Quaestio 3
Quaestio 3
An matrimonium sit sacramentum
AD tertium sic proceditur, scilicet an matrimonium sit sacramentum. Et videtur quod non: quia sacramentum quod non est necessitatis habet per ministros ecclesia dispensari (vnde solus baptismus, quia est sacramentum necessitatis potest per quemlibet laicum dispensari) sed matrimonium non est necessitatis quantum ad quamlibet personam, & tamen dispensatur per ministros ecclesiae: benedictio enim nubentium non est de necessitate matrimonij, ergo matrimonium non est sacramentum.
Item omne sacramentum habet formam distinctam a materia, sed hoc non est in matrimonio (non enim verba viri exprimentia suum consensum sunt magis forma vel materia quam verba mulierum nec econuerso) ergo matrimonium non est sacramentum
IN CONTRARIVM arguitur: omne remedium comtra peccatum est sacramentum, sed matrimonium est remedium institutum contra peccatum dicente Apost. 1. Cor. 7. propter fornicationem vnusquisque suam vxorem habeat, ergo est sacramentum
Item si matrimonium non esset sacramentum, causa matrimonij esset pure temporalis & pertineret ad iudicem secularem & non ad ecclesiasticum, istud autem non tenetur, ergo &c.
RESPONSIO. Tenendum est absolute quod matrimo. nium est sacramentum cum hoc determinet ecclesia extra de haereticis, ad abolendam. vbi numerat matrimonium inter alia sacrame ta, vbi dicitur sic: Vniuersos qui de sacramento corporis & sanguinis dni nostri Iesu Christi, vel de baptismate seu peccatorum confessione, matrimonio, seu caeteris sacramentis ecclesiasticis ali ter sentire, aut docere non metunt quam sacrosancta Romana ecclesia praedicat & obseruat, vinculo perpetui anathemati innodamus. Matrimonio etiam competit generalis ratio sacramenti quae est, quod sacramentum est sacrae rei signum: matrimonium enim significat coniunctionem Christi & ecclesiae. vnde Apost. loquens de matrimonio Ephes. 5. dicit sacramentum hoc magnum est, eg. autem dico in Christo & in ecclesia. Duo ergo sunt tenenda in matrimonio, nec opposita eorum possunt teneri vel asseri sine periculo haeresis. Primum est quod matrimonium est licitum, & ideo Taceani & Maceani, & caeteri qui nuptiis detrahunt censentur ha retici. Secundum est quod matrimonium est sacramentum eo modo quo sacrae rei signum dicitur sacramentum, & dicere oppositum similiter est haereticum, cum sit contrarium dicto Apostoli iam allegato: matrimonium enim initiatum inter coniuges per consensum animorum signat coniunctionem Christi & ecclesiae per fidem 8 charitatem, matrimonium vero consummatum significat coniunctionem Christi & ecclesiae per conformitatem naturae assumptae, & fic est sacramentum. Praeter autem duo praedicta sunt alia duo circa matrimonium circa quae sine periculo haeresis licitum est contraria opinari: quorum vnum est theologicum (videlicet) vrrum in matrimonio conferatur gratia ex opere operato, sicut in aliis sacramentis nouae legis. Secundum est logicum videlicet, vtrum matrimonium habeat plenam vniuocationem cum aliis sacramentis.
Quantum ad primum aliter opinantur iuristae, & aliter theologi: iuristae enim qui nouerunt textum decretorum & decretalium quibus mens Romanae ecclesiae exprimitur, & fuerunt expositores & glossatores canonum & decretalium, & aliqui eorum fuerunt de collegio cardinalium sanctae Romanae ecclesiae teneni quod in sacramento matrimonij non confertur gratia. Gaufridus enim in summa sua titulo, de sacramentis non iteran. dicit sic: Fit & alia diuisio sacramentorum, quaedam enim sunt in quibus confertu gratia: vt infra q. j. quicquid. vt sunt sacramenta necessitatis & ordinis. Quaedam sunt in quibus gratia non confertur, vt matrimonia cum contrahuntur, & ob hoc in eorum contractu pretia interueniunt: vt 32: q. 2. honorantur. & conditiones pecuniaria apponuntur: vt patet extra de conditionibus appositis in matrimonio, cap. de illis. haec Gaufrid. Item Hostiem. in summa sua I. lib. titulo de sacramen. non iterand. dicit. Tertia diuisio sacramentorum haec est, quia quaedam sunt in quibus confertur gratia: vt 1. q. 1. quicquid. vt sunt sacramenta necessitatis ordinis siue dignitatis, quaedam vero sunt in quibus non confertur, vt matrimonia siue cum contrahuntur, quoniam pretia interueniunt 32. q. 2 honorantur. 3. q. 5. aliter. & conditiones pecuniariae apponuntur extra de conditio. ap. de illis. siue cum consumantur 32. q. 2. connubia. quod non esse si per ipsum gratia conferretur, &c. Nam illis in quibus gratia confertur talia simoniam inducunt, &c. Item extra de simonia. cum in ecclesiae corpore. Dicit Ber. in apparatu. Pro benedictionibus nubentium aliquid accipi prohibetur, quia per eas gratia confertur, sed pro matrimonio aliquid dare vel recipete non est pecca tum 1. q. 1. quicquid. 32. q. 2. honorantur. quia licet sit sacramentu, per ipsum tamen gratia confertur ar. 25. q. I. nuptiarum. 32. q. 2. connubia. Item superius praemisso cap. honorantur. Notatur sic in apparatu.
