Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum sint tantum septem ordines
SECVNDO quaeritur vtrum sint tantum septem ordines. Videtur quod debeant esse plures: quia hierarchia ecclesiastica exemplata est caelesti, secundum Dionysium, sed in caelesti sunt nouem ordines, ergo totidem debent esse in ecclesiastica.
luem propheda psalmorum est nobillor inter allas prphetias, sed ad pronunciandum alias prophetias est vnus ordo, scilicet lectoratus, ergo ad pronunciandum psalrios debe esse alius ordo, scilicet plalmi status: quod confirmatur per illud quod habetur d. 23. c. plalmista. ergo sunt pluies ordines quam septem.
IN CONTRARIVM arguitur & ostenditur quod sut pauciores ordines quam sepiem: quia de rita & numero sacrames earum debemus sequi traditionem apostolorum qui immediate a Christo acceperunt; sed apostolica doctrina solum facii mentionem de tribus ordinibus scilicet episcopo, presbytero & diacono, ergo non debemus plures ordines ponere.
Item ordines distinguuntur secundum actus ordinis; sed actus ordinis secundum Dionysium sunt tantum tres, scilice purgare, perficere, & illuminare ergo & ordines debent esse tantum tres.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est qualis sit diuisio erdinis communiter accepti in ordines specialiter dictos. Secundum est de numero & sufficientia ordinum. Tertium est de quadam diuisione quasi accidentali que est per sacrum & non sacrum.
QUANTVM ad primum videtur aliquibus (sieut tactum fuit supra in prima solutione secundi argumenti) quod ordo in generali acceptus non diuiditur in speciales ordines sicut is lacramenta, sed ficut in sacramentum & sacramentalia, ita q solum sacerdotium est ordo & sacramentum, caetera vero sunt ordines non tamen sacramenta, sed solum quaedam sacramentalia. & hoc probatur tripliciter.
Primo sic: quando plures actiones ordinantur ad vnum spiritualem effectum, ita quod vna attingit ipsum; aliae vero solum disponunt, illa sola quae principaliter attingit, est sacramentum, caeterae vero sunt sacramentales tantum, sicut patet de catechismo & exorcismo respectu ablutionis sub determinata forma verborum: quia omnes istae actiones ordinantur ad ablutionem peccati originalis, & ad hanc attingit sola ablutio, caeterae vero solum disponunt, ideo sola ablutio est sacramentum exorcizatio autem & catechizatio sunt sacramentales tantum nunc est ita quod omnes ordinationes ministrorum ecclesiae sunt principaliter propter sacramentum eucharistiae conficiendum & ministrandum, ad hoc autem attingit sola potestas ordinis Iacerdotalis, caeterae vero solum disponunt, quaedam a remotis, & aliae de propinquo ergo sola ordinatio sacerdotalis est sacramentum, caeterae vero sunt sacramentales tantum.
Secundo sic: sicut potestas quae datur in baptismo est ad suscipiendum sacramenta, sic potestas ordinis (vt est sacramentum, est ad conficiendum vel conferendum ea (corre spondent enim sibi inuicem sicut potentia actius & passiua) sed in ordinibus sub sacerdotio non confertur aliqua potestas ad conficiendum vel conferendum sacramenta, vnde diaconus qui superior es inter illos ex ordine non habet aliquod sacramentum conficere vel conferre, quamuis sacramentum eucharistiae confectum a faceidote habeat mediante vase portare vel dispensare solummodo portando vel offerendo, ergo nullus ordo sub sacerdotio est proprie sacramentum.
