Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum ordo sit sacramentum
CIrca distinctionem istam quaeritur. de duobus in generali. Primum est de ordine. Secundum de his quae ordini sunt annexa. Quantum ad primum primo quaeritur vtrum ordo sit sacra Imentum & arguitur, quod non: quia sacramentum est spirituale medicamentum, vt dictum fuit supra distis ctione prima, sed ordo non est medicamentum, quum debea conferri sanis & non infirmis, ergo non est sacramentum.
Item quod non est vnum sacramentum non est sacramet tum, sicut quod non est vnus homo non est homo, sed ordnon est vnum sacramentum, ergo &c. Minos probatur, quia si ordo est lacramentum plures ordines sunt plura sacramenta, sunt autem plures ordines, & non vnus tantum, ergo &c.
IN. CONTRARIVM est, quia illud per quod homo efficitur dispensator sacramentorum est sacramentum (quia causa non est deterior effectu) sed per ordinem homo efficitur dispensator sacramentorum, ergo ordo est sacramentum
RESPONSIO Circa quaestionem istam videnda sun tria. Primum est, quid sit ordo, prout nunc loquimur de ordi ne. Secundum est, an debeat esse in ecclesia. Tertium est, v. trum sit sacramentum.
QUANTVM ad primum sciendum est quod ordo tripliciter accipitur, vno modo pro relatione vel habitudine o dinatorum, & sic loquitur de ipso beatus Augustinus libro dec uitate Dei, quod ordo est parium dispariumque rerum sua loca cuique tribuens dispositio, & hoc modo non loquimur hic de o dine. Alio modo accipitur ordo pro gradu qui ordinem primo modo acceptum facit, quum enim ratio ordinis prout est relatio plura requirat (vnius enim solius non est ordo) ideo vbi prine occurrit aliquid additum alteri, ibi incipit esse ordo, ita quod secundum additum primo complet rationem ordinis, & Ideo gradus iste secundus ordo dicitur, quia consticutum in tali gradi primo dicitur ordinatum. Et si sit ibi gradus inferioritatis & superioritatis additus communi statui dicitur ordo, & constitutus in eo dicitur ordinatus siue in statu seculari, siue ecclesiastico. Tertio modo accipitur ordo pro eo quod exterius sensibiliter geritur circa aliquem, vt in aliquo gradu super alios constituatur: sicut alicul traditur calix cum pane & vino sub praescripta forma verborum, vt constituatur in gradu sacerdotij su per populum, & hoc magis proprie deberet vocari ordinatio quam ordo, sic tamen accipit magister ordinem in litera, & dis finit dicens: quod ordo est signaculum quoddam ecclesiae ( accipiens signaculum pro eo quod sensibiliter exterius geritur) pequod spiritualis potestas ordinato traditur & officium, hi duobus vltimis modis pertinet ad propositum nostrum ordo
QUANTVM ad secundum dicendum est quod ordo vtro que dictorum modorum acceptus debet esse, et est in ecelesia quod patet primo de ordine prout dicit gradum superioritatis in potestate, vel officio, quia aeque vel magis regulatus deber esse processus ecclesiae ordinatus ad esse gratiae, sicut processus naturae ordinarus ad esse naturale. Sed in processu naturae est ordo quo quaedam sunt aliis superiora, & eis habent influere, erg similiter in ecclesia debet esse ordo, quo quidam sint aliis supe xiores potestate & officio, vt habeant aliis influere dispensando sacramenta gratiae. Item ecclesia militans exemplata est i atiumphante secundum illud Exod. 25. Inspice & fac secun dum exemplar quod tibi in monte monstratum est, sed in esclesia triumphante est ordo quo quidam angeli sunt aliis superiores, & habent eis influere diuinas illuminationes, ergo si militer in ecelesia militante debet esse gradus superioritais is quibusdam, qui habeant allis diuina ministrare Item patet di ordine tertio modo sumpto, quia potestas ecelesiae per quam quidam habent aliis ministrare diuina debet esse nora ecclesiae, sed non esset nota nisi traderetur sub aliquo sensibili, verbo, vel signos vel vtroque simult tum omnis nostra cognitio ortum habeata sensu, & ex sensibilibus, ergo poternsis dispensandi diuina debet in ecclesia tradi sub aliquibus figuis sensibilibus. & talis traditio vocatur proprie ordinatio.
