Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum praelatus aliquis posset excusari a vitio simoniae conferendo pro pecunia simplicem canoni catum, vel simplex beneficium cui non sit annexa cura animarum, vel sacer ordo
QUAESTIO 5 Vtrum praelatus aliquis posset excusari a vitio simoniae conferendo pro pecunia simplicem canoni catum, vel simplex beneficium cui non sit annexa cura animarum, vel sacer ordo.
TErtio quaeritur, vtrum praelatus aliquis posset excusari a vitio simoniae conferendo pro pecunia simplicem canonicatum vel simplex beneficium cui non fit annexa cura animarum vel sacer ordo. Et videtur quod saltem papa vel inferiores praelati ex commissione papae possint in hoc casu excusari a peccato: quia quod non est simoniacum de se nisi ex iuris prohibi tibne non ligat papam nec inferiores cum quibus papa dispensat, sed conferre simplicem canonicatum, vel aliud beneficium cui non est annexa cura animarum nec sacer ordo non est de se simonia cum, sed solum ex prohibitione iuris, ergo &c. Maior patet, quia statuta canonum non ligant papam nec illum cum quo papa dispensat sicut nec leges imperatorem. Probantur haec. F. de legi I. princeps. & 9. q. 3. can. cuncta per mundum. Minor probatur primo per Hostiensem qui dicit hoc expresse extra de fimonia. supra vltimum capitulum. Et probatur per rationem: quia non videtur quod aliquid sit de se simonia eum nisi emptio & venditio sacramentorum, vt patet per illud quod legitur Actuim 8. vnde radix fimoniae processisse videtur. Simon enim a quo & simont dicta est voluit pro pecunia emere gratiam conferendi spiritum sanctum quem videbat visibiliter dari in sacramento confirmationis per impositionem manuum apostolorum, sed in simplici canonicatu & beneficio sine cura & sacre ordine nulla est obligatio ad susceptionem vel administrationem cuiuscunque sacramenti, ergo vendere vel emere tale be neficium non est de se simoniacum.
Item quando spirituale & corpora le sunt aonera liciti es ex veditione temporalis transferre spirituale in alierum, dum modo propter spirituale non augeatur prerium, vt patet in iure patronacus quod transit villa vendita: vt habetur extra de in re patronatus. c. cum seculum. sed in simplici canonicatu sunt annexa spiritualia cum temporalibus, scilicet officium cum praebenda, ergo cum praebenda posset vendi, videtur quod cum ea possit transire canonicatus licite dummodo non plus vendatur praebenda propter canonicatum.
Item non minus sunt spiritualia sacramenta antecedentia quam consequentia, sed antecedentia ad sacramenta vt sunt vasa sacra possunt licite vendi dummodo non plus vendantur ratione consecrationis (vt dictum est in praecedente quaestione) ergo quodcunque beneficium ecelesiasticum cum fit consequens ad sacramenta vel natum consequi potest licite vendi dummodo non plus vendatur ratione spiritualis. Et confirmatur, quia pure spirituale nullo modo licitum est vendere, temporale vero omnino potest vendi: ergo quod est parum spirituale & parum temporale (vt canonicatus & praebenda) potest aliquo modo vendi.
Item sicut ad imperatorem pertinet dispensatio magistratuum, sic ad papam dispensatio officiorum ecelesiasticorum, & sicut non licet ambire magistratum pro pecunia, sed est virium ambitus, sic non licet ambire beneficium ecclesiasticum pro pecunia, sed est vitium simoniae; sed imperator vendens magistra tum pro pecunia non commitit in legem Iuliam ambitus, imo tenetur communiter quod in curia principis non potest com mitti ambitus, ergo similiter si papa conferat beneficium ecclesiasticum pro pecunia non committit simoniam.
IN CONTRARIVM arguitur quia magis est spirituale auctoritas officiandi ecclesiam quam auctoritas docendi quantumcunque per humanam scientiam, sed auctoritas vel licentia docendi non potest sine peccato vendi, vt habetur extra ne pro licentia docendi aliquid exigatur quasi per totum, ergo fortiori ratione auctoritas officiandi ecclesiam nullo modo licite potest vendi, sed in simplici canonicatu est aucto ritas officiandi ecclesiam, ergo &c.
