Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum sit licitum spiritualia vendere vel emere pretio temporali
DEinde quaeritur de simonia quae est vitium contingens quandoque in collatione ordinum. Et primo vtrum sit liciram spiritualia vendere vel emere pretio temporali. Videtur quod sic: quia I nihil magis spirituale quam regnum caelorum & remluo peccatorum, sed ista licite possunc emi precio temporali. Dicit enim Gregorius in homilia: regnum caelorum tantum valet quantum habes. Et Dan. 4. diciturs peccatatua eleemosynis redime, ergo multo fortius alia spiritualia possunt emi licite.
Item totum ecclesiasticum officium est spirituale quoddam, maxime missae, deinde orationes publicae & priuatae, sed pro his licite accipiuntur temporalia: astignantur enim reditus pro missis in capellis dicendis, proanniuersariis celebrandis, & eleemosynae dantur bonis vlris pro orationibus priuatis, ergo &c.
Item spirimalis actus est prophetizare, praedicare, visitare, & corrigere, sed pro his licite accipiuntur temporalia ergo &c. Probatio minoris, prophetis enim dabantur temporalia, vt patet Ro. 9. & Ro. 14. Item praedicatoribus licet accipere stipendia, vt paret 1. Corinth. 9. Et praelati, corrigentes & visitantes accipiunt procurationes, quare &c.
IN CONTRARIVM est quod dicit Gregorius in registro, & recitatur in decreto Paschalis pri. q. 3. ca. altare. vbi dicitur sic, altare & decimas & spiritum sanctum emere vel vendere fimoniacam haeresim esse nullus fidelium ignorat.
RESPONSIO. Dicendum est quod aliquid potest dici spirituale a spiritu sancto increato vel a spiritu sancto erea to. Si a spiritu increato, hoc potest esse dupliciter: quia vel est spirituale per essentiam, vt gratia & caetera dona spiritus sancti, vel per attributionem, vt sacramenta quae sunt spirimalia per causam fine qua non, & ad hoc antecedentia concomitantia & consequentia. Spirituale per essentiam nullo modo vendi potest nec de iure nec de facto. Cu? ratio est: quia in omni venditione res vendita possttransferri a vendente in ementem de facto vel de iure, sed gratia & caetera dona spiritualis per essentiam non possunt ab vno transferri in alterum, nec de iure, nec de facto ergo non possunt aliquo modo vendi, propter quod in venditione talium semper committitur fimonia.
Sacramenta vero quae sunt spiritualia per causam vendi qui dem possunt de facto, sed nunquam de iure nec licte. Cur ratio! est triplex secundum tria quae sunt in venditione ad quae res ven dita habet comparationem, quae sunt pretiam, vendens, & ipsa venditio. Primo ergo paret propostum ex comparatione rei venditae ad pretium sic: illa venditio est de se illicita in qua res ve dita non potest per pretium recompensari (hoc enim habet na tura emptionis & venditionis quod res empta vel vendita compesetur per pretium) sed res spiritualis non potest terreno vel temporali pretio recompensari, iuxta illud Prouerbiorum 3. de sapientia (& fortiori ratione veritate habet de gratia & spiritualibus pertinentibus ad gratiam) quia pretiosior est cunctis opibui, & omnis quae desiderantur huic non valent comparari, erge venditio cuiuscunque spiritualis pro quocunque temporali est de se illicita. Hanc rationem tangit beatus Petrus condamnanSimonem primatem fimoniae, Actuum 8. dicens: pecunia tua tecum fit in perditione: quia aestimasti donum Dei pecania possideri
Secundo patet idem comparando rem venditam ad vendentem sic: illa venditio est de se illicita in quam venditor non est de minus rei venditae, sed tantum minister ad dispensandum & non ad vendendum, sed praelatus ecclesiasticus constirutus est minisiei tanium spiritualium ad dispensandum non ad vendendum ergsi vedantur, venditio illa est de se illicita. Maior pitet de se, & I quaestione i. can. eos qui per pecuniam. vbi dicitur sic: omnis enim dominus quod habet si vult vedit siue seruum sine quid aliud eorum quae possidet, & applicat ad casum nostrum de simonia. Mi nor probatur scilicet quod praelatus non sit constitutus a Deo dominus spiritualium, sed tantum minister & dispesator, primo per illud quod habetur 1 Corinth. 4. Sic nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores ministeriorum Dei. & Petru princeps apostolorum & vicarius Christi dicit prima canonica sua ca. 4. Vnusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrates sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei Acceperunt autem gratis non ex venditione, sicut dominus dixit Matth. 10 gratis accepistis gratis date. ergo nullo modo licitum est talia vendere.
Tertio pacet ex comparatione rei venditae ad naturam venditionis sic: Ille contractus est illicitus in quo natura tei repugna naturae contractus, sed sic est in venditione & emptione rei spirimalis, ergo talis est simpliciter illicita. Maior patet de se,q natura rel debet competere contractui & econuerso. Minor patete quia accessorium sequitur naturam principalis; sacrament, autem accessoria sunt ad gratiam, & ideo sequuntur eius naturam. Natura autem gratiae est quod gratis detur, alioquin non es set gratis, vt habetur Ro. II. natura autem emptionis & venditionis est quod sit contractus non gratuitus, igitur natura gratiae & sp ritualium annexorum repugnat emptioni, & veditioni. Patet ig tur ex his quod emptio & venditio sacramentorum est de se illicita, & dicitur simoniaca a Simone qui voluit emere gratiam conferendi spiritum sanctum quem vid it visibiliter dari in sacramento confirmationis per impositionem manuum apostolorum, vt habi tur Actuum. 8. Vendentes vero proprie Giezitae dicuntur propter illud quod dicitur de Glezi 4. Regum 4. quamuis omnes tam emen ces quam vendentes possint dici simonlaei: quia Simon volui illam gratiam emere vt postea opera sua venderet.
