Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum matrimonium soluatur per religionis ingressum

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum matrimonium soluatur per religionis ingressum.

SECVNDO quaeritur vtrum matrimonium soluatu per religionis ingressum. Et videtur quod sic: quia minus vinculum soluitur per majus, sicut votum transmarinum soluitur per ingressum religionis, & vinculum ingressus religionis minoris per ingressum maioris: sed vinculum matrimonij cum sit humanum minus est quam vinculum religionis quod est diuinum, ergo &c.

Item qui spiritu Dei aguntur illi non sunt sub lege (vt dicitur Gal. 5.) sed qui ingreditur religionem videtur duci spiritu Dei & lege priuata, ergo non subiacet legi matrimonij.

IN CONTRARIVM est, quia Apost. 1. Cor. 7. prohibet vacare orationi etiam ad tempus nisi de consensu partis: & ibidem dicit quod mulier est alligata viro quandiu viuit eius vir, ergo vinculum matrimonij non soluitur nisi per mortem.

RESPONSIO. Matrimonium potest solui dupliciter. Vno modo quo ad vinculum. Alio modo quo ad thorum. Primo ergo agendum est de solutione matrimonij quo ad vinculum, deinde quo ad thorum.

Quantum ad primum sciendum est quod matrimonium vel est consummatum per carnalem copulam vel non: si non, sic soluitur per ingressum religionis, sicut expresse declaratum est extra de couer. coniugatorum, ca. ex publico. quae autem sit causa huius non est clarum omnino.

Quidam enim dicunt hanc esse causam, quia maritus ante carnalem copulam non habet plenam possessionem corporis vxoris suae, nec econuerso: quando autem aliquis profitetur religionem, ponit praelatum vice Dei in perfecta possessione sui, & quia in promissionibus fortior est promissio possidentis, ideo talis debet & potest in religione manere & non redire ad matrimonium. Sed haec ratio non videtur valere, quia secundum eam qui contraheret cum aliqua primo per verba de praesenti, & ante carnalem copulam acciperet aliam, & illam cognosceret, solueret matrimonium cum prima: quia non habuit plenam possessionem corporis sui, & deberet mane re cum secunda cuius plenam possessionem corporis habuit, quod est falsum. Et iterum talis ingressus esset illicitus, quamuis ex pos facto teneret, hoc autem non est verum, quare &c.

Alij dicunt quod hoc est, quia religio est majus boniuj quam matrimonium, & ideo non debet impediri per minus bonum. Sed istud minus valet, quia sic matrimonium consummatum solueretur per religionis ingressum sicut non consummatum: perfectior enim est status religionis quam status matrimonij consum mati, illud autem non est verum, ergo &c.

Alij autem dicunt quod hoc est propter statutum ecclesiae, sed hoc non valet, quia statutum ecclesiae nunquam soluit magrimonium, nisi quia prius statuit personas illegitimas ad contrahendum, vel quia fuit alias illegitimus contractus: matrimonium autem contractum legitime, non soluitur per statutum ecclesiae. Item statutum nouimus, sed causam quaerimus.

Ideo dicendum est aliter quod ficut dicit Apost. Ro. 7. & L. Cor. 7. mulier alligata est legi quanto tempore vir eius viuit: mortuo autem viro soluta est a lege viri. Matrimonium autem duplicem statum habet. Primus status matrimonij est quando contractum est per verba de praesenti, & non est consummatum per carnalem copulam. Secundus status est quando consummatum est per carnalem copulam: primus status respectu secundi est quasi spiritualis, & secundus respectu primi est carnalis. Similiter est duplex mors, vna corporalis per separationem animae a carne, alia ciuilis & spiritualis, qua quis moritur mundo & viuit Deo per ingressum religionis: talis enim perfecte moritur mundo ciuiliter quo ad omnia quae in mundo sunt scilicet quo ad animam, & quo ad corpus, & reexteriores: quo ad animam per votum obedientiae por quod aliquis renunciat proptiae voluntati quae est domina in regno animae, quo ad corpus per votum castiratis, quo ad res exteriores per votum paupertatis. Ex quo potest sic argui: ficut se habet matrimonium consummatum quod est carnale ad mortem corporalem, sic se habet matrimonium non consummatum quod est spirituale ad mortem spiritualem, sed matrimonium carnale soluitur per mortem carnalem, ergo matrimonium non consummatum quod est spirituale soluitur per mortem spiritualem: hoc autem est ingressus religionis, ergo &c. Hoc etiam videtur processisse ex facto Christi qui secundum quasdam historias loannem volentem nubere vocauit de nuptiis.

