Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXIII. Sententia huius distinctionis in generali & speciali.

PRAETER praemissa est etiam aliud sacramentum. Superius determinauit Magister de baptismo, qui est sacramentum intrantium, & de confirmatione, & de eucharistia, & de poenitentia, quae sunt sacramenta progredientium: hic verodeterminat de extrema vnctione, quod est sacramentum exeuntium. Et diuiditur in quinque. Primo determinat de huiusmodi sacramento quantum ad quidditatem. Secundo quantum ad eius institutionem. Tertio quantum ad eius effectum. Quarto quantum ad eius conformitatem. Quinto quantum ad eius vsum. Secunda ibi, Hoc sacramentum vnctionia Tertia ibi, In quo ostenditur duplici ex causa. Quarta ibi, Et sicut in aliis sacramentis, Quinta ibi, Quaerunt aliqui si hoc sacramentum, &c.

IN: SPECIALI sic procedit. Et dicit primo, quod praeter praemissa sacramenta est quoddam sacramentum vnctionis extremae quae fit in oleo per episcopum consecrato, & tangit triplex genus vnctionis. Est enim quaedam vnctio principalis quae fit ex chrismate (oleo scilicet misto cum balsamo) & tali vnctione vnguntur Reges; & Pontifices in capite, confirmandi in fronte, baptizandi in vertice. Alia vnctio qua vtuntur catechumeni in pectore & inter scapulas. Tertia vnctio est, qua vnguntur infirmi, & de hac ad praesens agitur: & hae duae fiunt oleo simplici benedicto. Postea dicit hoc sacramentum institutum fuisse ad Apostolis, vt habetur in canonica Iacobi. Postea dicit quod hoc sacramentum institutum est ad duplicem effectum, scilicet ad sanitatem animae & corporis: quia tamen non expedit homini semper quod corporaliter alleuetur, ideo non semper in hoc sacramento sanitatem acquirit, qui hoc sacramentum deuote & fideliter recipit spiritualiter, scilicet quoad animam. Postea ponit conformitatem huius sacramenti ad alia, quia in hoc sacramento est aliquid quod est sacramentum tantum, vt exterior vnctio, aliquid vero quod est res sacramenti, vt vnctio interior, peccatorum remissio, & virtutum appositio, & ideo hoc sacramentum contemnere vel negligere periculosum est. Vitimo quaerit vtrum hoc sacramentum possit ite. rari. Et ostendit per Augustinum quod non, quia iniuriam faci sacramento, qui iterat sacramentum. Et respondet ad hoc, quod August. solum loquitur de quibusdam sacramentis, scilicet baptismo, confirmatione, & ordine, quae nullo modo iteranda sunt. Alia vero saepius iterari possunt, vt eucharistia, poenitentia, & matrimonium, quare & vnctio iterari potest. Si enim morbus iteratur & vnctio quae est medicina morbi iterari potest. Secunda causa est haec, quia quum vnctio cum oratione operetur (vtrunque enim simul beatus Iacobus commemorat in canonica sua) si oratio iterari potest, quare & vnctio. Alij tamen dicunt quod nullum sacramentum est totaliter iterandum, id est quantum ad totum quod pertinet ad sacramentum. Idem enim panis & vinum solum semel consecratur, & similiter idem oleum: in coniugio etiam semel quis benedicitur, scilicet cum prima vxore, sic etiam secundum istos, quod dicit Augustinus sacra mentum iterandum non esse, si referatur ad sanctificationem rei, sicut de omni sacramento est generaliter verum. Si autem referatur ad vsum & ad sumptionem sacramenti quaedam non Titerantur, vt baptismus, & confirmatio, & ordo: quaedam vero iterantur vt omnia alia, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum