Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum episcopatus sit ordo
SECVNDO quaeritur de episcopatu, vtrum sit ordo. Et videtur quod non, quia vnus ordo non dependet ex alio quantum ad necessitatem, vt dictum es prius, sed episcopatus dependet a sacerdotio de necessitate: nullus enim potest ordinari in episce pum, nisi prius fuerit sacerdos, ergo episcopatus non est ordo
Item maiores ordines non conferuntur nisi in sabbatis: sed episcopatus confertur in dominicis, ergo non est ordo. Item communiter non ponuntur nisi septem ordines, sed si episcopatus esset ordo tunc essent octo, quare &c.
IN CONTRARIVM est Dionysius, qui tractans de ordinibus specialiter nominat tres: scilicet episcopatum, sacerdotium, & diaconatum.
Et arguitur per rationem quia ordo non est alius nisi gradus potestatis vel ministerij in spiritualibus dispensandis, sed episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta quae non possunt dispensari per simplices sacerdotes, sicut confirmationem & ordinem sacerdotij, ergo episcopatus est ordo.
RESPONSIO. Quidam distinguunt de ordine dicentes quod ordo potest dupliciter accipi. Vno modo prout est sacramentum. Alio modo vt nominat solum gradum potestatis respectu quarundam sacrarum actionum vel officiorum. Primo modo epscopatus non est ordo (vt dicunt) quia ordo vt est sacramentum ordinatur ad sacramentum eucharistiae, sed episcopus per ordi nationem episcopalem non accipit aliam aut maiorem potestatem super sacramentum eucharistiae quam simplex sacerdos, ergo episcopatus vel potius ordinatio episcopalis non est sacramentum. Secundo autem modo episcopatus est ordo: habet enim episcopur ex sua ordinatione ampliorem potestatem in collatione sacram torum, & in executione sacrarum actionum quam simplex sacerdos: potest enim omnes ordines conferre, consecrare alium in episcopum confirmare, ecclesias dedicare, & moniales benedicere, & multa alia quae non conuenisunt simplici sacerdoti, quare &c.
Quicquid sit, de conclusione, tatio tamen istorum non comcludit bene secundum mentem eorum: cum enim dicunt quod ordo vt est sacramentum importat habitudinem ad sacramentum eucharistiae, si intelligatur in consecrando tantum, contra eos est: quia minores ordines nullam talem habitudinem habent, & tamen secundum eos sunt sacrameta si autem intelligatur haec habitudo in consecrando vel disponendo ad consecrationem, seu consecrati susceptionem iterum est contra eos, quia sicut potestas minorum ordinum est ad disponendum populum ad sacramenti eucharistiae susceptionem, sic potestas episcopalis est ad ordinandum ministrum ad eiusdem consecrationem vel confectionem; sicut ergo propinquiorem & nobiliorem habitudinem ad sacramentum eucharistiae habet consecrans quam recipiens, sic nobiliorem & propinquiorem habitudinem habet ad idem sacramentum potestas episcopalis quam potestas minorum ordinum, ergo si minores ordines sunt sacramenta secundum illos, sequitur quod ordinatio episcopalis fortiori ratione erit sacramentum.
Dicendum est ergo aliter quod episcopatus seu ordinatio episcopalis est ordo & sacramentum non quidem praecise, distinctum a sacerdotio simplici, sed est vnum sacramentum cum ipso, sicut perfectum & imperfectum. Iuxta quod sciendum est qui sicut consecratio panis & vini constituunt vnum sactamentum tanquam partes eius integrales, sic ordinatio sacerdotis simplicis & ordinatio summi sacerdotis (id est episcopi) constituunt vnum completum sacramentum, sicut perfectum & imperfectum, cum enim perfectum sit quod potest facere sibi simile, illud sacerdotium non est completum per quod sacerdos non recipit potestatem ordinandi alium in sacerdotem, & tale est sacerdotium simplex. Sacerdotium autem summum (id estepiscopatus est perfectum sacerdotium: quia per ipsum recipitus potestas ordinandi alium in sacerdotem summum vel simplicem, & sic ordinatio simplicis sacerdotis & brdinatio episcopalis constituunt vnum sacramentum Imprimit autem episcopatus characterem, cum per ordinationem episcopalem conferatur pote¬ stas per quam ordinatur potest in spirituales actus in quos prius non poterat secundum opinionem communiorem.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod caeteri ordines non habent inter se necessariam colligantiam, quia actus eorum non habent inter se necessariam dependentiam, secus autem est de episcopatu & sacerdotio: quia cum episcopi sit consecrare sacerdotem & non econuerso, oportet potestate episcopalem esse maiorem & digniorem sacerdotali, non autem esset maior, nisi eam includeret, quia actus nobilior est consecrare corpus Christi quod pertinet ad sacerdotem quam ordinatio ministri quod pertuinet ad episcopum, nam secundus est propter primum. Si ergo episcopus non esset sacerdos, iam potestas episcopalis esset inferior sacerdotali, & per consequens non posset ordinare sacerdotem, ideo oportet omnem episcopum esse facei dotem: nam episcopatus est completum sacerdotium, vnde & episcopus in veteri lege dicebatur. summus sacerdos.
Ad secundum dicendum quod determinatio temporum in conferendis ordinibus non est de necessitate ordinum, sed ex statuto ecclesiae: ordinauit autem ecclesia quod episcopus consecretur in dominica, vt habetur 75. distinct. can. 1. forte propter maiorem solennitatem quae fit in consecratione episcopali ad quam confert solennitas diei, vel quia episcopatus est completum sacerdotium. Et ideo postquam sabbato collatum est sacerdotium, ad complementum eius additur in dominica ordinatio episcopalis, vel quia episcopus ordinatur sponsus ecclesiae loco Christi: & ideo ad modum nuptiarum debet ordinari in die solenni, & maxime in dominico qui a domino nomen accepit: possent etiam congruitates aliae inueniii.
Ad tertium dicendum que communiter non dicuntur esse nisi septem ordines, quia communiter non loquimur nisi de ordinibus quibus communes ministri ordinantur & illi sunt tantum septem, & sic episcopatus non includitur: quia episcopus non est de communibus ministris, sed est supremus quasi dux & princeps aliorum, vel sub sacerdotio includitur episcopatus eo quod est sacerdotium perfectum vnde summus sacerdos dicitur, propter quod secundum communem modum loquendi non po nit in numerum.
On this page