Ex quo patet quod tale matrimonium non soluitur per susceptionem sacri ordinis lices hoc videatur innuere Hosti in summa sua, quia per fusceptionem sacramenti ordinis non efficitur quis mudo mortuus, sed solum mutilatus: est enim liber quo ad velle & nolle, & dho rerum suarum habens proprietatem earum vt prius, quamuis sic mutilatus per votum castitatis annexum sacramento ordinis vel magis ex statuto ecclesiae. (vt infra patebit.) Et istius sententiae videk esse Ioannes i apparatu 27. q. 2. c. desponsatam, vbi dicit quod sponsus non potest recipere ordinem sacrum. Jus etiam expressum est de ingressu religionis quod sit licitus ante carnalem copulam, non autem de susceptione sacri ordinis, imo expresse prohibetur in noua constitutione dhi Ioan. papae 22. quae incipit: Antiquae concertationi. in qua declaratur quod susceptio sacri ordiuis non dirimit matrimoniu prius contractum, dato quod non sit per carnalem copulam consummatum. Quod autem dictum est quod matrimonium ante ci summationem soluitur per religionis ingressum, intelligendum est quando aliquis ingreditur cum effectu, hoc est quando profitetur

Sed nunquid alius remanens in seculo tenetur expectare quousque alius sit professus? Dicunt omnes quod sic: sed quidam dicunt quod tempus probationis debet abbreuiari & taxari per episcopum propter periculum incontinentiae illius qui remanet in seculo: alioquin posset fraudari iure suo: quia intrans religionem posset esse vsque ad finem anni in vno monasterio, & tunc exire & intrare aliud monasterium, & sic alius fraudaretur.

Aliis videtur distinguendum, quia si vxor intrat de scicatia mariti vel econuerso, remanens in seculo tenetur expectare professionem, nec debet abbreuiari tempus probationis a iure staturum, cum tunc non fiat remanenti in seculo aliquod praeudicu Si vero non intrat de licentia, debet ei certum tempus praefigi intra quod profiteature nec est inconueniens tunc tempus probationis a iure statutum abbreuiari, quia speciale est in hoc casu propter periculum incontinentiae illius qui remanet in seculo

Aliis videtur qe ex quo ius ei permittito intres religionem, & tempus probationis non solum introductum fit in factorem couersi, sed etiam in fauorem monasterij vt sumatur experientia de moribus nouitij, non debet illud tempus abbreniari nisi forte appareret fraus eis, vt quando iret de vno monasterio ad aliud discurreo do. Primam opinionem tenet Ber. in apparatu extra de regularibus & transeuntibus ad religionem, cap. statuimus. Secundam videtur tango re Io. 21. q.2. c. desponsatam, in glos. Tertiam tenee Hostieu. in summa sua, & sic patet qualiter matrimonium nondum consimmatum soluitur per religionis ingressum etiam quo ad vinculum.

Si aut matrimonium sit consummatum, aut hoc est per violentiam illatam vzori a viro aut de consensu vtriusque. In primo casu videtur quibusdam quod mulier potest intrare religionem inuito xiro & profiteri, & sic matrimonium inter eos solui. Quorum ratio est, qua nullus debet perdere ius suum inuitus ex sola culpa alterius: sed mulier antequam cognosceretur habebat ius ingrediendi religioni si vellet, ergo per hoc quod cognoscitur inuita non amittit ius suum

Aliis videtur quod ex quo matrimonium est consummatum nullo modo separatur, nisi per mortem corporalem. Nec obsta quod aliis dicunt quod talis copula non est omnino iniuriosa nec vic lenta, cum maritus vsus fit re sua: accipit enm per mutuum consensum ius in corpus mulieris quod permanet quousque soluatur per professionem religionis, & ideo maritus vsus est iure. Illi autem mulieri imputetur si volebat religionem intrare quod non cauit sibi a matrimonij consummatione. Si autem matrimonium sit consummatum de consensu vtriusque, sic secundum omnes non potest solui quoad vinculum per religionis ingressum, sed solum per mortem corporalem alterutrius, vt patet ex praedictis: & propter aliud, quia matrimonium quod signat vnionem Christi & ecclesiae indiuisibilem, est totaliter indissolubile manente vtroque coniuge, sed tale est matrimonium consum matum, signat enim coniunctionem Christi & ecclesiae quoad naturam assumptam quae fuit indiuisibilis, quare &c. Et sic patet primum scilicet qualiter matrimonium soluit quoad vinculum per religionis ingressum

De solutione autem matrimonij quoad thorum, dicendum quod soluitur dupliciter. Vno modo ex culpa alterius coniugis s. per fornicationem. Alio modo ex mutuo consensu quando par voto ingrediuntur religionem, vel alter ingreditur, alter vero manet in seculo profitens continentiam, si tamen sit persona de cuius incontinentia probabiliter non timeatur, aliter non.

Ad primum argumentum dicendum quod minus vinculum soluitur per majus quando sunt vnius rationis, & vnum est incompossibile alteri, & sic soluitur vnum votum per aliud, vt votum transmarinum per votum religionis, & votum minoris religionis per votum arctioris, nec est in alicuius praeiudicium: quivotum fit principaliter Deo non homini. Et ideo sicut non est prae iudicium, cum eidem soluitur plusquam fit ei promissum, sic non est praeiudicium cum quis transfert se de minori voto ad majus quando vtrunque fit pure Deo, & propter Deum: sed matrimonium & votum religionis non sunt vincula vnius rationis, quia per vnum (scilicet per matrimonium) obligatur quis homini secundum Deum, per aliud vero (scilicet per votum religionis) obligatur quis homini vice Dei. Et ideo fieret praeiudicium alteri coniugi s praeter eius voluntatem transferretur quis ad votum religionis

Ad secundum dicendum quod ille qui ingreditur religionem post consummatum matrimonium sine consensu alterius non ducitur spiritu sancto qui est spiritus veritatis, & arguit mundum de peccato: istud autem est peccatum & contra veritatem iustitiae, ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2