Tertio: quia in ordinatione sacerdotis confertur potesta vel deputatio per quam ordinatus potest aliquid facere quod non poterat prius etiam quo ad genus facti, sicut ordinatus in sacerdotem potest confirere corpus domini & absoluere in fero poenitentiae, quod non poterat ante ordinationem, sed in ordinibus inferioribus sacerdotio nulla potestas vel deputatio confertur ordinato per quam possit aliquid facere interius vel exterius quod non poterat prins, sed solum per quam licet facere quod non licebat prius: quicquid enim potest diaconus ordina tus, puta legere euangelium, ministrare sacerdoti & caetera, totum poterat prius facere, sed non licebat ei, & similiter est de inferioribus ordinibus, ergo cum potestas sit ad posse & non ad licere, potestas quae confertur in aliis ordinibus a sacerdotio non est po testas simpliciter, sed secundum quid: nec illi ordines sunt ordines simpliciter, cum ordo fit signaculum ecclesiae mediante quo spiritualis potestas traditur ordinatio, vt dictum fuit prius, quare nec sunt sacramenta simpliciter, sed secundum quid siue quaeda sacramentalia, & quod plus est in quibusdam minoribus ordi ssibus non datur potestas per quam ordinatus possit aliquid facere vel ei liceat quod prius non posset vel ei non liceret, vt patet de ostiario, lectore, & acolitho: omnia enim officia praedictorum ordinum licite faciunt non ordinati sicut ordinati secundum vsum vniuersalis ecclesiae, vnde deputatio ad praedicta officia facienda videtur esse ab institutione ecclesiae ad solennitatem di nini cultus ecelesia autem non habet institaere sacramenta sed solum saeramentalia, quare &c. Et confirmatur hoc per commu"ne dictum doctorum: dicunt enim cammuniter quod distinctio ordinum non est totlus intengralis in suas partes, nec totius vniuec alis in partes subiectiuas, sed totius potestatiui, cuius haec est natura quod totum secundum completam rationem est in vno. in aliis S tenrest quaedam participatio ipsius, & ita est hic toti enim plenitudo huius sacramenti est in vno ordine scilicet in sacerdotio, in aliis autem est quaedam participatio ordinis. Ex que ergo tota plenitudo sacramenti est in sacerdorio, in aliis autem est solum quaedam participatio, patet quod non sunt sacrament. proprie sed sacramentalia quaedam: nec video quare hoc non possit teneri probabiliter, imo non videtur quam aliter possit saluari dictum fratris Thomae cuius sunt verba praecedentia, quia si quilibec ordo est per se & simpliciter sacramenrum, tunc plures ordines sunt plura sacramenta, & non vnum tantum (vt ipse dicit) & iterum ordo erittorum vniuersale ad speciales ordines, & sacramentum fimiliter; & speciales ordines erunt eius partes subiectiuae. Quia illae sunt partes subiectiuae quae per se & simpliciter recipiunt praedicationem sui totius, & sic esset in proposito si quilibet ordo esset per se & simpliciter sacramentum, quod tamen ipse negat. Si vero omnes ordines sunt vnum sacramentum, vel partes eius, quemadmodum consecratio panis & consecratio vini faciunt vnum sacramentum completum eucharistiae, sequeretur quod speciales ordines essent partes integrales vnius sacramenti ordinis: quemadmodum in satramento eucharistiae consecratio panis & consecratio vini sunt partes integrales eius, hoc autem iterum negat. Non restatergo quod possie saluari eius intentio nisi supradicto modo, scilicet. sacerdorium fit per se & simpliciter ordo & sacramentum, eae tera vero sunt sacramentalia.
Posset tamen aliquis sic instare: Omne illud in quo confertur gratia ex opere operato est sacramentum, sed in ordinatione diaconi & subdiaconi confertur gratia ex opere operato, ergo sunt sacramenta. Minor probatur vt prius sic: Quicunque deputatur diuinitus ad aliquod officium, cuius executio non potest congrue fieri sine gratia, illi datur gratia cum collatione officij: quia Deus non deficit in necessariis, sed diaconus 8 subdiaconus in sua ordinatione deputantur ad officia quae congrue fine gratia exequi non possunt. Deputantur enim ad sacri tractanda quae immundis tangere nefas est secundum Dionysium primo capitulo ecclesiasticae hierarchiae, ergo in eorum ordinatione confertur eis gratia, ergo sunt sacramenta
Et dicendum est ad hoc quod maior propositio est vera in illis operibus quae directe & immediarte ordinantur ad tollendum peccatum: quia quum peccatum non tollatur nisi per gratiam, ideo actio per quam confertur gratia est ibi principalissima, & est sacramentum, ficut est ablutio in baptismo: in operibus autem quae immediare non ordinantur contra peccatum, sed ad conferendum potestatem seu officium propter aliquem finem, illa sola operatio est sacramentum per quam confertui potestas quae directe & immediate ordinatur ad finem intentum, quia illa sola est principalis, caeterae vero, etsi in eis conferatur gratia; sunt ad miniculatinae, & solum sunt sacramentales, non autem sacramenta: sic autem est in ordinibus, vt declaratum fuit prius, ideo &c.
