Praeambulum
Praeambulum
POST hoc aduertendum est. Superius determinauit magister de matrimonio secundum se quantum ad eius institutionem: hic determinat de eo per comparationem ad causam efficientem, & ista pars diuiditur in duas. Primo ostendit consensum matrimonij causam esse sufficientem. Secundo ostendit qualis debeat esse ille consensus 28. dist. ibi, Hic quaeri solet. Prima est principalis lectio, & diuiditur in tres. Primo praemisso de quo est intentio diffinit matrimonium. Secundo ostendit causam effectiuam. Tertio excludit quendam errorem. Secunda ibi, Efficiens autem causa. Tertia ibi, Quidam tamen asserunt. Haec tertia diuiditur in duas. Primo ponit errorem, & erroris confirmationem. Secundo determinat veritatem. Secunda ibi, His autem ita respondetur.
IN speciali sic procedit, & proponit primo prooemium in quo apparet quod de matrimoniovult determinare, & diffinit matrimonium communiter dicens: quod est viri & mulieris maritalis coniunctio inter legitimas personas indiuiduam vitae consuetudinem retinens, ad quam indiuiduam consuetudinem pertinet mutua redditio debiti, & quod vnus sine altero vouere continentiam non potest, nec se alteri altero viuente copulare possit. Postea dicit quod causa matrimonij est consensus cordium per verba de praesenti expressus, aliter enim matrimonium fieri non potest. Et confirmatur per plures auctoritates quae dicunt coniugium esse post talem consensum, licet carnalis copula non sequeretur. Postea dicit quod aliqui dicunt ante carnalem compulam sponsalia esse & non coniugium, & aliquos sponsos, & aliquas sponsas non coniuges, & hoc quidem probat: quia sponsus inuita sponsa potest monasterium eligere, coniugatus vel coniugata non potest. Aliquando enim auctores vocant coniuges, quia futuri sunt coniuges. Vltimo determinat distinguendo de sponsalibus dicens, quod sponsalia de futuro coniuges non faciunt, sed sponsalia de praesenti. Quod probat per multa iura, quod quaedam sunt sponsalia de futuro, quaedam de praesenti. Probat etiam quod illa sponsalia differunt, quia post sponsalia de futuro, licet sponsis ad ordines accedere, non autem post sponsalia de praesenti, &c.
On this page