Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum matrimonium cadat sub praecepto

QUAESTIO II. Vtrum matrimonium cadat sub praecepto. Thom. quodlibet. 7. 4. 17.

AD secundum sic proceditur, & arguitur quod matrimonium non cadat sub praecepto, quia apostolus loquens de matrimonio primae ad Corin. 6. capit, postquam dixerat: vnusquisque suam habeat, &c. subiungit, hoc autem dico secundum indulgentiam & non imperium, sed quod praecipitur imperatur, ergo matrimonium non cadit sub praecepto.

Item consilium non contrariatur praecepto, sed continentia tam vidualis quam virginalis contrariatur matrimonio, & tamen consulitur & per Christum in euangelio & per Apostolum in praeallegato cap. ergo matrimonium non cadit sub praecepto

IN CONTRARIVM est, quia dominus creatis primis parentibus praecepit eis dicens: crescite & multiplicamini Gene. I. & modum multiplicationis Gene. 2. quando matrimonium instituit, ergo &c.

RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est quod matrimonium cadit sub praecepto. Secundum est quod illud pra ceptum adhuc durat. Tertium est quod his non obstantibus li citum est virginitatem vel continentiam vouere & seruare.

PRIMVM patet sic: melius est bonum speciei quam bonum indiuidui, sed actus qui est necessarius ad conseruationem indiuidui puta comedere, cadit sub praecepto iuris naturalis quod expressit domin? Gen. 2. quando dicit: de omni ligno pi radisi comede, &c. ergo actus generationis qui est necessaris ad conseruationem speciei cadit sub praecepto, quod etiam dominus expraessit Gene. 1. quando dixit: crescite & multiplicamini.

SECVNDVM sic patet: praeceptum durat quousque sit reuocatum, sed praeceptum de matrimonio non legitur renocatum, ergo adhuc durat.

Tertium videlicet quod praedictis non obstantibus licitum est vouere virginitatem vel continentiam, patet sic: quia aliquod est praeceptum de eo quod pertinet ad perfectionem cuiuslibet in diuidui & tale obligat quem libet, vt comedere, Aliud est praeceptum de eo quod est necessarium multudini, vt agricultura, ars aedificatoria, & huiusmodi officia quae sunt necessaria communitati, quorum officiorum vnum impediret aliud si ab eodem deberent fieri. Et ideo sufficit quod talia praecepta per aliquos de communitate impleantur & non per quemlibet, sed diuersa per diuersos, de nu mero autem talium est praeceptum de matrimonio quod sufficienter impletur per multos de communitate. Alij vero non tenentur, sed possunt vouere contrarium. Nec obstat quod dicit Apost. 1. Cor.

Volo autem omnes homines esse sicut meipsum. per quod videtur innuere quod licitum fit non solum aliquibus, sed omnibus continere: quia ly omnes, accipiendum est diuisim & non coniunctim: cuilibet enim licitum est continere, sed non omnibus simul.

Sed ponatur quod nulls secularium velit contrahere aut quod omnes esset mortui exceptis religiosis qui continentiam vouerunt, nunquid tunc religiosi nubere tenerentur? Posset dici q sic, cum votum quod est voluntatis non posset praeiudicare praecepto quod est necessitatis. Vel potest dici quod cum inclinatio naturalis sit magis ad matrimonium quam ad continendum, quam inclinationem De naturae indidit ad complendum numerum electorum, si haec inclinatio in hominibus viuentibus deficeret, vel omnes homines praeter religiosos morerentur, posset credi probabiliter quod completus esset numerus electorum, & quod vltra nullus obligaretur ad matrimonium.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod matrimonium praecipitur multitudini & non alicui personae in singulari, sed solum conceditur secundum indulgentiam.

Per idem patet ad secundum: quia continentia consulitur personis singularibus diuisim & non omnibus coniunctim praeceptum autem de matrimonio respicit multitudinem, vi peraliquos de multitudine impleatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2