RESPONSIO. Aliquem excusari a simonia in collatio ne simplicis beneficij potest dupliciter intelligi. Vno modo quod non incurrat poenam debitam simoniacis ex statuto iuris. Alio modo quod nec culpa committat nec poenam luris incurrat. In primo casu elarum est quod papa vel ille cum quo Papa dis pensat non potest committere simonia, quia sicut dictum fuit in arguendo, sicut leges non ligant imperatorem ita nec canones Papa, sed poti? leges vim habent ex imperatore & canones ex auctoritate Papae: propter quod Papa vel ille cum quo dispensat non ligatur statuto canonum, vt incurrant poenam a canone taxatam & in hoc articulo quaestio non est dubia. Si autem intelligatur secundo modo, an scilicet aliquis posset excusari ne in casu nostro conmittat simoniam, id est culpam si moniae, sic quaestio dubitabilis est maxime de Papa. Circa quam procedetur sic, quia primo ostendetur in generali quod Papa potest committere culpam simoniae sicut quicunque inferior praelatus. Secundo ostendetur specialites quod in casu nostro Papa peccaret vitio simoniae, sicut quicunque alius.
PRIMUM declaratur sic omne peccatum est deuiatio ab aliqua lege naturali, vel diuina, vel humana recte posita. vnde Ambrosius dicit, quod peccatum est dictum factum, vel concupitum contra legem Dei, quaecunque autem lex loquitur his qui sub lege sunt, Ro. 3. Ex quo potest sic argui: omnis homo faciens contra legem cui subiectus est peccat, sed omnis homo vendens spirituale pro temporali peccat contra legem naturalem & diuinam cui omnes subiecti sunt tam papa quam alij ergo omnis talis peccat, & non nisi peccato si moniae ergo &e. Maior patet ex his quae dicta sunt statim. Minor vero ex his quae dicta sunt in praecedente quaestione.
QUANTVM ad secundum sic proceditur, quia primo ponetur opinio aliorum, dehinc illud quod verius creditur. Primo ergo sciendum quod quidam distinguunt quod aliquid potest dici fimoniacum dupliciter. Vno modo de se, & ideo prohibetur in iure. Alio modo ex sola iuris prohibitione. De se sunt simoniaca quae prohibentur vendi in nouo & veteri testamento vt sacramenta, caetera vero sunt tantum fimoniaca, quia prohibita: & haec distinctio habetur extra de officio iudicis dele. caex parte. in glossa ordinaria, cui concordat Innocentius & Ho stiensis. Hoc supposito dicunt quod papa peccaret peccato simoniae in omnibus quae essent de se simoniaca, in alijs autem non: vendere autem simplicem canonicatum vel simplex beneficium ecclesiasticum non est simoniacum, nisi quia prohibitum, vt in eadem glossa dicitur, propter quod Papa qui non ligatur aliqua prohibitione iuris politiui non committit vi. tium simoniae in hoc casu etiam quo ad culpam.
Sed hic est duplex defectus. Primus est, quia distinctio non est bona. Secundus est, quia conclusio non est vera. Primum patet duabus rationibus & exemplo. Prima ratio est talis: circi illud quod non est de se malum, nisi quia prohibitum non conueni peccare nisi peccato simplicis inobedientiae, quam a in talibus totratio peccati est ex transgressione prohibitionis & non ex natu ra facti, transgressio autem prohibitionis est peccatum solius inobe dientiae: i ergo venditio simplicis beneficij non sit de se simoniaca impossibile est quod ex probibitione iuris sit ibi nisi sola inobedientia. Secunda est talis: simonia est venditio rel spiritualis pro temporali, sed prohibitio iuris non mutat naturas rerum vt de temporali faciat spirituale vel econuerso, ergo vbi non est simonia ex natura rei non posst esse ex prohibitione iuris, hoc etiam patei per exempla, quia comedere pluries in die non est de se illicitum sed solum ex prohibitione iuris quo ad dies ieiuniorum, qui auie comedit diebus ieiuniorum pluries in die non peccat, nisi peccato solius inobed etiae, similiter mentiri iocose, non est nisi pecca tum veniale. Si autem superaddatur praeceptum praelati ne quis mentiatur, tunc mentiendo non additur simplici mendacio, nisi pecca tum solius inobedientiae, & sic est in omnibus: quia prohibitio hominis vel luris non addit nisi peccatum simplicis inobedientiae quia tamen praedicta distinctio in iure notatur per iurisperitos Ideo ne videamur totaliter reprobare dictum iuri statum potestex poni sic: quod illud quod non est simoniacum de se post esse simo niacum ex prohibitione, non quidem quo ad culpam, quia ibi non potest esse culpa simoniae, sed inobedientiae (vt dictum est) sed que ad poenam. Quia faciens contra talem prohibitionem iuris simi li poena punitur ac si esset vere fimoniacus, contingit autem quar doque quod illa peccata simili nomine censentur quae poena simi Ii puniuntur, & hoc modo aliquid dicitur simoniacum, quia pre hibitum, sicut permutatio beneficiorum quae fit sine auctoritate superioris non est de se simoniaca: posset enim quis licite permutare canonicatum suum in canonicatum alterius (si hoc faceret ea intentione, vt proficeret magis in alia ecelesia quam in ea quam habet) nisi prohibitio iuris esset in contrarium, propter quam hoc iudicatur fimoniacum nisi fiat auctoritate superioris cuius est iudicare, ne quis transeat de ecclesia in ecelesiam cupiditate maioris lucri & non animo magis proficiendi.
