Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum mulier vel puer possint ordinari
Ec VNDo quaeritur de defectibus qui possunt circa ordines contingere. Et primo de defecti naturae, & secundo de defectu culpae. Quantum ad primum quaeritur vtrum defectus naturae, puta sexus vel aetatis impediat aliquem a susceptione ordinis: quod est quaerere vtrum mulier vel puer possint ordinari. Et arguitur quod possint: quia simile videtur de ordini& aliis sacramentis, sed tam vir quam mulier, tam paruulus quam adultus possunt alia sacramenta suscipere, vt baptismum & eucharistiam & huiusmodi, ergo &c.
Item ea quae sunt eiusdem speciei possunt recipere actione eiusdem agentis, sed vir & mulier, adultus & parunlus sun eiusdem speciei, ergo possunt ab episcopo aequaliter ordinati.
IN CONTRARIVM est: quia ordinibus est annexum officium docendi, sed pueris & mulieribus non conuenitdo cere: pueris quidem propter defectum rationis, mulieribus propter interdictum Apostoli Timot. 2. Mulierem docere in ecclesia non permitto neque dominari in virum, quare &c.
ITEM ordinatis contingit sacra vasa tangere, sed hoc non est licitum mulieribus: vt habetur 23. dist. can. sacratas. ergo mulier non est ordinanda.
RESPONSIO. A susceptione ordinis potest aliquid impedire, vel quia oppositum est de necessitate lacramenti, vel de necessitate praecepti, vel de congruitate & honestate suscipiem di. Primo modo impedit sex? muliebris a susceptione ordinis: quia sexus virilis est de necessitate sacramenti, culus causa principalis est institutio Christi, cui sus fuit instituere sacramenta tam quo ad ad ministrantes, quam quo ad suscipientes. Christus auiem non ordinauit nisi viros in coena quando potestatem consecrandi eis tribuit, & post resurrectionem quando spiritum sanctum dedit eis dicens: quorum remiseritis peccata, &c. nec matrem suam (quamuis omnium mulierum esset sanctissima) ad aliquem gradum ordinis promouit: Apostolus etiam qui tradidit nobis quod a domino accepit, vt habetur t. Cor. 11. innuit mulieres non debere ordinari, nec habere gradum doctrinae in ecclesia, qui conpetit ordinatis, vt actum est in arguendo. Nec potest diei quod istud solum est ex ordinatione apostolorum, & non ex statuto Christi: quia auferre alicui dignitatem sibi vtilem ad salutem & concessam a Christo non potest esse sine praeiudicio, quia etiam hoc esset praeiudicium in rebus temporalibus, sed dignitas ordinis vtilis est ad promotionem salutis in recte vtentibus, ergo si fuisset concessum a Christo quod mulieres potuissent ordinari, istud non posset eis sine praeiudicio auferri. Tenendum est igitur. mulieres non possunt ordinari ex institutione Christi: ratio autem congruentiae est, quia per ordinem ponitur aliquis in gradu excellentiae super alios non ordinatos, sed talis gradus non competit mulieribus super viros, sed potius status lubiectionii propter infirmitatem corporis & imperfectionem rationis, ergo &c. Sic ergo sexus muliebris impedit a susceptione ordinis: quia oppositum est de necessitate sacramenti.
Aetas autem puerilis (vt dicunt quidam) impedit a susceptione maiorum ordinumi quia oppositum est de necessitate praecepti, sed non a susceptione minorum, nisi de congruitate tantum. Ratio primi est: quia maioribus ordinibus est annexum votum continentiae ex statuto ecclesiae, sed ad illud nullu potest se obl gare nisi habens vsum rationis & discretionis, ergo nulu? debe secundum statutum ecclesiae ad malores ordiues promoueri anre annos discretionis. Ratio secundi est: quia congruum est vt nulli detur gradus culus actum exercere non potest, sed actus quorum cunque ordinum etiam minorum non potest debite exerceri nisi ab habentibus vsum rationis & discretionis, ergo non est congruum quod ante hoc tempus aliqui promoueantur etiam ad mino res ordines nisi forte esset vrgens necessitas & spes magni profectus veruntamen aetas puerilis non impedit a susceptione o dinum quantum est de necessitate saeramenti (vt videtur eisdem quia aliquis potest habere potestatem cuius non habet vsum: & idee licet pueri carentes vsu rationis non possint habere executionem ordinis, possunt tamen potestatem ordinis recipere & processu temporis actum eius exercere.
Istud vltimum videtur satis dubium, praecipue si per paruulos intelligantur pueri qui omnino carent vsu rationis: primo quia satis videtur absurdum quod talis paruulus posset sacerdos fieri vel episcopus ordinari. Secundo quia ad susceptionem cuiuslibet sacramenti requiritur propria intentio suscipiendi si sit adultus, vel interpretatiua si sit paruulus, sed in tali paruulo si ordi natur de facto non potest esse propria voluntas suscipiendi ordinem cum non habeat vsum rationis, nec interpretatiua, quia licet volum tas parentum vel eorum qui vicem parentum gerunt possit esse inter pretatiua voluntatis paruulorum quantum ad ea quae sunt de necessitate salutis paruulorum corporalis vel spiritualis, propter quod intentio parentum eos ad baptismum offerentiam vel ecclesiae sufficit ad susceptionem baptismi salutaris, voluntas tamen parentum non videtur sufficere ad hoc vt paruuli suscipiant sacramentum ordinis quod non est de necessitate salutis, sed supererogationis & cconstituit hominem in gradu dignitatis, quia quo ad hoc non benpatet quomodo voluntas parentum, vel quoruncunque aliorum fit Interpretatius voluntatis paruulorum, cum paruuli licite possint talibus dissentire postquam ad annos discretionis peruenerint. Et iterum quia baptismus ordinatur ad deletionem peccati originalis quod contrahit paruulus ex actu parentum, congruun est quod voluntas parentum sufficiat eis ad suscipiendum baptil mum: sed haec causa in aliis sacramentis non habet locum.
AD ARGVMENTA in oppositum. Ad primum dicendum quod non est simile de ordine & aliis sacramentis po tissime quantum ad mulieres, quia alla sacramenta ordinanturcontra defectum communem viris & mulieribus, vt bapissmus. & eucharistia, & poeditentia, extrema vnctio: vel ad actum com munem vtriusque: vt confirmatio quae ordinatur ad confessione fidel ad quam tenentur tam viri quam mulieres, sacramentum autem ordinis constituit in gradu excellentiae super alios & doctrinae, qui non comperit mulieribus, vt dictum est, de pueris autem dicendum est vt in corpore quaestionis,
Ad secundum dicendum quod illud est verum quando agens agit ex necessitate naturae, non autem quando agis voluntarie, vel vt instrumentum agentis voluntarij: sicut est de illoqui ministrat saeramenta qui non agitnisi secundum formam impositam a principali agente.
Ad tertium dicendum quod canones vocant diaconissam. non ab ordine diaconatus, sed a benedictione, quia competit ei legere homiliam in matutinis, non autem euangelium in missa, vel ministrare circa altare in missa vt diacono conuenit: presby eram vero vocat eanon viduam quae habet custodire res ecclesiae, sicut apparet ex sequenti capitulo, mulieres. o;
On this page