Potest etiam dici ad minorem propositionem quod ipsa non fumitur vniuersaliter pro omnibus ordinibus sub lacerdotio sed solum pro diaconatu & subdiaconatu, nec eius probatio se extendit ad minores ordines, de quibus superius facta est mentio, videlicet ad ostiarium, lectorem & acolithum: quia officia praedictorum ordinum possunt licite exerceri sine gratia, quam uis non meritor e quia sine gratia nullum opus est meritorium, & ideo per illam rationem non probatur quod in collatione praedictorum ordinum conferatur gratia. Dictum etiam Diony sij quod immundis sacra symbola tangere nefas est, intelligitur de administratione sacramentorum, quae non pertinet ad diaconum vel subdiaconum, sed solum ad sacerdotem.
Rursus si dicatur quod sacramenta & sacramentalia simul debent conferri, cum sacerdotio autem non simul conferuntur reliqui ordines, non valeraquia non oportet sacramentalia simul conferri cum sacramento, nam in primitiua ecelesia multis diebus & quandoque pluribus annis catechizabantur aliqui priusquam baptizarentur, sicut de beato Martino legimus Et eodem modo prius tempore promouetur quis ad minores ordines gradatim antequam fiat sacerdos: vt probato in minoribus majora committantur. & sic patet primum. Si autem aliquis contendat omnes praedictos septem ordines esse sacra menta quodliber per se, & omnia simul esse vnum sacramentum vnitate perfectionis modo quo dictum est in secunda solutione secundi argumenti praecedentis quaestionis: ego puro, salua fide, melius esse aliorum intellectui credere, quam contentionibus deseruire.
QVANTVM ad secundum scilicet de numero & sufficientia ordinum sciendum est, quod ordo ordinatur ad eucharistiae sacramentum: ordo enim ministrorum ecclesiae, qu sunt mediatores inter Christum & populum, est ad faciendum vnionem populi cum Christo, hoc autem fit maxime per saeramentum eocharistiae, in quo Christus continetur realiter, & a nobis sumitur, vnde dicitur sacramentum vnionis: haeautem vnio fit dupliei actu, scilicet per sacramenti confectionem, & populi dignam praeparationem. In primo actu deseruius quatuor ordines, scilicet acolithus, subdiaconatus, diaconatus & sacerdotium, sed differenter: quia acolltbus habet materiam consecrandam praeparare in vasis non sacris: ipse enim, vt dicitur in litera, vrceolum cum aqua & vino praeparat & tradit subdicono, subdiaconus vero habet eam ponere in vasis sacris in quibus fit consecratio. Diaconus vero habet eam offerre sacerdo. ti ad consecrandum, & consecratam dispensare saltem sanguinem mediante vase. Consecratio autem pertinet ad sacerdotem. In secui do autem actu, scilicet in praeparatione populi deseruiunt ali tres ordines, sed differenter: quia duo eorum disponunt remouendprohibens vel malum hominem, vt ostiarius, vel malum daemonem, vt exorcista. Tertius vero, scilicet lector praeparat conferendo bonam dispositionem quo ad cognitionem veri, & dilectinem boni: quod fit legendo prophetias, in veteri testamento contentas de Christo.
