Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum extrema vnctio sit sacramentum

QVAISTIO I. Vtrum extrema vnctio sit sacramentum.

litca distinctionem iltam primo quaritur. vri dextrema vnctio fit sacramentum. Et videtur? non: quia principalis effectus sacramenti deberAesse spiritualis, cum sacramentum sit spirituale remedium, sed principalis effectus extremae vnctionis non est spiritualis, sed corporalis, ergo &c. Probatis minoris, quia apostolus Iacobus loquens de extrema vnctio ne in canonica sua quinto capitulo praemittit effectum curationis corporalis dicens, Alleniabit cum dominus.

Item quod non est vnum sacramentum, non est sacramentum, sicut qui non est vnus homo non est homo: sed extrema vnctio non est vnum sacramentum, ergo &c. Probatio minoris, quia vnitas sacramenti videtur requirere vnitatem ministri cum vnitate materiae & formae, sed in extrema vnctione non est vna forma numero, sed pluries replicatur, nec vna materia, sed plures: potest etiam exhiberi a pluribus ministris, sicut si primus post primam vel secundam inunctionem factam moreretur, tunc enim alius sacerdos debet vlterius procedere, ergo extrema vnctio non est vnum sacramentum.

SED CONTRA, sacramenta ecclesiae conuenienter sub ueniunt defectibus hominum secundum quemlibet statum, sed exeuntibus de hoc mundo non subuenit aliud quam extrema vnctio, ergo Ipsa est sacramentum. Item ficut se habet immersio ad baptismum, sic se habet vnctio ad hoc sacramentum: sed plures immersiones concurrunt ad vnum baptismum; erge plures vnctiones possunt concurrere ad hoc sacramentum.

RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est an, extrema vnctio fit sacramentum. Secundum est: quis sit effectus, quia istud est in hac quaestione potissimum dubium.

QUANTVM ad primum patet quod extrema voctic est sacramentum: quia omne remedium ordinatum in subsidium vitae spiritualis sub rebus sensibilibus appositum est sacramentum, sed extrema vnctio est huiusmodi, ergo &c. Maior pare ex his quae dicta sunt distinctione prima. Minor patet per bea tum Iacobum in canonica sua, quinto capitulo, vbi loquens de extrema vnctione dicit, quod si infirmus in peccatis fit, dimittentur ei.

QUANTVM ad secundum, scilieet quis sit effectus eius oportet dicere quod dimissio culpae non solum propter auctoritatem beati Iacobi iam allegatam, sed propter rationem quae talis est, sacramenta illud efficiunt quod significant, sed per forma huis sacramenti directe significatur dimissio peccati. Est enim talis forma: per istam vnctionem & piissimam misericordiam suam indulgeat tibi domin? quicquid deliquisti per visum, & sic de caeteris, ergo per hoc sacramentum fit dimissio peccatorum quantum ad culpam, vel quo ad poenam culpae debitam seu quamcunque aliam sequelam. Et quamuis istud sit clarissimum tam ex auctoritate sacrae scripturae iam allegata, quam ex communi doctrina de formis sacramentorum, quod ipsae efficiunt quod significant.

Tamen quidam dicunt quod proprius effectus huius sacra menti non est remissio cuiuscunque culpae vel poenae debitae propter culpam, nec sequelae, seu reliquiarum actuum peccatorum vel habituum acquisitorum, imo proprius effectus huius sacra menti est quaedam exhilaratio mentis in remedium contra debilitatem quam habet homo ad opera gratiae, quae quidem natura debilitas non solum consistit in hoc quod natura non potest ir opera gratiae siue in opera meritoria vitae aeternae sine gratia, sed etiam in hoc quod habita gratia adhuc in talibus patitur aliquam debilitatem vel difficultatem quam tollit illa exhilaratio mentis ad quam consequenter sequi potest deletio veniallum sed non vt primus effectus. Sed istud non videtur rationabili ter dictum, quia talis debilitas naturae per quam patiuntur difficultatem ad opera gratiae est in sanis, sicut in infirmis: si ergo pro prius effectus extremae vnctionis est exhilaratio mentis ad to lendam praedictam debilitatem, videtur quod sacramentum istudeberet exhiberi sanis sicut infirmis, quod nullus tenet. Item si talis exhilaratio mentis est proprius effectus extremae vnctic nis, tunc non deberet dari infirmis qui iam propter debilitati perdiderunt vsum rationis quantuncunque prius petiuissent hosacramentum, quia in eis non potest esse talis exhilaratio. Hoautem est falsum. Item praedicta debilitas naturae seu difficultas ad opera gratiae inest omnibus a natura, sicut a causa per se quamuis fit a peccato originali, sicut a causa remouente proh bens, sicut de aliis defectibus dictum fuit in secundo libro, & idec habet rationem defectus naturalis vel poenalis: quum autem per hoc sacramentum aliquid indulgeatur, in ipsa forma huius saeramenti expresse dicitur, qualiter posest diei quod praedictus, defectus indulgetur, hoc enim non solum est improprie dictum, sed clare falsum. subditur enim in forma verborum: indulgea tibi dominus quicquid deliquisti per visum vel auditum, &c Sic ergo per hoc sacramentum indulgetur delictum quo ad culpam vel poenam culpae debitam in toto, vel in parte, vel aliquam sequelam, quorum neutrum est ille praedictus defectus qui nobiscum perseuerat pro toto tempore vitae praesentis, & praecedit omne nostrum actuale peccatum. Si etiam talis exhilaratio mentis est proprius effectus huius sacramenti, miri est quod in forma esus non fit aliqua mentio de ea, & Texpressa mentio de remissione peccatorum quam isti dicunt non esse effectum proprium. sed causaliter contingentem: hoc enim est contra naturam formae sacramentorum quae efficiunt quod significant.

