Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum in ecclesia sit aliqua potestas maior sacerdotali
OSTEA quaeritur de episcopatu, & primo v. trum in ecclesia sit aliqua potestas maior sacerdo tali. Et videtur quod non quia potestates distinguuntur secundum actus, sed actu sacerdotali qui I est consecrare corpus Christi nullus est actus maior, ergo nec aliqua potestas est major sacerdotali.
Item sacerdos in offerendo gerit figuram Christi, qui seipsum obtulit, sed nullus est maior Christo qui est caput ecclesiae, ergo nec sacerdote.
IN CONTRARIVM est Diony. qui episcopum collocat super sacerdotem, sicut sacerdotem super diaconum seu ministrum.
RESPONSIO. Distinguendum est primo de potestate: quia quaedam est iurisdictionis & quaedam consecrationis. Potestas iurisdictionis est ad regendum populum. Potestas autem consecrationis est ad consecrationem & administrationem sacramentorum, & harum duarum potestatum si quaelibet praecis compararetur & conferretur vna alteri, dignior est secund quam prima: ordinatur enim I. ad 2. ad hoc enim est potestas iurisdictionis, vt populus sic arceatur a malis, & exerceatur in bonis quo dignus fit participare diuinis facramentis: cum ergo quaerimus vtrum sit aliqua potestas maior sacerdotali, non intendimus comparare dictas duas potestates ad inuicem quae earum sit maior, sed intendimus comparare potestates iurisdictionis inter se, & consecrationis inter se & habentes eas, quaerendo scilicet vtrum aliquis sit maior sacerdote quoad potestatem iurisdictionis, vel quoad potestatem consecrationis.
5 Et proceditur sic: quia primo ostendetur quod in ecclesia sunt multi maiores simplici sacerdote quo ad potestatem iurisdictionis, & secundo inquiretur an consimiliter sit de potestate consecrationis. Primum patet sic: quia potestas quae rota data est vni in suo fonte non est in aliis, nisi deriuata & limitata pro illius voluntate: sed potestas iurisdictionis quae est ad regendum populum tota & in suo fonte data fuit soli Petro & successoribus eius quando cura ecclesiae ipsi fuit commissa, dicente domino Ioan vlti. Pasce oues meas. hoc enim nulli aliorum Apostolorum dictum est, nec tunc, nec ante, nec post, ergo talem potestatem ple nam & perfectam habet solus successor Petri qui ob hoc Papa dicitur, quasi pater patrum. In aliis autem non est nisi deriuata & limitata prout Papae placet, inter quos gradum infimum teneni simplices sacerdotes quibus de iure (cuius Papa est conditor) aut nulla iurisdictio competit aut minima, vt excommunicare pro fur tis notoriis, & huiusmodi in locis vbi hoc de consuetudine obtinent. Supra autem simplices sacerdotes sunt episcopi, qui haben iurisdictionem ordinariam super totam dioecesim. Super hos auti sunt archiepiscopi qui non solum habent iurisdictionem in sua dicecesi, sed super totam prouinciam in quibusdam casibus, super omnes denique Papa collocatur, penes quem residet plenitudo & primitas huius potestatis, & hoc est rationabile: quia optimum regimem vnius multitudinis est, quando regitur per vnum supremum a quo descendit auctoritas regendi in medios & vsque ad infimos, & propter hoc regimen est optima politia secundum Philosophum 2. Politicorum, sed regimen ecclesiae optime a Christo institutum, ergo in tota ecclesia debet esse vnus vniuersalirector a quo descendat auctoritas regendi in medios vsque ad rectores infimos, & hic est Papa, & propter hoc stat vnitas ecclsiae, quod omnia membra sunt sub vno capite: qua de causa illi qui hanc potestatem negant schisinatici dicuntur quasi vnitati ecclesiae diuisores, & sic primum patet, scilicet que multi sunt maiores simplici sacerdote quo ad potestatem inrisdictionis
De potestate autem consecrationis vel ordinis est magnun dubium. Hieronymus enim videtur consensisse quod summa potestas consecrationis siue ordinis erat potestas sacerdotalis, ita quod omnis sacerdos quantum est de potestate sacerdotali potes omnia sacramenta ministrare, confirmationem, omnes ordines omnes benedictiones, & omnes consecrationes facere: sed proptepericulum schismatis fuit ordinatum, vt sacerdotes vnum ex seipsis el gerent qui diceretur episcopus, quasi super alios intendens, cui ali obedirent, & cui reseruatum est ordines facere, & huiusmodi qua non faciunt, nisi soli episcopi: episcopus ergo maior est sacerdot. quantum ad potestatem iurisdictionis, sed non quo ad potestatem ord nis vel consecrationis, sed sunt pares, quamuis ex ordinatione ecclesiae aliqua sint reseruata episcopis & prohibita presbyteris
