Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum haec forma sit conueniens sacramento poenitentiae, Ego te absoluo, etc.
SECVNDO quaeritur de forma poenitentiae, vtri haec sit conueniens, Ego te absoluo. Et videtur quod non: quia haec forma est indicatiua, sed forma ponitentiae debet esse optatiua, vt probabitur, ergo &c. Probatio minoris, Leo papa dicit, quod indulgentia Dei nisi precibus sacerdotis obtineri nequit: loquitur autem de indulgentia quae impetratur poenitentibus: sed illa fit instrumentaliter virtute verborum absolutionis, ergo illa verba debent esse supplicatiua.
Item verba sacerdotis in hoc sacramento non sunt minori efficaciae quam in aliis, sed in aliis sacramentis non sufficiunt verba ministri, nisi exerceat aliquem actum circa poenitentem, sicut in baptismo, cum hoc quod dicit baptizans, Ego baptiz te &c. requiritur corporalis ablutio, ergo similiter quuin hodicit sacerdos, Ego absoluo te, requiritur quod exerceat ali quem actum circa poenitentem, vel imponendo manus ad recipiendum spiritum sanctum ad remissionem peccatorum, ve aliquid aliud faciendo: non ergo in illis verbis praecise consistit forma sacramenti.
IN CONTRARIVM est. quia sicut Dominus dixit discipulis, Matt. vlti. Docete omnes gentes, &c. ita dixit Petre Matt. 16. Quodcunque solueris, &c. Sed sacerdos auctoritate illorum verborum Christi fretus dicit, Ego baptizo te, nec oporte quod imponat manus, ergo simili auctoritate debet dicere in sacramento poenitentiae, Ego absoluo te¬
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an illa verba, absoluo te, sint de forma sacramenti. Secundum, est an pra cise consistat in eis, an oporteat aliquid plus addere.
Quantum ad primum dicendum est, quod praemissa verbsunt de forma sacramenti. Cuius ratio est, quia illa verba per se pertinent ad formam sacramenti, quae directe significant eius effectum: sed praemissa verba directe significant effectum sacramenti poenitentiae, ergo &c. Maior patet, quia sicut in naturalibus efficientia attribuitur formae, sic & in sacramentis: sunt autem efficientia & significantia, quum sacramenta significent quod efficiunt, & ideo forma verborum principaliter significa effectum sacramenti quem efficit. Minor manifesta est: quuin enim effectus sacramenti poenitentiae fit remissio peccatorum, directe significatur per haec verba, absoluo te a peccatis tuis, &c.
QUANTVM ad secundum dici potest probabiliter quo praedictis verbis oportet aliquid addere antecedenter vel consequenter quod pertineat ad inuocationem diuini nominis. Cuius ratio est, quia in omni sacramento in cuius forma exprimitur actus ministri, debet fieri aliqua expressio principalis agentis, sed in forma absolutionis exprimitur actus ministri, ergidebet apponi aliqua expressio principalis agentis. Maior patet ratione & inductione: ratione, quia actus non attribuitur ministro, sed principali agenti, & potissime in sacramentis in aquibus secundum vnam opinionem, nec minister, nec forma vel materia sint causa effectus, nisi per accidens, & sicut causa sine qua non. Idem patet inducendo in baptisino, confirmatione, ordine, extrema vnctione, in quibus quum actus ministri exprimitur, additur inuocatio nominis Christi, vel trini tatis. Minor patet de se. Videtur ergo quod praedictis verbi: vel praemittendum sit absoluo te auctoritate Dei vel Christi, vel quod addendum in fine, in nomine patris, &c. vel Christi vel aliquid huiusmodi, sicut in caeteris sacramentis, sicut dicii Dionysius 3. cap. Ecclesiasticae Hierarchiae: quia tamen non est determinatum qualis debeat esse illa appositio, ideo relinquitur arbitrio sacerdotis.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod ve bum Leonis papae intelligendum est non de forma absolutionis quae est indicatiua, sed de verbis deprecatiuis quae sacerdos fectus sacramenti impediatur. Illa enim sunt supplicatoria, vte: praemittit, ne propter aliquam indispositionem poenitentis efquum praemittitur, misereatur tui, &c.
Ad secundum dicendum quod ad hoc sacramentum non est necessaria manuum impositio: talis enim impositio fit solum in illis sacramentis per quae suscipiens deputatur ad solennem actum, eo quod manus est potissimum organum operationis, illa autem sacramenta sunt tantum duo scilicet confirmatio per quam aliquis efficitur quasi miles fidei, audacter confitens fidem coram persecutore: & ordo maxime diaconatus, & supra, per quos homo efficitur quasi dux & rector populi Christiani. Et ideo in his duobus sacramentis fit impositio manuum: per susceptionem autem baptismi, poenitentiae, eucharistiae, seu extremae vnctionis, non acquiritur aliquis gradus super communem populum, & ideo ad hoc sacramentum non requiritur impositio manuum. Veruntamen in duobus eorum scilicet baptismo & extrema vnctione praeter verba sacramentalia requiritur aliquis actus ministri ratione materiae extrinsecus adiunctae, quam oportet applicari suscipienti per actum ministri. Sed quia in sacramento poenitentiae nulla est talis poenitentia materia, sed sola verba poenitentis, ideo non requiritur aliquis talis actus: nec similiter in saeramento Eucharistiae, quia non consistit in applicatione materiae ad suscipientem, sed in sola consecratione materis per verba prolata super materiam eucharistiae
On this page