacramentum. Et respondet secu¬ dum eos quod quum sacramenta efficiant quod signant, verum est de illis sacramentis quae in noua lege instituta sunt: poenitentia autem est talis, quia etiam in primis parentibus fuit instituta, sicut & matrimonium. Obucit etiam alio modo quod sacramentum debet praecedere rem, poenitentia autem exterior non praecedit interiorem, sed econuerso. Et respondet c in aliis saepe res praecedit sacramentum sicut econuerso, ficui in adultis contritis: igitur ante baptismum confertur. Vitim? soluit secundum aliorum opinionem qui dicunt tam exterioren quam interiorem poenitentiam vnum esse sacramentum, sicu species panis & vini non sunt duo sacramenta, sed vnum: exterior autem poenitentia est tantum sacramentum, interior est res & sacramentum. Remissio vero peccatorum est rantum res, & sic sunt tria in hoc sacramento, sicut in praemissis sacramentis. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum