Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XXIIII. Sententia huius distinctionis in generali & speciali.

Vne ad considerationem sacrae ordinationis Superius determinauit magister de sacramentis quae ordinantur ad remedium vnius personae: hic veto determinat de sacramentis quae ordinantur ad remedium totius ecelesiae. Et diuiditur in duas Primo determinat de sacramento ordinis, quod ordinatur ad gubernationem ecclesiae, & spiritualem multiplicationem. Secundo de matrimonio quod ordinatur ad multiplicationem carnalem fidelium. Secunda, vigesimasexta distinctione, quum alia sacramenta post peccatum. Prima in duas. Primo determinat de sacramento ordinis. Secundo de conferentibus & suscipientibus hoc sacramentum Secunda vigesimaquinta distir ctione ibi, Solet etiam quaeri si haeretici. Prima est principalis lectio, & diuiditur in tres partes. Primo determinat de ipsi ordinibus. Secundo de quibusdam officiis vel dignitatibus qua ordines consequuntur. Tertio subiungit quandam salubrem admonitionem. Secunda ibi, sunt etiam alia quaedam. Tertia ibi, his breuiter iteratis. Prima in quatuor. Primo ponit ordi num meritum, & effectum, & suscipientium conditionem. Secundo determinat de quodam quod ad ordines praeexigitur, scilicet corona. Tertio similiter prosequitur. Quarto ponit quandam ordinum differentiam & conuenientiam. Secunda ibi, in sacramento igitur septiformis. Tertia ibi, ostiarij autem ianitores. Quarta ibi, cumque omnes spirituales. Tertia illarum diuiditur in septem secundum septem gradus quos prosequitur. Secunda ibi, secundus gradus est lectorum. Tertia ibi, tertius ordo est exorcistarum. Quarta ibi quarto loco succedunt acolithi. Quinta ibi, quintus est ordo subdiaeonorum Sexta ibi, diaconorum ordo. Septima ibi, alius est ordo sacer Secunda pars principalis in qua determinat de quibusdam officiis diuiditur in duas partes. Primo determinat de nominibus dignitatum. Secundo de nominibus officiorum. Secunda ibi, vates vero qui.

IN SPECIALI vero sic procedit, & proponit primo quod septem sunt gradus siue ordines ecelesiastici, scilicet ostiarij, lectores, exorcistae, acolithi subdiaconi, diaconi, & sacerdotes, quorum omnia officia Christus in semetipso ostendit, & eopori suo (scilicet ecclesiae) huiusmodi ordines seruandos reliquit. Sunt autem septem propter septiformem gratiam sancti spiritus, cuius qui non sunt participes indigne ad gradus eeclesiasticos accedunt: qui vero priusquam ad hos ordines accedant, hanc gratiam habent, in ipsa promotione recipiuntampliorem gratiam. Ex quo patet ipsius sacramenti effectus. Hi autem ordines propter sui dignitatem dignos requirunt ministros. Ex quo patet suscipientium conditio. Postea dicit q hos ordines praecedit clericalis tonsura, quae quidem tonsura regalem clericorum dignitatem signat: quia vero summitatem capitis nudat, erectionem mentis ad Deum per contemplationem signat: quia vero supra aures & caeteros sensus fit, praecisionem vitiorum fiendam signat. Vsus autem huius tonsurae a Nazaraeis initium habuit, quorum ritus Paulus & Christiani imitati sunt: omnes vero in ordinibus constituti vocantur in sortem domini, & in haereditatem sunt admissi. Cleros enim Graece, Latine sors vel haereditas dicitur: vel quia sunt omnes diuino mancipati seruitio. Postea de his ordinibus de terminat sigillatim incipiens ab ostiariis, qui est primus ordo inter ordinis gradus, de quibus quadrupliciter determinat. Primo figuram: quia figurati sunt in veteri testa. per ianitores qui custodiebant templum ne ingrederetur in illud immundus. Secundo nominis rationem siue officij. Dicuntur enim ostiaurij: quia praesunt ostiis templi, vt dignos recipiatur & indignos exciudant. Tertio ordinandi modum: quia in ordine dantur eis clanes ab Episcopo, cum determinata forma verborum quam Episcopus dicit. Quarto institutionem: quia Christus hoc officium exercuit quando vendentes & ementes eiecit de temploVnde & ipsemet de se dicit:ego sum ostium, per quod & ostiarium se fignificat. Postea determinat de secundo ordine, scilicet lectorum, de quo sex determinat. Primo nominis rationem quia dicuntur a legendo, qui etiam pronunciatores vocantur: quia prout auditorum aures sunt, eorum clara vox adimplet. Se¬ cundo officium: quia ad eos pertinet prophetas & psalnos legere & pronunciare. Tertio ordinandi modumtquia in ordinatione librum diuinarum lectionum ab episcopo accipiunt cum de terminata forma verborum. Quarto conditionem: quia qui ad hoc officium assumitur debet screntia literarum esse instructus vt distincte & debite legat; & sic possit auditoribus prodesse: Qunto institutionem: quia hoc Christus impleuit quando legit illud Esaiae: Spiritus domini super me Lucae 6. Sexto figuram: quia signatum fuit hoc officium in prophetis. Postea determinat de tertio ordine scilicet exorcistarum, de quo determinat primo rationem nominis. Dicuntur enim exoreistae quasi adiurantes. Secundo officium quod est daemones effugare ab obsessis. Vnde debentesse mundi qui spiritibus immundis imperant. Tertio ordinandi modum quia librum exorcismorum reciprunt ab episcopo in ordinatione sua cum debita furma vel borum. Quarto institutionem, quia Christus hoc officio vsus est quando terigit saliua aures surdi & muti, & daemones multos