Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum sacerdos sit proprius minister sacramenti extremae vnctionis

CYAITIO TIIIA Vtrum sacerdos sit proprius minister sacramenti extremae vnctionis. Erdo quaeritur vurum sadcerdos se proprius minisser huius sacramenti. Et videtur quod non: quia proprium est quod conuenit omni & soli, sed ministrare hoc sacramentum non conuenit omni sacerdoti & soli, eigo &c. Probatio minoris. Primo quod conueniat non sacerdoti, & ita non soli sacerdoti, quia forma huius sacramenti est deprecatiua (vt patet ex verbis beati Iacobi, orent super eum, &c.) sed plus ralet deprecatio boni laici quam mali sacerdotis, ergo bocus laicus magis potest ministrare hoc sacramentum quam sacerdos malus.

Item proboqued conuenit soli episcopo, & ita non omni sacerdotis quia sicut solus episcopus consecrat chrisma, ita ipse solus consecrat oleum extremae voctionis, sed solus episcopus est minister sacramenti ad quod chrisma consecratum requiritur, ergo ipse solus est minister extremae vnctionis, ad quam requiritur oleum per ipsum consecratum.

IN contrarium arguitur per illud quod dicit beatus lac. in. ducat presbyteros ecclesiae. Ex quo etiam potest specialiter argui quod minister huius sacramenti inducendus est ad eum qui luscipit sacramentum: sed episcopus non posset conuenienter induci ad omnes infirmos suae dioecesis, ergo non est conueniens quod ipse solus fit minister.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, an aliquis non sacerdos possit esse dispensator huius sacramenti. Secundum est, vtrum omnis sacerdos, an solus episcopus. Tertium est qua forma debeat vti minister huius sacramenti.

QUANTVM ad primum dicendum est quod nullus laicui potest hoc sacramentum dispensare, nec clericus nisi sit sacerdos. De laico patet sic: quia nullum sacramentum nisi fit mere necessitatis potest dispensari nisi ab illo qui habet alique gradum superioritatis in ecclesia, sed laicus non habet aliquem talem gradum, ergo non potest esse dispensator alicuius sacramenti, nisi illud sit exiremae necessitatis, sicut baptismus, vnctio autem extrema non est tale sacramentum, ergo &c. Minor de se patet, sed probatio maioris quia in omni communitate quae ol dinatur ad aliquod officium, recipit super alios aliquem gradum, & hoc est quod dicit beatus Dionysius in ecclesiastica hirarchia, quod sunt quidam exercentes actiones hierarchicas, & quidam recipientes tantum, & hi sunt lasci nisi in sacramentis necessitatis, pura baptismo, vt nulli desit facultas spiritualis re generationis. Quod etiam clericus non sacerdos, puta subdiaconus, vel diaconus hoc non possit, persuadetur sic: quia nullus potest exercere actum qui est ad dimissionem peccatorum cui non est hoc collatum per suam ordinationem, sed nulli ministro infra sacerdotem est per suam ordinationem collatum exercere actum qui fit ad remissionem peccatorum ergo nullus clericus non sacerdos potest hoc sacramentum ministrare, quum hoc sacramentum ordinetur ad remissionem peccatorum saltem venialium modo quo prius dictum est.

QUANTVM AD SECVNDVM principale dicendum quod non solum episcopis, quod patet sic: Episcopo non reseruatur ad ministratio sacramentorum nisi tantum illorum quae constituunt suscipientem in aliquo gradu super comunem populum, sed talia solum sunt ordo & confirmatio, ergo ista sola reseruantur episcopo. Maior patet: quia ad illum qui prae est in aliqua communitare non pertinet actus singulorum officiorum exercere, sed ordinare de fingulis qui praesint commu¬ nitati specialibus gradibus & officijs. Minor etiam patet, quia confirmatio constituit hominem quasi militem in exercitu ecclesis ordo auterm quasi rectorem & ducem, baptismus autem & sumptio eucharistiae, poenitentia, extrema vnctio, & coniugium no constituunt hominem in aliquo gradu super communem populum, propter quod illa duo tantum reseruantur episcopo cae era vero non, & sic patet secundum principale.

CIRCA TERTIVM, scilicet quae sit conueniens roma huius sacramenti, tenetur communiter, quod ista ess forma Per istam vnctionem & suam piissimâ misericordiam indulgeat tibi dominus quicquid deliquisti per visum, auditum, & side caeteris sensibus. Et differt haec forma a formis caeterorum sacramentorum, quia caeterae formae sunt indicatiuae, ista vero es deprecatiua. Cuius ratio assignatur triplex. Prima est verbi beati lacobi, qui loquens de ea vocat eam orationem dicens, & orem super eum, &c. Secunda est, quia suscipiens hoc sacramentum est propriis viribus destitutus, vnde indiget aliorum orationil subleuari. Tertia quia datur exeuntibus de hoc mundo qui idesinunt esse de foro ecclesiae, & in manu solius Dei relinquu. tur, & ideo debent ei per orationem commendari. Quaedam tamen ecclesiae vtuntur verbis indicatiuis dicendo, vngo hos ocr los oleo sanctificato, in nomine patris, &c. nihilominus qui adiungunt (vt dicitur) aliam formam, dicendo, per istam vnctinem. &c. Quod si verum, est, tuc forma sacramenti videtur ci sistere in oratione deprecatiua, & non indicatiua, quia apud on nes ecelesias debet obseruari id qu d est de necessitate forma sacramenti. Omnes aurem ecclesiae obseruant formam deprectiuam, non autem indicatiuam, ergo in verbis deprecatiuis ci sistit forma sacramenti. Si vero aliase ecclesiae sic vtantur forma indicatiua, quod non addant deprecatiuam, tunc est magnum dubium quae fit forma sacramenti. Et si quis vellet tenere quod forma indicatiua qua dicitur vsus fuisse beat? Ambrosius qui fuit de primitiuis doctoribus, posset responderi ad rationes alterius partis: beatus enim Iacobus loquens de oratione forti non intendit de forma sacramenti, sed de supplicatione qua fit per orationem praecedentem, aut sequentem, per quam apud Deum subleuatur infirmus, & ei recommendatur.

ADPRIMVM ARGVMENTVM in oppositi dicendum est quod ministrare hoc sacramentum competit sali sacerdoti non laico: & quum dicitur quod oratio boni laici, &c. Dicendum quod oratio priuata innititur meritis personae, 8 melior est si fiat a bono laico, quamsi fiat a malo sacerdote: sed oratio publica quae fit a ministro ecclesiae, & innititur communibus meritis ecclesiae, melior est quam oratio priuata cuius libet personae, dato quod minister ut malus in se¬

Ad aliud argumentum dicendum est quod vsus chrismatis in confirmatione pertinet ad solum episcopum: quia per confirmationem acquiritur gradus super communem populum, sed per vsum olei in extrema vnctione non acquiritur tali gradus, & ideo eius dispensatio conuenit omni sacerdoti, 8 non conuenit soli episcopo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3