Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum hoc sacramentum debeat dari sanis

QVARSTIO IIII. Vtrum hoc sacramentum debeat dari sanis.

Varto quaeritur vtrum hoc sacramentum de (beat dari sanis. Et videtur quod sic, nam sicut baptismus est sacramentum intrantium ecclesiam, sic extrema vnctio est sacramentum exeuntium, sed baptismus datur omnibus intrantibus eccle fiam sanis & infirmis, ergo extrema vnctio debet dari omnibus exituris: sed aliqui sani cito sunt exituri, sicut illi qui sunt decapitandi, ergo &c.

Item si hoc saeramentum non debet dari nisi infirmis, saltem videtur quod debeat dari omnibus infirmis: sed pueri, amer tes, & phrenetici quandoque infirmantur ad mortem, ergo est eis conferendum hoc sacramentum.

IN CONTRARIVM est quod dicit beatus lacobus: Infirmatur quis in vobis, &c.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, an ho sacramentum sit conferendum omnibus infirmis. Secundum est, vtrum sit eis conferendum in determinatis partibus corpiris. Tertium est, an debeat aliquando reiterari.

QUANTVM AD PRIMVM tenetur commun ter quod hoc sacramentum non est dandum nisi infirmis. Cuiu rationem aliqui assignant dicentes: ea quae in sacramentis geruntur interius debent repraesentari per ea quae geruntur exterius, sed effectus interior huius sacramenti est sanatio spiritualis, ergo debet repraesentari exterius per sanationem corporalem, sed nullus est illius sanationis susceptiuus, nisi actu infirmus, quare de necessitate huius sacramenti est quod suscipiens ipsum sit infirmus: quia in sacramentis quiequid est essentiali ter de necelsitate significationis, est essentialiter de necessirate Iacramenti, cum sacramenta inquantum sacramenta sint essentialiter quaedam signa.

Sed contra hoc posset sic obiici: sicut extrema vnctio est Ipsritualis sanatio, sic poenitentia est spiritualis resuscitatio, & baptismus spiritualis ablutio, igitur si spiritualem sanationem ne cesse est significari per corporalem, ita vt necesse sit quod suscipiens sit infirmus corporaliter, similiter (vt videtur) necesse esset spiritualem resuscitationem quae fit in poenitenti significari per corporalem, ita vt suscipiens eam esset corporaliter mortuus, & ablutionem spiritualem quae fit in baptismo necesse esset significari per corporalem, ita vt baptizandus esset corporaliter immundus, hoc autem non est necessarium, ergo nec primum

Ad hoc potest dici quod non est simile de poenitentia & baptismo, & de extrema vnctione: quia licet poenitentia fit spiritualis resuscitatio, non tamen datur per modum resuscitationis, ficut extrema vnctio per modum medicaminis. Et ideo non oportet poenitentem esse mortuum sicut oportet illum qui inungitur esse infirmum. Item corporalis abluitionis susce priuus est non solum immundus sed & mundus, sed curationis non est susceptiuus nisi infirmus. Potest etiam alia ratio assignari, quia extrema vnctio est quasi ad supplementum poenitentiae, vt qui non possunt congrue vti poenitentiae medicina tanquam medicina grauiori, vtantur hoc sacramento tanquam medicina leuiori, sed sani vti possunt poenitentia, ergo pro eis non est institutum hoc sacramentum sed solum pro infirmis grauiter, de quorum exitu probabiliter timetur propter aggrauationem infirmitatis: nec tamen omnibus infirmis quantumcumque grauiter infirmentur competit hoc remedium, quia non pueris. Primo quia non indigenteo, cum hoc sacramentum ordinetur ad dimisionem peccatorum venialium, quod pueri antequam sint eapaces rationis committere non possunt. Secundo quia hoc sacramentum plurimum valet ex deuotione suscipientis, & illi purri hoc sacramentum non possunt cognoscere, & cum deuotione suscipere, ideo illis dari non debet. Similiter nec furiosis, nec amentibus nisi habuerint lucida interualla in quibus hoc sacra mentum petierunt, & nisi credatur od non faciant irreuerentiam sacramento.

QUANTVM AD SECVNDVM dicendum quod totum corpus non debet inungi, sed solûm determinatae partes eius, scilicet organa sensuum, pedes & renes. Cuius ratio est, quia hoc sacramentu exhibetur per modum curationis. Ex quo psst sic argui, sicut est in curatione corporali, sic suo mon debet esse in spirituali, sed in curatione corporali non oportet quod medicina curans totum morbum adhibeatur toti corpori, sed sufficit quod adhibeatur illis partibus in quibus est radix morbi, ergo similiter debet esse in extrema vnctione quae est sanatio spiritualis, quae non debet adhiberi toti corpori, sed illis partib in quibus sunt principia & radices peccati venialis, tales auti sunt partes prius nominatae: quia radix & principium peccandi in nobis est primo vis cogitatiua. Secundo appctitiua. Tertiovis motiua vel executiua. Vis autem cogitatiua in nobis ortum habet a sensu, & ideo in nobis debent inungi loca quinque sensuum: oculi propter visum, aures propter auditum, manus propter tactum qui in pulpis digitorum maxime viget, & nares propter odoratum, os propter gustum. Sed propter vim appetitiuam iniguntur renes a quibusdam, propter motiuam pedes. Sed quia primum principium nostrorum actuum est vis cogitatiua, ideo illa vnctio quae fit in organis sensuum est de necessitate sacramenti, & seruatur ab omnibus, Quod si aliqui sint mutilati in alis bus organis sensuum, debent inungi quanto propinquius possumm ad partes illas in quibus vnctio fieri debuit. Aliae vero vnctiones non videntur sic esse de necessitate sacramenti, quia vis ax petitiua & motiua sunt secundaria principia actuum nostroru, & ideo aliqui illas non obseruant, & aliqui obseruans illam quae est ad pedes, & non illam quae est ad renes.

QUANTVM AD TERTIVM dicendum quod hoc sacramentum potest iterari: quia omne sacramentum quod non imprimit effectum indelebilem est iterabile, sed extremi vnctio cum non imprimat characterem vt baptismus, confirmi tio, vel ordo, non imprimit effectum indelebilem, ergo potess iterari non solum in diuersis infirmitatibus quando in singulis, timetur de periculo mortis, sed etiam in eadem infirmitate qui do est diuturna, vt ethica vel hydropisis quotiens ex tali infismi tate deducitur homo ad periculum mortis. Extrema enim vnctio non respicit infirmitatem absolute, sed statum infirmiatis, qui quotiens iteratur siue in eadem infirmitate siue in diuersis potest & vnctio iterari.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod intrantes statum ecclesiae non habent aliud remedium nisi baptismum, & ideo debet esse communis omnibus tam sanis quam infir¬ mis tam adultis quam paruulis. Sed exituri de hoc mundo si sint sani habent aliud remedium, scilicet poenitentiae, & idec non indigent extrema voctione, quae est quasi in supplementam poenitentiae: infirmi vero indigent tali remedio, Ideo eis solam est conferendum.

Ad secundum pacet responsio ex dictis in corpore quaestionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4