eiecit. Quinto figuram: quia a Salomone videtur hic ordo descendisse, qui quendam modum exoreizandi inuenit. Postea determinat de quarto ordine scilicet acolithorum de quo determinat quiuque Primo rationem nominis: dicuntur enim acolithi Graece ceroferarij Latine quia cereos porrant ad significam. dum verum lumen, id est, Christu. Secundo officium, quia ad eos pertinet luminaria praeparare & ministrare subdlacono vi num &t aquam prosacramento eucharistiae. Tertio ordinandi modum: quia candelabrum cum cereo & vrceolis in sua ordinatione recipiunt. Quarto institutionem: quia Christus hoc officio vsus est quando dixit, ego sum lux mundi. Quinto figuram: quia huiusmodi figura praecessit in veteri lege in illis qui lucernas & candelabra componebant in tabernaculo vel in templo. Postea determinat de quinto ordine scilicet subdiaconorum de quo determinat quatuor. Primo nominis rationem. Dicum tur enim subdiaconi, quia diaconorum praeceptis subiacent: hi figurati sunt in veteri lege per Nathinaeos de quibus 1. Paralip. 6. & in Esdra dicitur quod erant ministri Leuitarum qui dicuntur Nathinaei, quasi in humilitate domino seruientes. Secunde officium: quia calicem & patenam portant, propter quod mu di esse debent vt impleant illud mandatum qui fertis vasa domini. Tertio ordinandi modume quia patenam & calicem vacuum in ordinatione accipiunt, & vrceolum cum aqua & vino & manutergio. Quarto institutionem: quia hoc officio Christus vsus est quando linteo se praecinxit, & misit aquam in peluim, & pedes discipulorum lauit. Postea determinat de ordine diaconatus qui sexto loco ponitur ad significandum perfectionem quae in eis debet esse, ficut senarius numerus est perfectus, de quo quinque determinat. Primo rationem nominis. Dicuntur enim Leuitae & diacones, id est ministri. Secundo officiume quia ipsi sacerdotibus assistunt, & ministrant in baptismo, & in omnibus sactamentis, competit etiam eis praedicare & legere euangelium & por ut stolam super humerum laeuum, quia laborem huius vitae olrua portant, donec veniant ad dextram patriae sicut in v. teri lege Leuitae portabant tabernaculum, & ea quae ad tabernaculum pertinebant. Tertio conditionem: sepiem enim diacones apostoli elegerunt viros plenos spiritu sancto. Vnde in primitiua ecelesia & adhuc in quibusdam cathedralibus ecclesiis septem diacones assistunt vt ministrent episcopo, qui etiam figurati sunt per sepiem angelos tuba canentes in Apocalypsi. H. secundum Apostolum antequam ordinentur probari debent, & sic ministrare tanquam nullum erimen habentes. Quarto tangit ordinandi modum: quia episcopus eis manum inipo nit, & stolam super humerum laeuum, & librum evangeliorum tradit. Quinto institutionem: quia hoc officio Christus vsus ef quando post coenam sacramentum sui corporis & sanguinis dispensauit, & quando apostolus incitauit ad oranduir tad diacones enim pertinet commouere aures populi vt eleuent cor ad Deum. Postea determinat de sacerdotio, de quo determinat primo rationem nominis: dicuntur enim presbyteri quasi seniores, non quo ad aetatem sed quo ad prudentiam qua debent excellere populum. Dicuntur etiam sacerdotes quasi sacra dantes in administratione sacramentorum, vel quasi sacri duces in regimine populi. Secundo officium: quia ad presbyterum pertinet sacramentum corporis & sanguinis Christi conficere & dona Dei benedicere. Tertio ordinationem: quia cum ordinantur inunguntur eis manus, accipiunt etiam stolam super vtrunque humerum, quia debent esse muniti armis iustitiae inter prospera & aduersa : accipiunt etiam calicem cum vino & patenam cum hostia vt per hoc se sciant accepisse potestatem offerendi sacrificium Deo. Quarto figuram. Hic enim ordo figuratus est in filiis Aaron qui sacerdotio sungebantur. Quinto institutionem: quia Christus primo duodecim elegit quos apostolos vocauit, quorum vices gerunt in ecclesia pontifices, deinde septuaginta duos discipulos elegit, quorum vicem in ccclelia gerunt simplices sacerdotet. Hoc officio Christus vsu est quum seipsum in ara crucis obtulit, & quando in coena pane & rinum in corpus suum transsubstantiauit. Postea dicit quod omnes ordines in hoc conuensuntque sunt sacri, quia in eis aliquid sacrum confertur, scilicet graia: quod specialiterdiaco natus & presbyteratus dicantur sacri, pacet, quia hot solum primi tius ecclesia habuit, caeteros vero processu temporis sibi instituit. in omnibus enim traditur aliqua spiritualis potestas, & ideo nomen ordinis omnibus conuenit. Postea dicit quod quaedam sunnomina quae non important ordinem, sed dignitatem & offieum vt nomen episcopi & confessoris: & assignat rationem nominis, ponit etiam differentiam inter episcopos, patriarchas, metropolitanos, & archiepiscopos, & declarat vnde haec nomina sumpserint exordium. Postea declarat de quibusdam alijs officij: ficut sunt vates, cantores, quae omnia ponuntur in litera. Vitimo po nit admonitionem salubre dicens, quod qui praecellunt ordinis dignitate, debent praecedere vitae sanctitate, vt plebs ipsi con missaeorum imitatione proficiat. Addit etiam vnde dicitur missa quia scilicet in ea mittitur hostis, cuius commemoratio fit in sacrificio, vel quia missus caelestis venit ad eam consegrandam.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum