Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum peccata dimissa per poenitentiam redeant per sequentem culpam

QVAESTLO PRIMA. Vtrum peccata dimissa per poenitentiam redeant per sequentem culpam.

CIRCA distinctionem istam quaeritur. Vtrum peccata dimissa per poenitentiam redeant per sequentem culpam. Et videtur quod sic, quia maio est culpa quae committitur in Deum quam qua committitur in hominem: sed seruus manumisius per culpam quam committit in dominum suum merito reducitur in seruitutem pristinam, ergo multo fortius peccator? seruitute peccati liberatus per culpam in quam recidiuat, & per quam peccat in Deum merito reducitur in seruitutem pr stinam peccatorum, & sic peccata dimissa redeunt.

Item sicut per poenitentiam dimittuntur peccata, ita per peccatum mortale mortificantur merita praecedentia, sed poenitentia quae tollit peccatum viuificat merita mortificata per ipsum, ergo ipsum peccatum quod mortificat praecedentem poenitentiam, viuificat peccata dimissa per eam.

Item peccator contritus de peccatis, & confessus, qui cadit in peccatum mortale, & in eo moritur antequam fecerit. de peccatis praeteritis poenitentiam, constat quod pro eis punietur in inferno: punietur autem poena aeterna, quum in inferno nulla fit redemptio, ergo tantum punietur ac si nunquam poenituisset, ergo per sequentem culpam redeunt peccata saltem quo ad poenam eis debitam.

IN CONTRARIVM arguitur, quia de peccato eodem & aequali vnus non meretur maiorem poenam quam alius, sed contingit innocentem & poenitentem peccare eodem peccato, & aequali, ergo poenitens non fit deterior per tale peccatum quam innocens. fieret autem si peccata dimissa redirent, ergo non redeunt.

Ad idem est quod dicit Aug. lib. de responsionibus Prosperi. Qui recedit a Christo & alienatur a gratia viuit fiquidem secundum hanc vitam, quid nisi in perditionem vadit? sed non in id quod dimissum est redit.

RESPONSIO. Peccata redire potest intelligi dupliciter scilicet secundum se, vel secundum poenam eis debitam, secundum se redire non possunt etiam si dimissa non essent. Cuius ratio est, quia si redirent, aut Deo auctore, aut homine: non homine, quia per hominem non potest fieri qo idem actus numero reparetur, licet similis secundum speciem posset iterum fieri. Sed actus praecedentium peccatorum transierunt, ergo non possunt idem numero per hominem reparari: nec per Deum reparantur in homine recidiuante, quia tunc homo se haberet ad ea passiue, Deus autem actiue, & sic essent peccata Dei & non hominis, quia pecca tum vel culpa est malum quod facimus, paena vero est malum quod patimur. Restat ergo cum peccata secundum se redire non possint, quod si aliquo modo redeant, hoc sit quoad poenam eis debitam

Et hoc quidem dixerunt aliqui scilicet quod per sequentem culpam peccator efficitur debitor totius poenae peccatis dimissis debitae: dicebant enim qued Deus poenam aeternam debitam peccatis mortalibus non dimittit nisi sub conditione (hac scilicet) si non recidiuarent in culpam. Sed istud non valet, quia si causa sufficiens ponitur absolute, effectus eius debet poni absolute: sed sa cramentalis gratia & virtus passionis Christi nobis communicatae in sacramentis sunt sufficiens causa remissionis peccatorum quo ad culpam vel poenam in toto vel in parte secundum dispositionem recipientium, ergo cum exhibeantur absolute & absque aliqua conditione respiciente fudurum, vt patet ex formi sacramentorum quae nunquam sunt conditionatae, sequitur per ea fiat absoluta remissio peccatorum, quod concedendum est

Dicendum est ergo aliter quod duplex est poena peccato debita Vna est poena quae dicitur poena damni, quae confistit in sola carentia gratiae & gloriae. Alia est poena sensus quae includit do¬ lorem mentalem de amissione visionis diuinae, quae vocatur vermis conscientiae, & poena ignis gehennae. Loquendo de prima poena dicendum quod per sequentem culpam redeunt omnia peccata prius dimissa quo ad poenam damni ei debitam: quia per eam aeque priuatur homo gratia & gloria ficut per omnia prae cedentia peccata. Omnia enim peccata mortalia in hoc habent connexionem quod auertunt a Deo, & per consequens priuant gratia, propter quod aequalis est effectus vnius sicut omnium quantum ad articulum istum. Et sic loquitur beatus Iacobus in Canonica sua dicens: quod qui offenderit in vno factus est omnium reus. Loquendo autem de poena sensus, quo ad eam non redeum peccata commissa prius nisi secundum quid: quia homo non est debitor tantae poenae vt prius, est tamen debitor aliquantulum maioris poenae quam si peccata praecedentia non fuissent dimissa propter ingratitudinem quae est in peccato sequenti. Cuius ratio est: quia secundum quantitatem culpae taxatur apud Deum quantitas poenae, sed culpa in quam aliquis recidiuat non semper est aeque grauis vt fuerunt omnia peccata prius dimissa. Est tamen aliquantulum grauior propter circumstantiam ingratitudinis quam esset secundum se, ergo non debetur ei tanta poena quanta debebatur omnibus praecedentibus peccatis antequam essent dimissa, debetur tamen ipsi maior paena ratione ingratitudinis quam fuisset alias debita. Maior patet, minor declaratur, quia quantitas culpae in quam aliquis recidiuat non potest pensari nisi ex sua specie vel ex circunstantia aggrauante: ex sua specie autem non semper habet tantam grauitatem vt peccata prius dimissa, cum contingat aliquem recidiuare per simplex furtum qui forte prius commisit adulterium vel homicidium quae sunt ex sua specie grauiora furto. Nec ex circunstantia aggrauante, quia cum talis grauitas non trahat peccatum extra suam speciem non attingit ad grauitatem altioris speciei: cum ergo ingratitudo fit cir cunstantia culpae in quam aliquis post poenitentiam recidiuat ratione ipsius debetur maior poena illi culpae quam fuisset debita secundum se, & quo ad hoc dicuntur praecedentia delicta redire, sed non debetur ei tanta poena sicut debebatur omnibus praecedentibus peccatis, & ideo non dicuntur redire simpliciter quo ad talem paenam. Quod autem consueuit dici quod tanta est ingratitudo quantum fuit beneficium dimissionis, & beneficium tantum quanta fuit quantitas peccatorum dimissorum ergo a primo ad vitimum tanta est ingratitudo quanta fuerunt peccata prius dimissa, non valet: quia ingratitudo non est tanta quantum est beneficium de quo aliquis est ingratus vt fiat conparatio vnius ad alterum, sed comparando ingratitudinem vnam alteri, & beneficium vnum alteri, vt sicut se habet beneficium ad beneficium, ita ingratitudo ad ingratitudinem, verum est. Illa enim ingratitudo est major quae in respectu maioris beneficij, & minor quae est respectu minoris: & hoc est quod aliqui dicunt, quod illa proportio est intelligenda non secundum aequalitatem quantitatis inter ingratitudinem & beneficium, sed secundum aequalitatem proportionis: quia sicut se habet beneficium ad beneficium, ita ingratitudo ad ingratitudinem.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod seruus manumissus propter ingratitudinem retruditur in seruitutem non ex causa praecedente, sed ex noua, nec in eandem cum priore sed in similem: & eodem modo per culpam sequentem poenitentiam reducetur homo in seruitutem peccati, non tamen vt sit seruus ex actibus peccatorum praecedentium, sed solum ex actu peccati sequentis, nec est eadem seruitus numero cum praecedente, sed alia huic similis, non oportet tamen quod tanta, nec quo ad culpam, nec quo ad poenam sensus.

Ad secundum dicendum quod non est simile de bonis mortificatis per peccatum quod reuiuiscant per poenitentiam, & de peccati: dimissis per poenitentiam quod redeant per sequentem culpam nisi loquendo de reditu actuum bonorum vel malorum secundum se: sic enim nec bona mortificata reuiuiscunt nec peccata dimissa re¬4 deunt, quia actus qui transiit tam bonus quam malus non redit ide numero. Sed quo ad praemium debitum meritis & quo ad poeni debitam peceatis est dissimilitudo: quia merita non mortificantur per peccatum, nisi quia praestatur impedimentum quo durante non consequitur praemium, & ideo eo amoto habent valorem suum, & poena debita peccatis non solum impeditur per veram poenitentiam, sed vere remittitur, & ideo per sequentem culpam non reuocatur cum sit simpliciter dimissa & non solum impedita.

Ad tertium dicendum qued recidiuans in aliquam culpam, si in ea moriatur non punietur in inferno pro peccatis prius dimissis poena aeterna, sed temporali: nec propter hoc sequitur quod in inferno sit proprie redeptio, quia ad poenam inferni non pestine per se nisi poena debita peccato mortali non dimisso, & haec totaliter non soluitur, nec redimitur. Poena vero quae debetur peccato mortali iam dimisso cum sit temporalis ex taxatione diuina non pertinet per se ad poenam inferni, sed per accidens, inquantum debitor eius pro alio peceato punitur in inferno, & haec ibi to¬ taliter soluitur: nec est inconueniens quod quantum ad aliquid accidentale poena inferni minuatur vsque ad diem iudicij. Alij tamen dicunt, quod illa poena ratione fori in quo punitur erit aeterna quamuis hic fuisset temporalis, si peccato dimisso poena expleta fuisset: sicut est de peccatis venialibus quae in inferno puniuntur poena aeterna, & in purgatorio poena temporali. Sed hoc niest simile: quia veniale, ideo in inferno punitur aeternaliter, cum semper maneat culpa, cum ibi deleri non possit, & per consequens debet manere poena, ne culpa remaneat inordinata: nos autem lonquimur de poena debita culpae prius dimissae, quae es ipso quod soluitur expiatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1