Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum omnis episcopus possit conferre ordines

QVASTIO Vtrum omnis episcopus possit conferre ordines.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur a Tillis qui possunt ordines conferre. Secundo desl impedimentis quae possunt circa ordines contingere. Quantum ad primum quaeritur vtrum omnis episcopatus possit conferre ordines. Et arguitur sic quod non quia agens instrumentale non agit nisi sit cor iunctum principali agenti, sed minister sacramentorum est agens instrumentale respectu Christi, qui est institutor eorum, ergo nullus minister potest conferre sacramenta nisi sit conjunctus Christo: sed haereticus non consungitur Christo neque per fidem propriam cum sit infidelis, nec per fidem ecclesiae cum fit ab ecclesia praecisus, ergo episcopus si sit haereticus, & praecisus ab ecclesia non potest ordines conferre.

Item plus est promouere aliquem ad ordines quam absoluere a peecatis, vel a sententiis iuris, sed episcopum si fit haereticus vel ab ecclesis praecisus non potest aliquem absoluere a peccatis vel a sententiis, ergo nec ordinare.

IN CONTR ARIVM arguitur: quia sacerdos quantuocunque sit haereticus & ab ecclesia praecisus potest conficere sacramentum eucharistiae, vt patuit supra dist. 13. ergo episcopus quantumcunque sit haereticus & ab ecclesia praecisus potest ordines conferre. Probatio consequentiae: quia sicut consecratio sacerdoralis ordinatur ad confectionem sacramenti eucharistiae, sic episcopalis ad ordinationem ministrorum ecclesiae

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sun duo. Primum est quod omnis episcopus potest conferre omneis ordines. Secundum est quod solus episcopus potest eos conferrsaltem maiores. Primum patet: episcopus enim ex ordine epscopali habet ex officio administrationem omnium sacramentori in habentibus enim ordinem potessas superior potest quicquiinferior & adhuc amplius, cum igitur consecratio episcopalis si suprema consecratio quae sit in ecclesia, potestas data per eam est superior respectu omnium aliorum. Et ideo episcopus potest quicquid possunt omnes inferiores in ministrando sacramenta & adhuc amplius: plenitudo ergo administrationis sacramentorum residet apud episcopum. Ex quo sic arguitur, si non omnis episcopus potest omnes ordines conferre, hoc esset vel propter demeritum vitae, quia esset malus, vel propter defectum in fidequia esset haereticus, vel propter sententiam ecclesiae, quia esse excom nunicatus vel suspensus seu alias praecisus, vel propter depositionem ab ordine quia degradatus: sed nullum istorum impedit quin episcopus posset veros ordines conferre, ergo &c. Minor probatur. Primo quantum ad duos eius articulos. s.qud demeritum vitae & defectus in fide non impediat quia possit veros ordines conferre, quia illud quod habet efficaciam ex opere operato non frustratur ex demerito operantis, dummodo concurtant ea quae sunt de necessitate operis, sed sacramenrum ordinis efficaciam habet ex opere operato, ergo maliria vitae & defectus in fide personali quae pertinens ad demeritum operantis non Impediunt quin episcopus ex sua consecratione sit ministet omnium ordinum, ut declaratum est, & possit veros ordines conferre, dummodo seruet debitam formam & materiam quae sunt de necessitate sacramenti. Item ad eliciendum aliquem actum nunquam est necessatius habitus qui solum ponit modum, sed suficit potenria per quam quilibet potest in actu, vt sonat nomen potentiae, sed gratia & fides per quam est bona vita sunt quidam habitus, ergo non requiritur ad hoc vt episcopus possit conferte ordines, sed solum ad hoc, vt licite & rite conferat. Secundo patet eadem minor quantum ad alios duos articulos. s.quod episcopus excommunicatus vel degradatus possit omnes ordines conferre, quia si non posset hoc edet, vel quia esset priuatus potestate vel executione non solum iuris sed facti: non potest dici quod sit priuatus potestate, quia quae dantur per consectationem semper manent manente re consecrata, sed potestas conferendi ordines datur episcopo in sua consecratione, ergo semper manet nec amitti potest. Item hec priuatur executione facti qa executione facti correspondet potestati, quia potestas est per quam possumus, executio autem iuris vltra potestatem requirit licitum vsum. Cum ergo per excommunicationem & degradationem non priuetur episcopus potestate conferendi ordines, per consequens non priuatur executione facti quin veros ordines conferate prinatus est tamen executione iuris, quia illicte confert & ad damnationem sui & illius qui scienter recipit, & hoc est expresse determinatum in lirera ab Augustino, vt habetur 1. quaest. 1. cano. quod quidem.

Secundum patet, scilicet quod solus episcopus potest ordines conferre saltem maiores: quia non minus est in exercitu duces proponere quam milites adscribere, sed ad solum episcopum pertinet in exercitu ecelesiae militantis adscribere milites per sacramentum confirmationis, vt patuit supra distin. 7. ergo multo fortius pertinet in ecclesia proponere duces, quod fit per sacramentum ordinis & praecipue quo ad maiores ordines.

Ad primum argumentum dicendum est quod episcopus quantumcunque malus, haereticus, praecisus, & degradatus coniungitur in administratione sacramentorum Christo, vt principali agenti ratione potestatis ministralis quam accepit in consecratione, & ratione fidei ecclesiae si intendat facere quod facit ecelesia quamuis illud valere non credat

Ad secundum dicendum quod non est simile de ordinatione & de absolutione a peccatis & a sententiis: quia posse aliun ordinare conuenit episcopo ratione consecrationis episcopalis quae non amittitur, nec amitti porest per quamcunque culpam vel sententiam, propter quod episcopus haereticus & ab ecclesia praecisus potest alium ordinare, sed absoluere a peccatis & a lententiis conuenit episcopo ratione curae vel iurisdictionis quae potest auferri per superiorem: quia vniuersalis cura ecclesiae & iurisdictio super omnes Christianos commissa fuit soli Petro pro se & successoribus suis, & ab eis deriuatur in alios & eis aufertur prout Papa successor Perri ordinat & iudicati expediens ecclesiae, secundum cuius ordinationem haereticus & quicunque praecisus ab ecelesia priuatur cura & iurisdictione, & ideo non potest absoluere a peccatis nec a sententiis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1