Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum in singulis ordinibus imprimatur character
TERTIO quaeritur, vtrum in singulis ordinibus imprimatur character. Videtur quod non, quia plura eiusdem speciei vel generis proximi non possunt simul in eodem esse, sicut plures albedines vel plures colores non possunt simul in eodem esse subiecto: sed si in singulis ordinibus imprimeretur character, illi characteres non differrent nisi solo numero auspecie, & non genere, ergo non possent esse in eodem: & sic nullus posset omnibus ordinibus ordinari, hoc autem est falsum a ergo &c.
Item vnius sacramenti vnus est effectus, sed omnes ordines, constituunt vnum sacramentum (vt prius dictum est) ergo causant vnum effectum tantum: sed ille non potest esse nisi vnus character, ergo &c.
IN CONTRARIVM est, quia illud quod non imprimit characterem est iterabile, sed nullus ordo est iterabilis, ergo singuli ordines imprimunt characterem.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, vtrum in singulis ordinibus imprimatur character. Secundum est, quod dato quod sic secundum vnam acceptionem characteris, in quo actu ordinationis imprimatur character in vnoquoque ordine. Tertium est, vtrum character vnius ordinis supponit characterem alterius.
QUANTVM ad primum sciendum est quod quum character ordinis non sit aliud quam deputatio ad actus sacros ordinatos ad sacramentum eucharistiae secundum opinionem quam sequimur, & secundum ea quae tacta sunt prius quum ageretur de baptismo, sicut est duplex opinio de ordinibus, sic est duplex opinio de tali deputatione: si enim quilibet ordo est vere & sim piciter sacramentum, quum sacramenta sint a Christo immediate instituta (vt dictum fuit in praecedentibus) consequens est quod character cuiuslibet ordinis sit diuina deputatio ad actus illi ordini competentes: si autem inferiores ordines, aut aliqui eorum non sint simpliciter sacramenta, sed quaedam sacramenta instituta per ecclesiam ad solennitatem cultus diuini, tunc character talis ordinis est deputatio ad actum ordinis non immediate facta a Deo, sed ab ecclesia Deo inspirante: sed siue primo modo, siue secundo modo dicatur, in omnibus ordinibus inprimitur seu datur character, quia per quemlibet ordinem deputatur quis ad aliquem sacrum actum, quamuis in eis sit gradus: haec autem deputatio non operatur que ordinatus quocunque ordine possit ali quid facere quod prius non poterat quantum ad genus facti exterioris, sed solum quod potest facere ex officio illud quod prius non poterat. Cuius ratio est, quia secundum opinionem tactam prius & quam insequimur, nec minister, nec sacramentum per eum ministratum faciunt aliquem effectum in anima, sed totus interior effectus est a Deo immediate: miniiter autem solum opera tut illud quod fit exterius: quod potest facere non ordinatus sicut ordinatus, sed non ex officio, quia non est ad hoc deputatus vnde non sacerdos potest dicere quicquid dicit sacerdos, & tamen non consecraretur corpus Christi, quia non est ad hoc deputa tus a Deo sicut sacerdos, ex qua deputatione prouenit quod facer dote & non alio proferente verba consecrationis supra pane & viu num sit ibi corpus Christi & sanguis, super speciebus panis & it ni virtute diuina, & sic minister & verba sunt causa sine quaenon esset ibi corpus Christi & sanguis ex sola ordinatione vel pactio ne diuina, & similiter est in aliis sacramentis, & sic patet primum.
QVANTVM ad secundum sciendum est quod aliquorum? ordinum est tantum vnus actus, aliquorum autem plures, quorum tamen vnus est alio principalior. In ordinibus quofum est tam tum vnus actus character imprimitur seu datur in traditione instrumenri pertinentis ad actum illum: sicut ostiario imprimitur character in traditione clauium, lectori in traditione libii prophetiarum, exorcistae in traditione libri exorcismorum, tamenm cum forma verborum singulis correspondente. In ordinibus autem quorum sunt plures actus, character imprimitur in traditione instrumenti pertinentis ad principaliorem actum, ille autem actus est principalior qui imnediatius ordinatur ad eucharistiae sacramentum quum igitur acolithi sint duo actus, scilicet porta re caeteum & suggerere aquam & vinum in vrceolis ob sadramentum eucharistiae quorum secundus est principalior primo, propter rationem statim dictam, ideo character acolitathus imprimitur in traditione vrceoli, quamuis denominetur ab alio actu, quoa est magis patens & frequentior: nomen enim acolithi caerei deportationem significat. Subdiaconus similiter habet duos actus, scilicet, legere epistolam, & materiam eucharistiae ordinare & pone re in sacris vasis, & vt de se patet secundus actus est principalior primo: quia sacramento eucharistiae immediator, propter quod character subdiaconatus imprimitur in traditione calicis & patenae. De diacono enim est magis dubium, habet enim duos actus vnus est legere euangelium, alius est dispensare sacramentum mendiantibus valis: habet enim portare corpus domini in patena, & dispensare sanguinem in calice, nec est dubium quod actus secundus est principalior primo, & tamen diaconus in sua ordinatione non recipit aliquod instrumentum pertinens ad hunc actum, propter quod de impressione characteris in diaco natu est duplex opinio.
Vna est quod imprimitur in traditione libri euangeliorum quia deputatio eius ad suum principalem actum non potuit ex primi per traditionem alicuius rei corporalis, cum enim diaconus habeet potestatem super corpus & sanguinem contenta in vasis, non potuit haec potestas exprimi per dationem vasis tantum, quia super vasa subdiaconus habet potestatem, nec per dationem materiae consecratae, quia non habet eam immediate tam gere, & ideo oportuit quod ordinaretur per traditionem instrumenti pertinentis ad actum secundarium, hoc est per traditionem libri euangeliorum. Sed contra hoc potest argui: quia illu in quo imprimitur character debet obseruari & probabile est quod obseruetur in omni ecclesia, sed traditio libri in ordination diaconi non obseruatur in omni ecclesia, nec antiquitus forsitan obseruabatur in aliqua ecclesia, vnde secundum ordinarium antiquissimum ecclesiae Anicien. cui praefuimus liber euangelic rum non tradebatur diacono in ordinatione sua, sed nos volentes nos conformare caeteris ecclesiis posuimus de manu nostra in margine dicti ordinarij quod liber euangeliorum tradatur diacono cum consueta forma verborum, quare non videtur quod in traditione libri imprimatur character diaconatus.
Et ideo alia opinio est quod character imprimitur in impositione manuum, per quod datur intelligi quod applicatur ad magnum ministerium, eo quod manus est organum organorum, diaconus aut? per excellentiam dicitur minister: & huic videtur canon conco dare 23. dist. vbi dicitur quod cum ordinatur diaconus solus episcopus ei manum imponit, eo quod ad ministerium applicetur. Sacerdos similiter habet plures actus, sed principalior inter omnes est consecrare corpus Christi & sanguinem Christi, absoluere autem in foro poenitentiae est alius actus eius secundarius, & ideo in datione patenae & calicis cum materia imposita imprimitur character sacerdotalis: vnde Dominus hanc potestatem primi dedit discipulis in coena quando tradens corpus suum & sangu nem in calice dicit, hoc facite in meam commemorationem. Sed post resurrectionem dedit eis potestatem ad actum secundarium quando dixit, quorum remiseritis peccata remittuntur eis, &c. & sic patet secundum.
Quantum ad tertium dicendum quod vnus ordo non praesupponit alterum ex necessitate eodem ordinato, sed de congruitate solum. Quod patet sic. sicut se habet actus ad actum ita se habet potentia ad potentiam, sed actus vnius ordinis non praesupponit de necessitate actum alterius, vt de se patet, ergo nec potestas seu character vnius ordinis supponit ex necessitate characterem alterius: inde est quod secundum iura promotus per saltum non reordinatur sed suppletur quod est omissum, vt habetur 52. dist. solicitudo. & extra quinto lib. de clerico per saltum promoto, cap. tuae literae. congruum tamen est vt non promoueatur ad maiores ordines qui prius in minoribus se non hu miliauit, omnes tamen ordines supponunt ex necessitate baptismum, quia baptismus est ianua sacramentorum, propter quod ante baptismum nullus est susceptiuus alicuius sacramenti, & ideo si de facto aliquis ordinaretur non baptizatus nihil reciperet, sed esset baptizandus & totaliter reordinandus, sicu expresse habetur extra de presbytero non baptizato, capituio, ji. & vltimo.
AD. PRIMVM ARGVMENTVM dicendum quod character est sola deputatio ad actus sacros, & ideo tot characteres dicetur aliquis habere quot actibus faciendis simul vel successiue poterit deputari, siue actus illi difforant specie siue genere: nec propter hoc erunt pluta eiusdem speciei in eodem subiecto, quia character sic acceptus non est nisi relatio rationis, entia autem rationis nusquam sunt subiectiue.
Ad secundum dicendum quod vnius sacramenti est vnius effectus principalis, & sic character sacerdotij est principalis effectus sacramenti ordinis: possunt tamen esse multi effectus minus principales ordinati ad principalem actum, & sic sunt multi characteres multorum ordinum qui omnes ordinantur Sad characterem sacerdotij & ad actus eius.
AD ARGVMENTVM alterius partis dicendum quod non solum sacramentum non est reiterabile, quia imprimit aliquem potestatem existentem subiectiue in suscipiente sacramentum, sed quia per ipsum deputatur quis ad actum sacrum: sicut benedictio calicis non iteratur quia per eam deputatur calix ad actus sacros, quamuis nihil fiat subiectiue in calice per benedictiones, & similiter potest esse in ordinibus quae tamen deputatio large dicitur character.
On this page