Et quod ita sit probatur ex dictis Hieronymi multipliciter ostendendo quod scriptura eosdem vocat presbyteros quos episcopo: & econuerso, non distinguens inter eos vbi loquitur de his qua sunt ordinis & consecrationis. Apost. enim scribens ad Phili. 1. cap. dicit, cum episcopis & diaconibus, per episcopos intelligens presbyteros, cum in vna ciuitate (vt in Philippis) plures episcopi esse non debeant. Rursus Act. 20. dicit idem: Attendite vobis & vniuerso gregi in quo posuit vos spiritus sanctus episcopos, & loquebatur illis de sola ciuitate Ephesina. Expressiu: autem hoc patet ad Titum I. vbi dicitur sic: Huius rei gratia re liqui te Cretae, vt ea quae desunt corrigas & constituas presbi teros per ciuitates, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est, vnius vxoris vir. & statim subdit: oportet enim episcopum sine crimine esse. Ecce quem prius dixit presbyterum nunc vocat episcopum. Et I. ad Tim. 4. dicit: Noli negligere gratiam quae in se est quae data est tibi per impositionem manuum presb teri, id est, episcopi, & vocat se Paulus presbyterum cum esse episcopus qui cum ordinauerat, & in eadem epistola tertio capitulo loquens de ordinatione episcopi & diaconi, de presbyteris reticet, eosdem intelligens presbyteros quos episcopos ir his quae ad ordinationem pertinent, vocauerat.
Item videtur posse probari per rationem: quia nulla potestas ordinis vel consecrationis fuit in Apostolis, in quorum locum successerunt episcopi nisi a Christo, sed Christus non ordinaui eos nisi ordinatione sacerdotali, vt probatur, ergo nec Apostoli prius, nec episcopi modo habent potessate ordinis, nisi sacerdotalem. Probatio minoris, Christus enim solum videtur ordinasse Apostolos in Coena quando tradens eis corpus & sanguinem sui dixit: hoc facite in meam commemorationem. Et iterum post resurrectionem quando dixit: Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, &c. vtraque enim ordinatio est simplicis sacerdotis, quare &c. Sic ergo dicit Hieronymus quod episcopus & presbyter olim fuerunt nomina synonyma & etiam administrationis, quia communi consilio sacerdotum regebantur ecclesiae, sed in remedium schismatis ne vnusquisque, ad se trahens ecclesiam, rumperet eam, ordinatum est, vt vnus praesset, & quo ad nomen, vt ille solus episcopus diceretur, & quo ad administrationem aliquorum sacramentorum & sacramentalium & sibi reseruarentur de consuetudine & institutione ecclesiae Et hoc expresse vult Hieronymus 93. dist. can. legimus in Esa. & super epistolam ad Titum, & recitatur 90. dist. can. olim presby. ter, &c. consuetudo autem & institutio ecclesiae potest dare iurisa ctionem, sed non potestatem ordinis, aut consecrationis, quare &c. Qui ergo reputat hoc erroneum vel periculosum imputet hoc Hieronymo, ex cuius dictis in praeallegato can legimus in Esa. sumptae sunt auctoritates praedictae, vbi etiam ponit exemplum quod sic est de episcopo respectu presbyterorum, sicut esset de archidiacono respectu diaconorum, si diaconi eligerent vnum ex seipsis quem archidiaconum vocarent. & in ca. olim. di. 95. dicit sic de verbo ad verbum. Olim idem erat presbyter qui & episcopus, & antequam diaboli instinctu studia vel schismata in regione fierent, & diceretur in populis ego sum Pauli, ego ApollĂ´, ego sum Cephae, communi presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur, postquam autem vnusquisque eos quos baptizauerat suos esse putabat & non Christi, in toto orbe decretum est, vt vnus de presbyteris superponeretur vt schisinatum semina tollerentur (& paulo post) sicut ergo presbyteri sciunt se ex ecclesiae consuetudine ei qui sibi praepositus fuerit, esse subiectos, ita episcopi nouerint se magis consuetudine quam dispensationis dominicae veritate presbyteris esse majores, & in communi ecclesia debere regere.
