Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum simonia commitatur illis tribus modis consuetis assignari, scilicet per munus a manu, per mu nus a lingua, et per munus ab obsequio
QVAESTIO IIII. Vtrum simonia commitatur illis tribus modis consuetis assignari, scilicet per munus a manu, per mu nus a lingua, & per munus ab obsequio. Thi. 2 1. 4. 100. ar. 5.
SECVNDO quaeritur vtrum simonia committatur illis tribus modis consuetis assignari, scilicet per munus a manu, per munus a lingua, & per munus ab obsequio. Arguitur sic quod non, quia simonia committitur sola voluntate, vnde & diffinitur quod est studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquod spirituale protemporali: sed talem voluntatem potest aliquis habere fine praedictis tribus vel aliquo eorum, ergo &c.
Item simonia ortum habuit a Simone a quo nomen accepit, sed ille obtulit solam pecuniam quae est munus a manu, vt habtur Actuum octauo, ergo per solum munis a manu committit simonia.
IN CONTRARIVM est quod dicit Vrbanus Papa& habetur in decretis r. q. 3. can. saluator. vbi dicitur yquod simonia committitur per munus a lingua, & per munus a ianu, & per munus ab obsequio.
RESPONSIO. Dicendum est quod simonia vt est solum peccatum sola voluntate committitur sine quocunque exteriori opere, sicut & caetera peccata: cum omne peccatu essentialiter confistat in acte voluntatis, sed talis simonia non inducit poenam iuris sed sola poenitentia purgatur, sicut habetur extra de simonia circa finem. simonia autem quae inducit poenam iuris conm mittitur tripliciter, scilicet per munus a lingua, & per munui a manu, & per munus ab obsequio. Et ratio huius est, quia simo nia consistit in emptione vel venditione spiritualium, emptio autem & venditio non solum consistunt in datione & acceptione pecuniae, sed omnium eorum quorum pretium potest numis. mate mensurari: potest enim emi vinum soluendo pretium de blado vel de quocunque alio temporali, sed omnis rei tempori lis pretium potest numismate mensurari, ergo quicunque pro aliqua re temporali vel commodo dat aliquid spirituale, simo niam committit.
Commodum autem temporale potest aliquis expectare tripliciter ab alio, vel ex parte animae, sicut est amicitia vel fauo aliquis: & quantum ad hoc est munus a lingua quod consistit is precibus quas exaudiendo acquirit quis amicitiam vel fauorem t poralem. Vel ex parte corporis, sicut est aliquis actus corpori liter exercitus & quantum ad hoc est munus ab obsequio. Vel es aliquid exteriorum bonorum, mobilium vel immobilium, & sic est munus a manus propter queod his tribus modis commiti potest simonia cum pro aliquo eorum confertur aliquod spi rituale, vel spirituali annexum.
Est tamen hic aduertendum quod munus a manu. vel est tal& tantum quod praesumitur incliuare affectum ad collationi rei spiritualis, & tunc committitur simonia, aut est. ita modicum quod non praesumitur inclinare affectum, & tunc non est simonia & hoc quidem est verum quantum ad iudicium ecclesiae que es exterioribus sic praesumit, sed quo ad Deum & conscientiam sem per est simonia, si propter munus magnum vel parnum confratur quodcunque spirituale. Similiter de munere e lingua, qui consistit in precibus, distinguitur: quia preces vel fiunt pro digne vel fiunt pro indigno: si pro indigno, clare patet quod nihil alius mouet ad exaudiendum tales preces nisi fauor precantis, aut periculum quod timetur, nisi preces potentis exaudiamt ur, quae preces dicuntur armatae & ideo in hoc casu semper est simonia, cum ad tales preces aliquid spirituale datur. Si vero preces fiam pro digno quarum ad iudicium hominum, probabile est quod dan magis moueatur intuitu dignitatis personae quam fauore precum. Verum tamen si principaliter moueatur fauore precum vel timore rogantis, quantum ad Dei iudicium simoniam committunt, & rogatus qui dat, & rogans si hoc intendat. Similiter intelligendum est de obsequio: quia quantuncunque sit honestum simonia est, si pro eo datur ecclesiasticum beneficium.
Alio enim modo potest episcopus elericum sibi seruientem remi nerare. Si vero episcopus expertus est dignitatem clerici ex diturnitate temporis quo ei seruiuit, ponest ei licite conferre officium & beneficium ecclesiasticum, habendo oculum ad dignitatem & no ad seruitium impensum. Dicit enim Greg. in registro ecelesiasti cis vtilitatibus deseruientes, ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere. Ratio autem omnium praedictorum talis est. Idem est iudicium de pecunia & de omni commodo temporali quod potest per pecuniam comparari, sed quodcunque munus a manu magnum vel paruum, quodcunque obsequium quantuncunque honestum, fauor personae, est commodum temporale quod potest per pecuniam comparari ergo sicut est peccatu simoniae si conferatur aliquod spirituale digno vel indigno pro pecunia, similiter est peccatu fimonia si conferatur digno vel indigno aliquod spirituale pro munere al obsequio, a manu, & a lingua, si ad hoc habeatur respect?: habei autem respectus ad hoc, quado sine his non esset alias collatur?
AD PRIMVM argumentum dicendum quod simonia vt est solum peccatum, sola voluntate committitur, vt autem inducit poenam iuris, committitur illis tribus modis, scilicet per munus a manu, & munus a lingua, & munus ab obseqo: & sic intelligendum est dictum Vrbani papae allegatum in argumento ad oppositum.
Ad secundum dicendum est quod licet emptiones & venditiones fiant communius mediante pecunia, fiunt tamen etiam mediantibus aliis quae per pecuniam possunt compensari: & ideo licet communsus mediante pecunia committatur simonia quan Simon obtulit (quia eam in prompta habuit) potest tamen com mitti aliis modis qui per pecuniam possunt compensari.
On this page