Et idem dicendum est de antecedentibus ad sacramenta, v sunt vasa sacra, & ius patronatus quod estius praesentandi aliquem ad beneficium ecclesiasticum: vasa enim sacra nullo modo carius ratione consecrationis sunt vendenda, vt scilicet rationi consecrationis eorum aliquid plus exigatur, tamen in necessitate ecelesiae vendi possunt quo ad valorem eius, quod est in eis pure corporale, vt materia auri vel argenti, & tune si vendantur persona ecciesiasticae possunt integra vendi, si autem aliis & non ad vsum ecclesiae, debent primo frangi ne sacra tractentur ab aliis quam a ministris ecclesiae: ius vero patronatus per se vendi non potest nec in feudum dari, sed si villa cui ius patronatus est annexum venditur vel in feudum datur, ius patronatus tranfit cum vniuersitate vt patet extra de iure patronatus. c. cum seculum. nec propter iui patronatus debet villa vel castrum pluris vendi¬
Concomitantia vero illa maxime quae inseparabilia sun ab administratione sacramentorum (vt labor corporalis qui est in administrando sacramenta vel in consecrando ecclesias) nullo modo vendi possunt sine vitio simoniae, quia labor operat tis nunquam cadit sub venditione, sed solum opus, etiam in pure corporalibus: quia si operarius, pura carpentator vel fossor vinearum posset opera sua exercere sine labore quocunque nihilominu posset ea vendere, & si laborando exerceat praedicta opera & ea vendat plus propter laborem, nihilominus emens non emit pls propter laborem, sed propter factum operis ad quem nihil facit labo operantis, quia si sine labore fierent aequales fructus fierentement, praedicta opera, vsi labor secundum se nunquam emitur ex intentine ementis, sed solum opus cui annexus est labor. Et ideo si opur confessionis & ad ministrationis sacramentorum & aliorum spiritulium non potest cadere sub venditione sine vitio simoniae, nec per ec sequens labor qui est in tali opere vendi potest nisi simoniace: & dicere oppositum est ridiculum & praestans velamentum excusationis simoniacorum qui possunt dicere non vendimus sacramenta, sed laborem quem habemus in baptizando & in celebrando missas, & in confessione, & in administratione aliorum sacramentorum
Si quid ergo licite recipit minister ecelesiasticus dispensando sacramenta, non recipit illud vt pretium operis, vel laboris sed vt sustentationem ministri. Et idem dicendum est de officiis consequentibus ad sacramenta suscepta vt patebit in solutione argumentorum. Eorum autem quae dicuntur spiritualia a spiriti ereato, quaedam sunt spiritualia per essentiam, vt scientia & vir tutes acquisitae: & haec nullo modo vendi possunt etiam de facto per eandem rationem quae posita est prius de gratia & spiritualibus per eflentiam. Alia vero sunt spiritualia per attributionem, vt docere, consulere, testificari: & vendere talia non est simoniacum, sed quandoque est aliud genus peccati, quandoque vero nullum Quam do enim aliquis tenetur tales operas exhibere, vendere eas ast inlustum, propter quod cum iudex ex officio suo teneatur iu¬ dicare & estis er eo quod subditus est ludicio terenrur retificiri, non potest iudex absque iniustitia vendere scum iudicium, netestes suum testimonium, licet possit expensas petere quas facit veniendo ad locum iudicij & redeundo. Ex quo sequitur uod cum sigillum iudicis non sit nisi testimonium sui iudicij non video quomodo pro sigillo suo iudex possit aliquid petere, nisi forte expensas cerae & sigillatoris. elericorum scilicet ad hoc deputa torum. Cum autem aliquis non tenetur tales operas ex officio exhibere, vendere eas non est illicitum: vnde iuris peritus potes licite vendere suum consilium & aduocatus suum patrocinium.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod regnum exlorum proprie non venditur cum Deus nihil recipiat a nobis sed meremur illud bonis operibus: quod meritum Greg. voca emptionem, & improprie. Per idem patet ad illud quod dicirus Daniel. 4. Peccata tua eleemosynis redime.
Ad secundum dicendum quod pro missa, anniuersario, oratione quacumque publica vel priuata non est licitum accipere aliquid temporale, vt pretium, sed vt aliquid ordinatum ad sustentationem minidri, vnde super illud Timo. Qui bene praesum presbyteri. dicit glosa Aug accipiunt necessitatem sustentationis a populo, mercedem autem dispensationis a domino.
Ad tertium dicendum quod munera exhibebantur bonis prophetis magis in sustentationem eorum, vt libere vacarent spiritual bus quam ad emendum munera prophetiae sic dicit Hiero super Micheam Mali tamen prophetae talia recipiebant, vt munera prophetiae & peccabant. Similiter opus praedicationis potest esse pro pecunia non tanquam pretio sed tanquam re de qua est praedicatio potest enim praedicari, vt pecunia detur ad fabricam ecclesiae, vel ad sustentationem pauperum, sicut de aliis operibus ecclesiae, lic rum est etiam eam accipere ad sustentationem praedicantium. Per idem patet id ad quod arguitur sic de visitatione & correctio ne: quia procuratio quae recipitur non est pretium correctionis vel visitationis sed sustentatio ministrissimiliter cum quis absoluitur ab excommunicatione pecunsa quandoque recipitur non vi pretium absolutionis, sed vt poena delinquentis: in quo tamen casu multum esset cauenda nora cupiditatis.
On this page