Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum matrimonium sit licitum

QUAESTIO I. Vtrum matrimonium sit licitum

Irca distinctionem istam quaeruntur tria. Primum est, vtrum matrimonium sit licitum: Secundum est, virum sit necessarium: ita quod cadat sub praecepto. Tertium est, vtrum sit sacramentum. Ad primum sic proceditur, & arguitur q matrimonium non sit licitum quia nihil separat a Deo nisi peccatum, sed actus matrimonij separat a Deo, igitur est peccatum: & si sic, ergo & matrimonium, Minor probatur, quia Exodi 19. praecipitur his qui debebant Deum videre vt non accederent ad vxorem.

Item nihil indiget excusari niam quod est malum, sed actus matrimonialis indiget excusari per bona matrimonij, ergo est malus, & sic idem quod prius.

IN CONTRARIVM arguitur sie: quia nullum malum potest esse a Deo institutum, sed matrimonium est institutum a Deo, dicente Christo Matth. 19. Quos Deus coniunxi homo non separet. ergo non est malum. Ad idem est quod di citur 1. Corinth. 7. Virgo non peccat si nubat.

RESPONSIO. Dicendum quod matrimonium est bonum & licitum. Quod patet dupliciter. Primo, quia actus quo humana natura producitur & in specie conseruatur impossibiliest quod sit de se malus, quin in eo possit inueniri medium virtutis adhibitis debitis circunstantiis: sed actus generationis carnalis necessarius est ad humanae naturae conseruationem pe productionem indiuiduorum sub specie, ergo impossibile es quod fit de se malus quin in eo possit medium virtutis inueniri adhibitis circunstantiis debitis: adhibentur autem per matrimonium, in matrimonium bonum est & licitum. Maior patet: quia actus naturae a Deo institutae qui secundum ordinatis nem diuinam inditus est ei ad conseruationem speciei non potest esse de se malus, nisi ipsa esset mala & a malo deo instituta, vt censuerunt haeretici. Minor de se patet. Quod autem in tali actu adhibeantur debitae circunstantiae per matrimonium patet sic: quia actus qui fit propter debitum finem cum his quae fini congruunt est debitae circunstantionatus, sed talis est actus matrimonij, ergo &c. Maior patet: quia prima bonitas in actu est circunstantia finis secundum quam debet de aliis iudicari. Mino declaratur: quia finis generationis vt pertinet ad matrimoniu est genaeratio prolis, & educatio ad cultum Del, & hoc est de sbonum, ad hunc aurem finem debite consequendum requiritur determinatio patris & matris: non enim debite & solicite proleeducarentur, si parentes essent incerti. Haec autem educatio attem ditur non solum quo ad corpus (vt in caeteris animalibus) sed quo ad animam: vnde secundum Philosophum a parentibus habemus tria, esse, nutrimentum, & disciplinam. Ad hoc autem requiritur multum temporis, propter quod parentes non solum debent es se determinati, sed mutuo obligati, non solum ad modicum tempus, sed ad totum, praecipue cum parentes debeant thesaurizare filiis qui nihil habent, nec est cuilibet facile de nouo acquirere ad sufficientiam: cum ergo omnes istae conditiones sint in matrimonio quod est legitima coniunctio maris & foeminae indiuiduam vitae consuetudinem retinens, patet quod actus carnalis vi pertinet ad matrimonium est vestitus debitis circuustantiis.

Secundo patet idem sic, omne peccatum est deuiatio ab aliqua legi naturali diuina vel humana recte posita, sed matrimonium & actus ei non deuiant a lege naturali, diuina, vel humana recte po sita, ergo matrimonium & act? matrimonij non sunt peccatum. M. ior de se patet. Minor probat, quod enim matrimonium & actus eren deuient a lege naturali claru est. Nam secundum phisosophum seci do de anima, naturalissimum est omnibus viuentibus quaecunque no sunt orbata, aut spontaneam generationem habent facere alterum qui le ipsum est, animali quidem animal, &c. Et in iure ciuili dicit lus naturale est quod natura omnia animalia docuit, vt est eoniun ctio maris & foeminae: non deuiat ergo matrimonium & actu eius a lege naturali imo potissime concordat. Item nec deuia a lege diuina, quia tam in veteri testamento quam in nouo matrimonium approbatur, & vtrumque tetigit Christus Mat. 19. quande & dixit: quos Deus coniunxit homo non separet: loquens de mati monio & allegans dictum domini Gen. 2. Item omnis lex humana recte posita approbat matrimonium & soli nati ex matrimonso dicuntur filij legitimi: nati autem ex alio concubitu in aliquo sunt vituperabiles, quamuis non exculpa sua, sed ex culpa parentum, quare patet quod matrimonium est licitum.

AD argumenta in oppositum. Ad primum dicendum quod nos dicimur Deo coniungi dupliciter: vno modo secundum habitum gratiae & charitatis, & illud quod separat hanc coniunctionem es peccatum, etiam mortale alio modo secundum actum contempla tionis & dilectionis, & haec coniunctio potest separari per aliquid quod non est peccatum, seu per solam occupationem animi circa res exteriores quantumcunque licitas. Prima coniunctio non separatur per actum matrimonij, sed secunda tantum quatenus in eo deprimitur mens & quasi absorbetur. Et ideo propter hoc, his qui debebant Deum videre praeceptum fuit non accedere ad vxorem.

Ad secundum dicendum est quod illud quod excusatur a tanto & non a toto est malum in aliquo, quod autem excusatur a toto nullo modo est malum, sed habet aliquam mali similitudinem propter quam indiget excusatione: & quia actus matrimonsalis in nullo est malus, habet tamen similitudinem cum actu fornicationis cum idem sunt in specie naturae, ideo dicitur excusari per bona matrimonij quae sunt quaedam debitae circunstantia

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1