Conclusio etiam non est vera, quia venditio beneficij ecclesiastici est de se simoniaca, vt postea patebit, & est prohibita iu re diuino in Euangelio Mat. 10. non quidem in se, sed in suo simil non est enim minus spirituale auctoritas eligendi episcopum, & o ficiandi ecclesiam quam auctoritas praedicandi, sed in simplic canonicatu est auctoritas eligendi episcopum & officiand i ecelesiam: cum ergo praedicatio prohibeatur vendi Matthael 1o. sim liter (imo fortiori ratione) prohibetur vendi auctoritas eligi di episcopum siue officiandi ecclesiam quae est in simplici canonicatu.
DICENDVM est ergo aliter quod conferre pro pecunisimplicem canonicatum est simoniacum de se, & non solum eiuris prohibitione. Quod patet sic: in simplici canonicatu sunt duo, scilicet officium ad quod quis mancipatur, & beneficium temporale quod inde percipitur, beneficium enim datur propter officium ad sustentationem ministri. Istud autem beneficium non est aliud quam quoddam emolumentum temporale datum a fundatoribus ecclesiarum & aliis deuotis personis loco & officio pro sustentatione ministri qui debet in loco officiare, instituere aum ministrum pro tali officio & pro tali loco pertinet ad praelatum cuius est iudicare de idoneltate ministri, sed quod institutus recipiat beneficium non est ex dono praelati qui nihil iuris habet in beneficio quo ad hoc, sed ex dono fundatorum qui tale bunficium dederut ministro seruituro, & in tali loco & in tali officio, & hoc satis innuitur in auth. de sanctissimis episcopis & elericis. §. Si quis oratorij domum, collatione ix. vbi expresse dicitur, fundatores ecelesiarum debent expensas clericis ministrare, sec clerici debent institui per episcopum, & instituti debent obsequium dare suis ecclesijs & adimplere ministerium ecelesiasticum. Ex quo sic arguitur: dare spirituale pro temporali est de se simonia cum & contra ius naturale & diuinum, vt patet ex praecedenti quaestine, sed vendere simplicem canonicatum est dare directe spirituale pro temporali, ergo est de simoniacum, & contra sus nan rale & diuinum, sed hic nullus potest excusari a peccato, erge &c. Minor patet ex dictis: quia praelatus non dat aliquod beneficium, nisi quia instiuit ministrum loco & officio, institutio autem ministri ad diuinum officium est pure spiritualis proununc loquimur de spirituali, quod de facto vendi potest, ergo &c
AD PRIMVM ARGVMENTVM principale dicendum est per interemptionem minoris: & quod dicit Hostiensis non est necessarium sequi nisi quis voluerit: quod auti subditur quod in scriptura sacra non inuenitur damnatum al quid vt simoniacum nisi benedictio sacramentorum & operatio miraculorum, falsum est. Mat. enim 10. prohibentur vendi omnes actus spirituales ad quorum aliquos simplex canonieatus deputatur, in lege etiamvereri reprobatur quod aliquis fieret ministes per pecuniam, vt habetur 3. Reg. 13. quod quicunque volebat, implebat manum suam & fiebat sacerdos excelsorum
Ad secundum dicendum est qud non est simile de iure patronatus & de collatione beneficiorum: quia ius patronatus cum transit vendita villa vel castro non venditur directe & primo quia super ipsum non cadit venditio sed super villam vel castrum nec venditur etiam secundario, quia non plus venditus villa ve castrum propter ius partonatus annexum alioquin esset fimonia sed si venderetur beneficium ecclesiasticum venditio caderet di recte super illud quod esset spirituale, quia praelatus non habe aliter dare beneficium nisi quia habet instituere ministrum ad officium. Et ideo si aliquid venderetur hoc primo modo vende retur, & ratione huius quodcunque temporale annexum: & sic caderet venditio directe super illud quod esset spirituale, quod non potest fieri vitio simoniae.
Ad tertium patet per idem, quia antecedentia ad sacramenta (vt vasa sacra) possunt vendi licite dummodo non vendantur plus ratione consecrationis: quia super illud quod est corpora le cadit: venditio directe, sed officium consequens ad sacramentum est secundum se spirituale, & ideo vendi non potest, ne ratione temporalis beneficij annexi consequentis, cum non transferatur, nisi prius translato beneficio, propter quod oporter venditionem primo eadere super officium quod est spirituale.
On this page