QVANTVM ad tertium sciendum est quod aliquid dupl citer dicitur sacrum absolute, & antonomatice: absolute loquie do omnes ordines sunt sacri, quum sint quoddam sacramentum vel sacramentale, sed antonomatice (id est, excellenter) cres dicuntur sacri, scilicet sacerdotium, diaconatus, & subdiaconatus duplici ratione. Primum ratione materiae circa quam habent actus suos. habent enim actus suos circa materiam consecratam nam subdiaconus habet vasa sacra tangere, & in eis materiam eucharistiae praeparare: diaconus vero praeparatam in eisdem vasis sacerdoti offerre: sacerdos vero habet eam in eis consecrare, & consecratam immediate tractare quantum ad corpus domini Secundo ratione continentiae annexae his ordinibus quantum ad clericos occidentales: votum enim continentiae reddit nos dec quasi sacratos, nihil autem horum est in quatuor minoribus ordinibus, quia nec actus eorum sunt immediate circa aliquid consecratum, nec eis est continentia annexa, & ideo non dicutur sic sacri vt alij tres.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod licet hierachia ecclesiastica sit exemplata a caelesti, non tamen potest eam im tari in omnibus. In Angelis enim sunt plures hierarchiae propter plures modos recipiendi diuinam illuminationem, in ecclesia autem est vna tantum, quia est tantum vnus modus quo omnes homines pro statu viae recipiunt illuminationes diuinas. scilicet per similitudines rerum sensibilium. sicut ergo in hominibus non sunt tot hierarchiae quot sunt in Angelis, sic non opo tet quod sint tot ordines quot sunt in illis, nec tamen ita pauci( sunt in vna hierarchia angelica. quia quum distinctio ordinum in ecclesia sumatur in comparatione ad eucharistiae sacramentum, oportet eos multiplicari secundum multiplicationem actuum concurrentium ad ipsius confectionem, vel propter prae parationem modo quo dictum est.
Ad secundum argumentum dicendum quod psalmistatus no est ordo, tum quia actus cuiuslibet ordinis spectat ad singularem personam, canere autem psalmos spectat ad totum choru: tum quia ordo non confertur sine aliqua consecratione, quum omnis ordo sit sacramentum vel aliquid sacramentale: psalmista tus autem in sola iussione presbyteri suscipiatur, est tame officium quod innuit canon superius allegatus: nam postquam in praecedentibus capitulis dictu est, presbyter quu ordinatur, &c. diaconos autem quum ordinatur, & sic de singulis, subiungitur Psalmista seu cantor (quia psalmi canendo dicuntur) potest absque licentia episcopi sola iussione presbyteri officium suscipere, no dicit quum ordinatur sicut de aliis dixerat, sed vocat officiun simplex. etsi aliquae glossae vel textus vocent psalmistatum ordinem, improprie accipiunt nomen ordinis pro officio.
AD RATIONES alterius partis similiter respondem. dum est quod in primitiua ecclesia propter paucitatem ministrorum omnes actus inferiorum ordinum committebantur diacono: & ideo Apostolus sub diaconatu comprehendit inferiores ordines, nihilominus distincti erant inter se vnde & Oenesimus d citur tunc temporis fuisse acolithus, vt patet ex argumento in secundam epistolam ad Thessalonicenses.
Ad secundum dicendum que secundum illos actus, qui sunt purgare, illuminare, & perficere, non distinguuntur ordines neque angeli (quum illi tres actus conueniant omnibus ordinibus respectu inferiorum: omnes enim superiores ordines purgant illuminant, & perficiunt inferiores) aeque ordines ecclesiastici sed per actus secundum quos ordinantur ad eucharistiae sacra mentum, qui sunt plures, vt frequenter fuit dictum: beatus tamen Dionysius illos tres actus appropriat tribus, scilicet episcopatui, sacerdotio, & diaconatui, attribuens episcopo omnes tres, sacerdoti duos, diacono tantum vnum, sub quo comprehendit omnes alios minores ordines.
On this page