Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum corona sit ordo
DEINDE quaeritur de his quae sunt ordinibus annexa, quae sunt corona & episcopatus. Et primo quaeritur de corona, vtrum sit ordo. Arguitur quod sic: quia illud per quod aliquis ponitur in I gradu super communem populum est ordo, sed per coronam ponitur homo in gradu super laicos, ergo est ordo
INCONTRARIVM est, quia secundum ritum ecclesiae nullus ordo datur sine celebratione missae, sed corona datur praeter missam, & omni die, ergo non est ordo.
RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est quod corona non est ordo. Secundum est, quod est dispositio congrua ad ordines. Tertium est, quod non est dispositio necessaria praesupposita ab ordinibus.
Primum patet sic: Per omnem ordinem confertur ordinata potestas vel deputatio ad aliquem actum sacrum, vt patet ex praecedentibus, sed per coronam nihil horum confertur: ex hoc enim solo quod aliquis tonsuratur, nulli actui vel officio deputatur, ergo non est ordo.
Secundum sic patet: in omni transitu de statu ad statum conuenienter interponitur aliqua media dispositio, sicut nouiciatus est dispositio media inter statum secularem & religiosum, igitur inter statum laicorum & ministrorum ecclesiae conuenienter ponitur media dispositio: haec autem est tonsura clericalis per quam illi qui tonsurantur separantur a statu laicorum, & praeparantur ad statum ministrorum, quare &c. Et quia separantur a statu laicorum, ideo deponunt capillos & tondetur in signum depositionis superfluae curae, quia vero praeparantur ad ministerium Dei, cui seruire regnare est, ideo raduntur in modum coronae, quae est signum regale: religiosi vero non clerici tondentur quidem, quia a statu secularium separantur, sed non in modum coronae, quia non applicantur ad ministerium diuinum
Tertium patet sic: essentialius se habet ordo prior ad sequentem, quam tonsura ad aliquem ordinem, sed ad sequentem ordinem non praeexigitur ex necessitate prior ordo, vt patuit prius, ergo nec ad recipiendum quemcunque ordinem praeexi¬ 7 gitur ex necessitate tonsura, sed tantum de congruitate.
Ad argumentum in oppositum dicendum quod illud per quod aliquis ponitur in gradu super communem statum absque potestate seu deputatione ad diuinum officium potest esse ordo viuendi, sicut est ordo monachorum vel quoruncunque religiosorum: & sic tonsura posset dici ordo clericalis, quia aliter debent viuere clerici quam laici, & statum priuilegiatum habent Sed non est ordo ministri ecclesiastici, ex quo non est ibi deputatio aliqua ad aliquod sacrum ministerium, de quo ordine intendimus ad praesens tractare.
On this page