7. Si quaeras quare in hoc sacramento potius interueniat pecunia quam in aliis? Dicunt quidam quod propter onera matrimonij: sed certe eadem ratione pro ingressu monasterij potest recipi pecunia ppter onera quae sustinet monasterium. Sed haec est ratio, quia in hoc sacramento non confertur gratia spiritus sancti sicut fit in aliis, vt 1. q. mulier. & cap. sicut inuisibilis. haec apparatus. quod autem sub pacto pretij possit quis licite aliquam sibi desponsare expresse dicitur extra de conditionibus appositis, de illis. Ibi enim dicitur quod si aliquis sub huiusmodi verbigiuramen tum alicui mulieri praestiterit, ego te in vxorem accipiam, si tantum mihi donaueris, reus periurij non habebitur, si eam nolentem sibi soluere quod sibi dare petiit non acceperit in vxorem: super quo dicit Ber. in apparatu: talis conditio licita est in sponsalibus, vt hic patet, sed constat quod pro sacramentis conferentibus gratiam non licet dare, aut recipere pecuniam ex pacto seu contractu alicuius pretij, igitur secundum praedictos doctores in sacramento matrimonij non confertur gratia.
Quorum opinio an sit vera an falsa, & allegationes quas de iure Canonico pro se inducunt an bene adducantur per eos vel male, non determino quo ad praesens, sed solum hoc accipio tanquam verum, quod cum praedicti doctores nouerint iura Canonica, & eorum scripta, & dicta habeantur a Papa & cardinalibus & a praelatis & caeteris ecclesiarum rectoribus quorum est specialiter scire quid ecclesia Romana praedicat & obseruat, nec scripta eorum quo ad praedictum articulum de matrimonio reprobentur tanquam erronea, vel contraria determinationi ecclesiae, quod sentire quod per sacramentum matrimonij non conferatur gratia, non est contra determinationem ecclesiae, nec contra id quod Romana ecclesia praedicat & obseruat. Huic etiam opinioni consentit Magister sententiarum lib. 4. dist. 2. circa principium dicens sic quod sacra mentorum nouae legis alia remedia contra peccatum praebent & gratiam adiutricem conferunt, vt baptismus. Alia in remedium tantum sunt, vt coniugium. Alia gratia & virtute nos fulciunt, vt Eucharistia & ordo: igitur tam ex diuisione quam ex dictione exclusiua cum dicit in remedium tantum sunt vt coniugium, videtur Magister sententiarum sacramentum coniugij segregasse a collatione gratiae. Moderni autem theologi quasi communiter tenenm quod per sacramentum matrimonij confertur gratia nisi contrahenteponant obicem, sicut fit in aliis sacramentis quibus aequiparatur sacramentum matrimonij in hoc casu, quia alias non videretur ab eis posse teneri quod matrimonium sit sacramentum nouae legis.
