Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis xxvj. in generali & speciali.

CVM ALIA sacramenta. Superius determinauit magister de sacramento ordinis quod pertinet ad spiritualem ecclesiae multiplicationem: hic determinat de sacramento matrimonij quod pertinet ad multiplicationem eius carnalem: vnde ractatus diuiditur in quinque. Primo determinat de matrimonio in se. Secundo quantum ad eius causam efficientem. Tertio quantum ad eius causam finalem. Quario quantum ad eius bona. Quinto quantum ad eius causam mater: alem, scilicet personas contrahentes. Secunda in principio sequentis distinctionis ibi, Post haec aduertendum est. Tertia circa finem post 30. dist. ibi, Exposito quae sit causa efficiens. Quarta 31. distin. ibi, Post haec de bonis coniugij. Quinta 34. distinct. nunc superest attendere. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in duas. Paimo determinat matrimonij institutionem. Secundo eius significationem. Secunda ibi, Cum ergo coniugium. Prima in duas. Primo ponit duplicem matrimonij institutionem osten dens cum hoc earum differentiam. Secundo remouet quorundam errorem ibi. Fuerunt autem nonnulli.

INSPECIALI sic procedit, & primo proponit hoc sacramentum ante peccatum institutum fuisse cum dixit Adam nunc os ex ossibus meis. Fuit etiam matrimonium post peccatum institutum, & sic habet duplicem institutionem: differt autem prima institutio a secunda. Quia prima facta est in paradiso, sed da extra paradisum. Item prima ad effectum naturae multiplicandae. Secunda ad remedium concupiscentiae. Item prima fui in praeceptum necessitatis. Secunda fuit voluntaria a tempore multiplicationis generis humani, & est accipienda secundum indulgentiam: accipienda est autem quandoque indulgentia pro re missione, quandoque pro concessione, quandoque pro permissione, hic autem pro permissione accipitur: permittitur autem coniugium non quasi malum, sed quasi minus bonum. Postes condemnat errorem damnantium & detestantium nuptias, ostendens quod bona res est matrimonium per hoc quod Christus interfuit nuptiis, & praecepit vxorem a viro non dimitti. Vidmo dicit quod matrimonium est signum coniunctionis Christi & ecelesiae in conformitate naturae, & signum vnionis in charstate, quae duo matrimonium carnali copula consummatum perfecte significant, & ideo perfectum est: matrimonsum autem in quo est eon sensus animorum sine carnali copula deficit ab hac perfecta significatione. Est tamen verum matrimonium, licet quaedam auctoritates in contrarium dicere videantur: matrimonium edam tale vbi scilicet est consensus animorum tantum est signum dilectionis qua coniuges sibi inuicem sunt vniendi, & in hoc &c

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum