Praeambulum
Praeambulum
SOLET etiam quaeri si haeretici. Superius determinauit magister de sacramento ordinis, hic determinat de conferentibus sacramentum & suscipientibus. Et diuiditur in duas. Primo inquirit de haereticis, vtrum scilicet possint ordinare. Secundo de simoniacis specialiter. Secunda ibi, De simoniacis. Prima in tres. Primo proponit primam quaestionem, & ponit auctoritatem ad vnam partem scilicet quod haeretici non possunt sacramentum ordinis conferre. Secundo ponit auctoritates ad partem contrariam. Tertio determinat secundum diuersorum solutionem. Secunda ibi, Alij autem econuerso. Tertia ibi, Hic autem quidam ita determinant. Secunda pars principalis in qua inquirit de simoniacis diuiditur in tres partes. Primo ostendit qui sunt simoniaci. Secundo qualiter possunt ordinare. Tertio ponit quandam distinctionem simoniacae prauitatis. Secunda ibi, Differt autem inter eos. Tertia ibi, Simoniace autem haeresis.
IN SPECIALI sic procedit & quaeritur primo vtrum haeretici ab ecclesia praecisi possent sacros ordines conferre, & vtrum ordinati ab eis debeant reordinari: & dicit hanc quaestionem esse difficilem propter diuersitatem & contrarietatem doctorum circa eam. Quidam enim dicunt haereticos non posse ordinare, & ordinatos ab eis gratiam non recipere: dicit enim Innocentius eos solum baptizandi ius habere, quia spiritum sanctum dare non possunt, & ordinatos ab eis gratiam non recipere, & in suis ordinibus non esse suscipiendos, sed tantum ad laieam communionem. Et Gregorius dicit Arrianorum sacrilegan consecrationem esse. Cyprianus etiam dicit sacramenta haereticorum inania esse & sacrilega. Hieronymus etiam dicit ea quae offeruntur ab haereticis contaminata esse, & Deo odibilia. Lec etiam dicit non esse rata extra ecclesiam nec vera sacrificia. Post. ea contrariam ponit opinionem dicentium ab haereticis ordines tradi posse, & ab eis ordinatos iterum non reordinandos: quod maxime Aug. dicere videtur qui dicit quod sicut habent ius baptiz andi ita & etiam ordinandi, sed haeretici ius tale habent ad suam perniciem, catholici vero ad salutem. Gregorius etiam digis quod ordinatus semel nunquam debet reordinari. Postecircae dubitationem tangit quatuor opiniones, quarum secunda & tertia cuincidunt. Prima opinio est dicentium quod haeretici antequam sint praecisi per sententiam ecclesiae possunt ordinare & ordinati ab eis non possunt reordinari, sed post quam sunt manifeste praecisi per sententiam ecclesiae, extunc non possunt ordinare nec corpus domini consecrare. Et ad auctorita¬ tes Augustini respondent quod intelligendae sunt de haereticis nondum per sententiam eceleuae manifeste praecisis & non de aliis. Secunda opinio est dicentium quod quaecunque sacrameta ab haereticis etiam manifeste praecisis celebrantur secundum formam ecclesiae vero sunt & ratasquae vero celebrantur ab haereticis extra formâ ecelesiae nec vera, nec rata sunt. Et in idem tendittertia opinio quae dicitqued sacramenta ab haereticis celebrata in forma ecclesiae vera sunt & rata in se. sed quantum ad effectum falsasunt & inania in illis qui male tradunt, & in illis qui male recipiunt. Quarta opinio est dicentium quod haerecici qui fuerumt in ecclesia ordinati recinentius ordinandi & consecrandi postquam ab coelesia recedunt, sed illi qui fuerunt ordinati iam existo es in haeresi isto sure carent. Postea agit de simoniacis & dicitqud non est dubium quin sint haeretici, & tamen ante sententiam, degradationis ordinant & consecrant. Simoniaci autem licet proprie dicatur illi qui voluntemere spiritualia, sicut Simom, & G ezitae illi qui volunt ea vendere sicut G ezi, tamen communi nomine tam isti quam illi vocantur simoniaci. Est auiem differentia inter eos qui ordinantur a simoniacis, quia qui scienter ab eis recipiunt ordines, eorum ordinatio totaliter irritatur quantum ad executioni ordinum, qui autem nesciunt ordinatores esse simoniacos, eorun ordinatio misericorditer toleraturi sunt autem simoniaci non soIum qui emunt consecrationes, sed & illi qui emunt res quae ex consecrationibus pueniunt, nam qui vendit aliquid sine quo alteri non habetur veutrum in venditum derelinquit, & idem est de emptione. Postea distinguit de simonia in ordinibus: quia quidam ordinantur fimoniace a fimoniacis quando scilicet ordinatus & ordi nator consentiunt in si moniam, & hij debent cadere a propric gradu secundum canones. Alij ordinantur simoniace a non simoniacis, quamlo scilicet ordinatus consentit in fimoniam non autem ordinator, sed ignorat, & isti a suo officio debent similiter remoueri. Alij ordinantur non simoniace ex parte sua, sed tamen a fimoniacis, quando scilicet ordinatus ignorat simoniam, & ordinator scienter committit eam, & tales in suo officio misericorditer tolerantur: tunc addit quod secundum antiquos canones nullus debet promoueri ad subdiaeonatum ante14. annos, nec ad diaconatum ante 25. nec ad sacerdotium ante 30. & ex tunc potest eligi in episcopum, &c.
On this page