Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum oleum consecratum per episcopum sit conueniens materia huius sacramenti

CYAISTIO, SECTKDA. Vtrum oleum consecratum per episcopum sit conueniens materia huius sacramenti.

SECVNDO quaeritur vtrum oleum consecratum per episcopum fit conueniens materia huius sacra menti. Et videtur quod non, quia istud saeramentum Aimmediate ordinat hominem ad gloriam ineorruptionis: sed incorruptio magis representabitur per balsamum qui cum oleo in chrismate ponitur quam per simplex oleum, ergo chrisma esset conuenientior materia.

Item dignius est sacramentum baptismi, quam sit extrema vnctio: sed ad baptismum non requiritur materia consecrata ergo ad hoc sacramentum non requiritur oleum consecratum.

Item saperior non praeparat materiam inferiori, sed econ uerso, vt patet in artibus, dignior est enim nauigatiua quam nauifactiua, quae praeparat materiam: sed episcopus est dignio simplici sacerdote, ergo non praeparat materiam qua simples sacerdos vtitur in extrema vnctione, ergo non requiritur ad eam oleum consecratum per episcopum.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Iaeobi quinto, vngentes eum oleo &c. Hoc oleum debet esse per episcopumbenedictum, sicut in omnibus aliis benedictionibus materia per episcopum consecratur.

RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est, quo oleum est conueniens materia huius sacramenti. Secundum est, quod illud debet esse consecratum. Tertium est, quod illa consecratio debet fieri per episcopum.

RATIO primi est: quia illud est conueniens materia huius saeramenti quod habet maximam conuenientiam cum eiu effecta, sed tale est oleum respectu effectus extremaevnctionis ergo &c. Probatio minoris, quia effectus istius sacramenti es spiritualis hilaritas mentis, per quam mens lenitur a graued ne & depressione quam communiter tunc homines patiuntur: huic autem maxime conuenit oleum oliuarum, quod proprie dicitur oleum, est enim nitidum & linituum, ideo &c.

QUANTVM ad secundum dicunt quidam quod oportet Illud oleum esse consecratum, quia oportet omnem materiam saeramenti quam Christus sibi non applicuit consecrari, & quiChristus non fuit vsus vnctionibus corporalibus: ideo necessarium est omnem materiam sacramenti pertinentem ad vnctio nem consecrari. Sed istud reprobatum fuit supra, distinction prima. Dicendum est igitur (vt ibi tactum fuit) quod vbi minister est determinatus certa ordinatione, materia qua minister vtitur, applicando eam ad suscipientem debet esse consecrata certa benedictione, sed in hoc sacramento minister est determinatus certa ordinatione scilicet sacerdotali (vt postea patebit ergo materia debet esse consecrata certa benedictione.

RATIO tertij est, quia ex eodem a quo dependet ordinario ministri, dependet etiam consecratio materiae, quum sibi inuicem correspondeant, sed ordinatio ministri huius sacra menti dependet a solo episcopo, ergo & consecratio materiae Et rationabile est hoc etiam, quia quum minister propria vir. tute non inducat effectum sacramenti, sed Christus inquantum Deus: ideo Christus inquantum Deus est principalis auctor, & inquantum homo causa meritoria, & quia quae a Dec sunt, sunt ordinata (vt dicitur Romanorum decimotertio) cor gruit vt sicut ab ipso redundat gratia sacramentalis in populi "mediantibus ministris qui sacramenta dispensant, sic redunde auctoritas dispensandi sacramenta in ministros inferiores mediantibus superioribus qui materiam sanctificant & ministros ordinant. Et ideo in omnibus sacramentis quae indigent materia sanctificata, sicut fit ordinatio ministri per episcopum, sietiam sanctificatio materiae.

AD PRIMVM ARGVMENTVM dicendum est quod incorruptio gloriae non est res contenta in hoc sacramento, nec per sacramentum immediate facta. Et ideo non oportet sanctificatio materiae ei correspondeat, propter quod non opor¬ tet balsamum imponi in materia huius sacramenti, quia balsamus propter odorem designat claritatem famae, qua non indigent exeuntes de hoc mundo, sed solum nitore conscie iae qua sufficienter designatur per oleum.

Ad secundum argumentum dicendum quol non est simile de baptismo & extrema vnctione: quia sicut non est de necessitate baptismi, quod minister sit ordinatus, ita consecratio materiae non est de necessitate baptisimi. E contrario autem est in sacramento extremae vnctionis, vt dictum est.

Ad tertium argumentum dicendum est quod praeparatio materiae per quam nulla virtus actiua materiae acquiritur, pertinet ad inferiorem artificem, & vsus ad superiorem, vt dictum est de materia quam inferior ars praeparat superiori. Sed quando per praeparationem acquiritur virtus actiua materiae aequalis virtuti artificis, tunc vsus materiae non est potior praeparatione materiae, quum tanta sit virtus materiae sicut vtentis: & sic est in proposito puta per sanctificationem materiae tanta ei acquiritur virtus, sicut ministro per suam ordinationem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2