EX HIS. PATET FACILITER tertium prir cipale, scilicet an ordo sit sacramentum, quia ordo primo modo, acceptus est sola relatio. Secundo autem modo acceptus est spiritus lis potestas, vel deputatio ad dispensationem sacramentorum & neutro istorum modorum est sacramentum, vt de se patetc, Sed tertio modo est sacramentum, quod patet sic: vbicunque sub velamento rerum sensibilium confertur sanctitas, vel mancipatio ad aliquod sacramentum, ibi est verum sacramentum, sed in ordinatione confertur sanctitas & mancipatio ad sacros actus, ergo &c. Maior patet ex dictis supra, distinctione prima. Minor similiter patet quantum ad alterum membrum, scilicet quod per ordinationem traditur potestas & mancipatio ad actus sacros sub velamento quorundam signorum sensibilium, hoc enim patet ex secundo membro: sed quod conferatur sanctitas per gratiam nisi suscipiens ponat obicem patet, quia cuicunque datur potestas aliqua seu officium diuinitus, donantur & illa sine quibus exequutio illius potestatis vel officij non potest congrui fieri, Deus enim non deficit in necessariis, sed per ordinationem confertur potestas siue officium ministrandi diuina qua sine gratia congrue ministrari non possunt, vt probatum fuit supra ergo in ordine confertur gratia, vel potius augetur, quis ad sacros ordines nullus debet accedere cum conscientia peccati mortalis, alioquin peccat montaliter. Et sic patet minor.
AD PRIMVM ARGVMENTVM dicendum quod sacramentum ordinis est spitituale medicamentum, non illius qui ordinem suscipit, quia iam debet esse sanus, sed com munitatis: quia per ordinem efficitur homo dispensator sacra mentorum, per quae confertur spiritualis gratia & sanitas, vi sunt baprismus & poenitentia, vel conformatur vel augetur, vi eucharistia, &c.
Ad secundum argumentum respondetur dupliciter. Vno mdo quod ordo proprie & simpliciter dictus, & qui est sacramenti est solum sacerdotium comprehendendo sub sacerdotio episcopatum, qui est sacerdotium completum & perfectum, caeteri autem dicuntur ordines secundum quid, nec sunt sacramenta, sec potius quaedam saeramentalia antecedentia ad sacerdotium de congrustate & non de necessitate, vt omnes inferiores ordines, quem admodum sacramento baptismi adiuncta sunt exorcismus & catechismus: & si hoc esset verum, tunc non esset nisi vnum sa eramentum ordinis: de hoc tamen magis dicetur inferius. Alio modo potest dici quod ordo est sacramentum non vnitate indiuisibilitatis, vt punctus, aut continuitatis, vt linea, sed vnitat. perfectionis, quando concurrunt omnia quae requiruntur ad perfectam consequutionem finis ad quam res ordinatur, sacramentum autem ordinis ordinatur ad sacramentum eucharistiae ministrandum, & quod requiritur eius confectioquae pertinet ad sacerdotem, & praeparatio materiae, & elus oblatio quae pertinet ad diaconum & subdiaconum, & dispositio populi, quae pertinet ad minores ordines, vt possea dicetur, 8 ordinatio ministrorum quae pertinet ad episcopum, propter quod omnes ordines sunt vnum sacramentum vnitate perfectionis, & vnus ordo vnitate attributionis, & hoc sufficit. vt.ri. 1.
On this page