Alij dicunt quod potestas ordinis vel consecrationis est maio in episcopo quam in simplici sacerdote non solum ex ordination ecclesiae, sed ex natura ordinis & consecrationis secundum diuinam institutionem. Cuius ratio est, quia ea quae sunt in nou: lege figurata sunt per ea quae fuerunt in veteri: modo ita est qui in veteri lege episcopus seu summus sacerdos ex diuina ordinatione consecrabatur speciali consecratione, & ad specialem actum vltra simplices sacerdotes: nam vt habetur Leui. 8. caput solius summi sacerdotis qui habebat alios in suis officiis ordinare, & cui soli erat licitum in sancta sanctorum ingredi vngebatur oleo sacrae vnctionis, ergo similiter videtur, quod ex diuina ordinatione sit, vt caput episcopi qui est summus sacerdos consecretur vnctione chrismatis ad specialem actum qui ei soli competit, sicut est ministros ordinare, & huiusmodi quae solis episcopis conur niunt. Et haec opinio est communior & securior, quia magis est concors doctrinae ecclesiae quae est maximae auctoritatis in hiquae pertinent ad articulos fidei & ad ecclesiastica sacramenta
Nec obstant auctoritates adductae per Hieronymum, quia secundum nomen & rei veritatem omnis episcopus est presb ter & econuerso quantum ad nomen: omnis enim presbyter curam habens potest dici episcopus quasi aliis superintendens quamuis amplior sit consecratio episcopi seu summi sacerdoti quam simplicis presbyteri, sed forte in primitiua ecclesiam non faciebant tantam vim in differentia nominum, sicut modo, propter quod omnem habentem curam vocabant episcopum.
Dicunt etiam aliqui quod tunc omnibus qui praeferebantur plebibus, conferebatur vtraque potestas, vt plebes in proptu haberent principem ecclesiasticum, qui posset omnia sacramenta ministrare & ministros instituere, sed hoc non est verum: quia etiam temporibus Apostolorum fuit secundum rem distinctio inter episcopos & presbyteros, vt patet per Diony. 5. ca. ecclesiast. Hierar. Magis autmirandum est quod Hieron. per verba sua quae ponit in fine illiu: canonis olim. videtur aequare presbyteros episcopis non solum quo ad consecrationem, sed etiam quantum ad regimen ecclesiae quod pertinet ad potestatem iurisdictionis, cum illa potestas super tot. ecclesiam data fuerit soli Petro, & ab eo deriuata in alios, vt dictum fuit in 1. articu. vnde Aug, in lib. de haeresibus dicit, quod Arrius dicebat presbyterum ab episcopo nulla differentia debere discerni, quod ipse reputat haereticum. Ratio etiam adducta ad confirmationem illius opinionis non valet. Primo, quia Christus multa fecit quae non sunt scripta in euangeliis, & ideo nos est bona consequentia, Christus non legitur hoc fecisse, ergo non fecit. Secundo, quia Christus habuit potestatem excellentiae & potuit dare & etiam dedit effectum sacramenti sine sacramento, vnde in Coena quando tradidit discipulis corpus & sanguinem suum sub speciebus panis & vini, & dixit: Hoc facite in mea commemorationem, si per haec verba dedit eis potestatem sacerdotalem hoc non fuit mediante sacramento sacerdotalis ordinationis, quia sacerdotibus in ordinatione sua sacramentali traditur in vasis materia non consecrata, Christus autem tradidit materiam consecratam & ad vsum tantum dicens, Accipite & comedite, & & non ad consecrandum. Verba etiam quae dicuntur in consecratione sacerdotali sunt alia a supradictis verbis Christivnde si tunc dedit eis potestatem sacerdotalem, hoc non fuit mediante factamento ordinarionis sacerdotalis, sed per modum potestatis excellentiae: & simili modo tunc vel alias dedit eis potestatem episcopalem per modum excellentiae, quamuis in euangeliis non legatur.
AD PRIMVM argumentum dicendum, quod nullus actus non includens actum consecrandi est maior eo, sed consecrare & ordines facere est majus quam alterum solum. Cum ig tur potestas episcopalis haec duo includat necessario (vt in sequenti quaestione apparebit) manifestum est quod ipsa est maior po testate sacerdotali quae includit solum alterum.
Ad secundum dicendum que sicut sacerdos celebrando repraesentat Christum vt seipsum obtulit, ita episcopus celebrado & ordines faciendo repraesentat eundem vt seipsum obtulit, & vt ecclesiam fundauit, & ministros instituit: quod est majus quam prmum, & sic perfectius repraesentatur Christus per episcopum quam per sacerdotem, igitur &c.
On this page