Melius ergo est quod dicatur quod proprius effectus huius sacra menti est remissio peccatorum: sed quia peccatu pos dimitti quo ad culpam vel quo ad penam ei debitam, seu quamlibet aliam sequelam. ideo adhuc est dubium secundum quod istorum dicatur dimitti peccatum. Si enim dicatur dimitti peccatu quo ad culpam, quum duplex est culpa, scilicet mortalis & venialis, impossible est quod per hoc sacramentum dimittatur culpa mortalis. quia sicut baptismus est spiritualis regeneratio, & poenitentia spiritualis suscitatio, sic extrema vnctio est spiritualis sanatio vel medicatio, vi exhibetur per modum medicationis: in pluribus enim infirmitatibus vtuntur medici vnctione, sed sanatio non es nisi habentis vitam, ergo extrema vnctio cum fit spiritualis sanatio supponit spiritualem vitam, sed in eo in quo est peccatum motale non est vita spiritualis, ergo extrema vnctio non ordinatur ad dimissionem peccati mortalis quo ad culpam: si ergo ordinatur ad dimissionem alicuius peccati quo ad culpam, opor ter quod illud sit veniale, quod est quasi quaedam infirmitas in vita spirituali.

Sed nec istud quibusdam videtur: quia contra vnum defectum sufficit vnum remedium, sed sacramentum poenitentiae sufficienter delet omne peccatum veniale quo ad culpam, ergo ad hoc non ordinatur aliquod aliud sacramentum. Ad hoc tamen potest dici quod vnum remedium solum est per se institutu contra vnum defectum interimentem vitam spiritualem, sicut baptismus contra peccatum originale, & poenitentia contra peccatum actuale mortale. Sed contra defectum qui non interimit vitam spiritualem, ficut est peccatum veniale nullum sacramentum est necessarium, multa tamen remedia sunt vtilia, sicut poenitentia & generalis confessio non sacramentalis, & benedictio episcopalis, & idem posset esse de extrema vnctione non obstante ratione supra dicta. Sed quia nullum peccatum dimittitur quo ad culpam nisi voluntas quae fuit deordinata per eam reordinetur per debitam displicentiam, ergo &c.

Adhuc est dubium quomodo per extremam vnctionem dimittatur veniale peccatum, cum non appareat quid ipsa operetur ad talem displicentiam: potest tamen dici quod hoc modo operatur extrema vnctio ad dimissionem peccati venialis, quia per eam datur digne suscipienti quaedam spiritualis hilaritas mentis, non quidem contra illam debilitatem vel difficultatem ad bonum nobis innatam (vt alij dicunt) sed contra oppressionem quam infirmus tunc patitur, tum debilitate corporis, tu ex memoris peccatorum praecedentium, propter quae posset facilius in desperationem cadere, quam hilaritatem mentis forte vocat beatus Iac. alleuiationem, cum dicit: & alleuiabit eum dominus. Ad hanc autem sequitur conuersio mentis in deum, & generalis displicentia omnium delictorum, quae sufficit ad deletionem peccatorum venialium. Et ideo postquam beatus lac. dixit: & alleuiabit eum dominus, subiunxit: Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Et sic primus effectus huius sacramenti est exhilaratio mentis, sed non principalis, nec principaliter intentus: quia ille es remissio peccatorum venialium quo ad culpam modo quo dictum est, vel quo ad poenam in toto vel in parte in quod fignificat vnctio plei, quod est mitigatiuum dolorum.

Ad primum argumentum dicendum quod principalis effectus extremae vnctionis non est sanitas corporis, sed vltimum & accidentaliter qui non sequitur nisi expediat sanitati mentis: nec obstat quod primo nominatur, quia non semper principalius intenduntur quae dicuntur prius. Etiam beatus Iacobus non intendit loqui de sanitate corporis quando dicit: Et oratio fidei saluabit infirmum, &c. sed de salute mentis subiungeni modum praedictum, & alleuiabit eum dominus, &c.

Ad secundum dicendum quod sacramentum non est vnum indiuisibilitate vt punctus, nec continuitare vt linea rut suppo sito vt composita substantialia, vel accidentalia, sed perfectione ex concursu omnium quae faciunt ad consequendum effectum vel finem ad quem ordinatur: sicut est de domo, quia ad effectum vel sinem extremae vnctionis debitae consequendum faciunt plu res vnctiones cum pluribus replicationibus verborum (vt possea dicetur) & ideo ex concur su omnium illorum efficitur vnum sacramentum vnitate perfectionis. De ministro autem aduerter dum est, quod si sacerdos postquam fecit vnam vel duas vnctio nes moriatur, alius non debet a capite incipere: quia vnctio in eadem parte iterata tantum valet ac si bis consecraretur eadem hostia, quod nullo modo est faciendum, sed debet procedere ad caeteras vnctiones faciendas, nec tamen pluralitas ministrorum tollit vnitatem sacramenti, quum non operentur nisi instrumentaliter, mutatio autem instrumentorum quibus fabricatur domus, non tollit vnitatem eius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1