Quantum ad secundum o est logicum, videlicet vtrum matrimonium habeat perfectam vniuocationem cum aliis sacramentis sciendum est, quod cum vniuoca sint quorum nomem est commune ratio, id est diffinitio secundum illud nomem est eadem, discurrendum est per rationes seu diffinitiones sacramenti in principio huius quarti positas, inter quas prior & communior diffinitio sacramenti est, quod sacramentum est sacrae rei signum, & secundum hanc diffinitionem non est dubium quin sacramentum coniugi sit vniuoce sacramentum cum aliis: est enim signum sacrae rei, id est coniunctionis Christi & ecclesiae vt prius dictum fuit quanuis aliter sit in hoc sacramento & in aliis sacramentis, nam in aliis res sacra cuius sunt signum non solum est significata, sed & contenta, in matrimonio autem res sacra cuius est signum est solum signi ficata & non contenta. Aliae autem sunt diffinitiones seu descriptiones sacramenti assignatae per beatum Aug. & Hugo. de S. Vict. & Magistrum sentent. qui omnes conueniunt in hoc quod facramentum no. le. est aliquod signum corporale vel sensibile extrinsecus homini appositum ad effectum fanctificationis spiritualis, & quantum ad hoc matrimonium non videtur habere perfectam vniuocationem cum sacramentis no legis.
Primo quantum ad hoc quod sacramentum est signum: quia illa quae exterius aguntur in sacramentis no. le. excedunt dictamen rationis naturalis. Cum enim sacramenta sint quaedam facta proo testantia fidem, sicut fides est de his quae rationem namralem excedunt, sic ea quae exterius aguntur in sacramentis sunt signa ex diuina institutione, & excedunt dictame rationis naturalis, vt patet in caeteris sacramentis a matrimonio scilicet in baptismo, confirmatione, ordine & huiusmodi. De illis enim quae in praedictis sacramentis exterius aguntur, nulla potest reddi ratio naturalis. De illis autem quae exterius aguntur, in matrimonio potest reddi ratio naturalis: puta quod contrahentes matrimonium consentiant, & consensum suum exprimant. Hoc enim dictat recta rationaturalis de quolibet contractu voluntario, ergo illud signu corporale, vel sensibile, quod est in matrimonio, & in caeteris Ia cramentis non sumitur vniformiter, vel vniuoce hinc & inde: quia in aliis sacramentis illa quae exterius aguntur sunt signa spiritualis effectus ex diuina institutione, cuius non potest reddi ratio naturalis: illud autem quod exterius agitur in matrimonio dum contrahitur est pure de dictamine rationis naturalis excepta significatione coniunctionis Christi & ecclesiae, secundum quam dictum est quod matrimonium habet cum aliis aliquam vniuocationem.
11 Secundo patet idem ex hoc quod sacramentum est aliquid extrinsecus appositum. Ex quo potest sic argui: sacramenta consistum in opere operato applicato illis qui suscipiunt sacramentum, sed istud non conuenit vniuoce matrimonio & caeteris sacramentis, ergo &c. Maior patet ex his quae dicta sunt in praecedentibus de sacramentis no. le. Minor probatur, quia in caeteris sacramentis puta in baptismo, confirmatione, ordine, extrema vnctione, & poenitentia praeter omnem actum suscipientium sacramentum est aliquod exuinsecum quod eis applicatur, sicut aqua in baptismo cum determinata forma verboru, & in caeteris similiter, & etiam in poenitentia de qua minus videtur, quia praeter omnem actum poenitentis applicatur. ei verba sacerdotis absoluentis, in matrimonio autem nihil est de praedictis: quia ad matrimonium sufficiunt verba contrahentium exprimentia consensum suum sine quocunque extrinsecus apposito, vel eis applicato, ergo quantum ad hoc quod sacramentum est opus operatum homini extrinsecus appositum, non es vniuocatio inter matrimonium & caetera sacramenta no. le. Et si dicatur quod verba vnius coniugum applicantur alteri extrinsecus, & econuerso, quando vir dicit, accipio te in vxorem, & mulier dicit, accipio te in maritum, adhuc non est hic plena vniuocatio cum his quae extrinsecus aguntur in caeteris sacramentis, quia in aliis sacramentis applicatio non fit per suscipientes sacramentum, sed pealium. Et ideo sacramentum dicitur signum sensibile extrinsecus appositum, in matrimonio autem praedicta applicatio fit per suscipientes & non per exteriorem, quare non est consimiliter hic & ibi. Item matrimonium non solum contrahitur inter praesentes exprimentes sibi inuicem consensum suum, sed inter absentes per literas vel per nuncium, & tunc non est applicatio, vel non est eiusdem rationis cum applicatione quae fit in caeteris sacramentis in quibus oportet suscipientem sacramentum esse realiter praesentem conferenti: non enim episcopus potest conferre ordines vel sacramentum confirmationis, vel baptismi, vel extremae vnctionis, vel sacramentalis absolutionis peccatorum his qui sunt ab eo per longa spacia terrarum semoti, sed solum prae sentibus, nec sacerdos existens in Hispania potest consecrare panem existentem in India, mulier autem existens in Fracia contrahere potest cum viro existente in Hispania, & est verum ma cimonium & ratum, quare non est vniuoca applicatio hic & ibi. Tertio patet idem ex eo quod sacramentum adhibetur ad effectum sanctificationis spiritualis. Ex quo arguitur sic: sacramentum aut confert gratiam non habenti nisi ponat obicem, aut si habet, auget eam, sed matrimonium nullum istorum facit, ergo non est sic et vniuoce sacramentum sicut & alia sacramenta no. le. Maior supponitur. Minor probatur: quod enim matrimonium non conferat gratiam non habenti satis patet, quia hoc pertinet solum ad sacramenta quae ordinantur ad remissionem culpae mortalis, vt sunt baptismus & poenitentia, nec auget eam prius habenti, quia continentibus in gratia & postea contrahentibus non augeretur gratia sed potius minueretur, sed gratia & charitas reciperent diminutionem, quia melius est continere quam nubere secundum illud apostoli pri. Cor. 7. qui nubit bene facit, qui non nubit melius facit, ergo &c.
