Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum consensus expressus per verba de praesenti causet matrimonium
CIRCA distinctionem istam quaeruntur quatuor. Primum est vtrum consensus expressus per verba de praesenti causet matrimonium. Et videtur quod non: quia propositum est causa proposici, & oppositum est causa oppositi, sed dissensus qui opponitur conseniui non soluit matrimonium, ergo consensus non causat.
Item sicut per matrimonium obligatur homo homini, ita per votum obligatur homo Deo, sed ad obligationem voti sufficit promissio interior sine expressione verborum, ergo ad obligationem matrimonij sufficit consensus interior sine expressione verborum.
Item in professione religionis contrahitur quoddam matrimonium spirituale, sed professio fit per verba de futuro dicendo ero obediens, ergo matrimonium carnale debet contrahi per verba de futuro.
RESPONSIO. Dicendum quod ad matrimonium requiritur consensus per verba de praesenti, vel per aliquid quod te¬ neat vicem verborum. Quod requiratur consensus patet, quia res quae est liberi vnius non tranfit in ius alterius nisi de consensu domini, aut superioris, sed quilibet tam vir quam mulier habet liberum dominium super corpus suum quantum ad actum carnalem qui ordinatur ad conseruationem speciei, hic enim actus non cadit sub seruitute, sed solum opera manualia & exteriora, ergo cum per matrimonium transeat ius & potestas corporis vnius coniugis in alterum, oportet quod hoc sit per liberum consensum cuiuslibet eorum non enim inuenitur auctoritas Dei (qui in hoc est superior dius expressa in contrarium. Quod autem requiratur consensus expressus per verba patet sic: quia matrimonium vel est sacramentum ve contractus solum, si fit sacramentum requirit aliquod sensibile signum, cum hoc sit de ratione sacramenti, vt dictum fuit in prir cipio huius libri: tale autem non est nisi expressio verborum. Si vero sit contractus, idem sequitur, quia contractus ciuilis quo obl gantur mutuo contrahentes oportet quod cuilibet contrahentium innotescat, alioquin non obligaret, sed consensus interior sine expressione verborum vel aliquorum vicem verborum gerentium non potest innotescere, ergo non causat contractum obligatorium, vt est matrimonium, sed requiritur expressio verborum, vel per nutum & signa quae inter mutos tenent vicem verborum, vel per literas inter absentes vel aliquid huiusmodi. Quod autem illa verba debeant esse de praesenti & non de futuro patet: quia qui promittit se aliquid facturum nondum facit illud, sed per verba de futuro non est nisi promissio de contrahendo matrimonium, ergo per talia verba nondum contrahit.
Ad primum argumentum dicendum quod illa propositio, si oppositum in opposito, &c. veritatem habet quando aliquid est causa sufficiens, non solum efficiens, sed conseruans: consensus autem qualitercunque expressus non est causa sufficiens matrimonij nisi supposita institutione diuina quae non concurrit cun dissensu ad dissoluendum matrimonium, sicut cum consensu ad construendum, ideo non valet. Item licet sit causa aliquo modo efficiens, non tamen conseruans.
Ad secundum dicendum quod non est simile de obligatione voti quod fit Deo qui intuetur cor (& ideo apud eum sufficit actus interior) & de obligatione matrimonij quae fir homini qui non potest videre nisi quae exterius patent: & ideo praeter consensum interiorem requiritur expressio eius per verba exteriora vel signa vicem verborum gerentia.
On this page