Quarto patet idem per duas generales rationes, quia circa sacramenta no. leg. alia a baptismo licet ordinatio ecclesiae potest habere vim praecepti, nihilominus tale praeceptum nunquam est de necessitate sacramenti, vt patet ex praecedentibus, sed ordinatio ecclesiae circa matrimonium est de necessitate matrimonij facit enim ecclesia personas illegitimas ad contrahendum, & de illegitimis facit legitimas, vt patet, ergo matrimonium non videtur esse vniuoce sacramentum cum praedictis.
Quinto, quia absque baptismo nullus est susceptiuus sacramenti proprie dicti, cum baptismus sit ianua sacramentorum, sed si ante baptismum contrahunt infideles verum est matrimonium ister eos sicut inter fideles post baptismum, ergo &c. Nec obstat que matrimonium eorum non dicitur ratum: quia si ambo baptizarentur iam eorum matrimonium est ratum, sed non est sacra mentum magis quam prius vt probatur, ergo &c. Probatio assumptae, quia opus est facto in omni sacramento, cum quod libe consistat in opere operato, sed in tali matrimonio nihil est dnouo factum (solum enim sunt baptizati) baptismus autem est distinctum sacramentum a matrimonio: sicut ergo tale matrimonium ante baptismum non fuit sacramentum vniuoce cum praedipctis, ita nec post, cum verum sit & ratum: & mirum est quod aliqui volunt quaerere plenam vniuocationem inter sacramenta quae sunt praecise no legis, & tenentur sola fide, & matrimonium quod non est solum in noua leg. sed fuit in veteri lege & ante omnem legem scriptam tam pro statu innocentiae quam naturae corruptae, & est praecise de dictamine rationis naturalis absque fide excepta significatione coniunctionis Christi & ecclesiae.
Per hoc patet responsio ad argumenta vtriusque partis. etenim prima probant quod matrimonium non est sacramentum stricte & proprie dictum sicut alia sacramenta no. le. sed non probani quin sit sacrae rei signum, & sic largo modo sacramentum.
Ad primum argumentum alterius partis dicendum quod non omne remedium contra peccatum est sacramentum, quia si alicui indigenti detur pecunia, pecunia est ipsi remedium ne egestate compulsus furetur, & tamen datio pecuniae non est sacramentum: sic cum per actum matrimonij homo satisfaciat concupiscentiae matrimonij, est ipsi remedium ne ipse incitetur ad alias corruptelas puta fornicationem vel adulterium, & sic est in omnibus quae ex natura actus impediunt peccatum ne fiat, talia autem non sunt sacramenta, sed solum illa remedia que ex natura actus non habent hoc facere, sed ex diuina institutione per virtutem supernaturalem eis collatam vel assistentem adhibitis quibusdam sensibilibus quorum non possit reddi ratio naturalis, quod non est in matrimonio. (17 Ad secundum dicendum est quod matrimonium est sacramentum saltem large, esto etiam quod nullo modo esset sacramentum, adhuc cognitio eius pertinet ad iudicem ecclesiasticum; quia cognitio de hoc quod est pure peccatum & pertinet ad solam conscientiam, nec laedit rempublicam temporaliter in rebus ve personis pertinet ad iudicem ecclesiasticum, talis autem est error circa matrimonium, & ideo quoad hoc causa matrimonij est pure spiritualis, & pertinet ad iudicem ecclesiasticum.
On this page