Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum conuenienter assignetur tempus sponsalium, scilicet quod possint contrahi post septennium
QVALSTIO TIITIA. Vtrum conuenienter assignetur tempus sponsalium, scilicet quod possint contrahi post septennium.
TERTIO quaeritur vtrum conuenienter assigne. tur tempus sponsalium, scilicet quod possint contrahi, post septennium. Et videtur quod non quisponsalia ordinantur ad matrimonium, sed non idem tempus assignatur pro matrimonio contrahendo viro & mulieri, cum viro assignetur tempus 14. annorum, mulieri viro 12. ergo non idem tempus debet assignari viro & mulieri pro sponsalibus contrahendis, non ergo tempus septennij erit pro vtroque.
Item contractus q potest fieri per alios non requirit discretione rationis vel vsum in illis de quorum contractu agitur, sed sponsalia possunt contrahi inter parentes pro filiis, ergo non requiritur in filiis aliqua aetas discretionis, nec tempus septennij, nec aliud.
En contrarium est quod dicunt iura st. de sponsalibus. l. in sponsalibus. & extra de desponsatione impub. ca.literas, & ca. accessit.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est an sponsalia conuenienter praecedant matrimonium, & quot modis contrahantur. Secundum est de tempore statuto ad contrahendum sponsalia. Tertium est an contracta possint dissolui, & quibus modis.
Quantum ad primum dicendum quod sponsalia conuenienter prae cedunt matrimonium. Cuius ratio est: quia in magnis & periculosis contractibus promissio conuenienter praecedit rei traditionem g facilius enim est & minus incoueniens corrigere si errare contingit in contractu quando initiatur, quam quando est totaliter contummatus) sed matrimonium est contractus magnus valde, & periculosus, cum alter coniugium alteri obligetur, non solum quoad exteriora, sed quoad proprium corpus & in perpetuam seruiturem ergo conueniens est quod matrimonium in quo fit translatio corporis proprij in potestatem alterius praecedant sponsalia, quae sunt promissio futurarum nuptiarum de matrimonio contrahendo. Propter eandem rationem est statutum, vt sponsalia quae sunt promissio futurarum nuptiarum publicentur per banna, vt appareat si quid legiti me obstat matrimonio contrahendo, vt habetur extra de clandestina desponsatione, c. vlt. Et similiter propter eandem rationem statutum est, vt in religione tempus probationis praecedat tempus professionis. Contrahuntur autem sponsalia quatuor modis, scilicet nuda promissione, vel datis arrhis sponsaliciis, vel annuli subharratione & interpositione fidei, seu iuramenti. In solo primo contrahuntur sponsalia. Caetera vero non sunt nisi confirmatiosponsalium. Promissio autem per quam sponsalia contrahuntur, aut est absoluta, aut conditionata. Si absoluta statim per ipsam sponsalia contrahuntur. Si conditionata, aut conditio est honesta, vt cum dicitur, accipiam te si parentibus placeat, vel si dederis centum: & tunc stante conditione stant sponsalia, & non stante non stant. sicut habetur extra de conditionibus appositis in despon. cap. de illis autem. & cap. super eo. Si autem conditio sit inhonesta, aut est contra bona matrimonij (vt si dicatur, accipiam te si sterilitatis venena procures, vel donec inueniam aliam meliorem) tunc non contrahuntur sponsalia, cum ordinentur ad matrimonium cui opponitur conditio apposita: aut non est contraria bonis matrimonij, & tunc sponsalia stant & conditio debet haberi pro non adiecta vt expresse habetur extra eodem titulo quo supra, c. vlti. vbi eti: dicitur quod si conditio sit impossibilis (vt si dicatur contraham tecum si digito coelum tetigeris) stant sponsalia, & conditio debet pro non adiecta haberi, quod est valde mirandum, cum sponsalia contrahantur per consensum, sicut & matrimonium: per talia autem verba conditione impossibili apposita magis consueuit intelligi dissensus quam consensus.
Quantum ad secundum sciendum quod tempus septenni conuenienter est determinatum a iure pro sponsalibus contrahendis quia quicunque contrahit sponsalia debet habere aliquam prudenti. de futuris, cum sponsalia sint promissio futurarum nuptiarum, sed ante septennium nullus habet sufficientem prudentiam de futuris, ergo &c. Minor declaratur. Est enim triplex status hominis, vi dicitur primo Ethicorum. Primus enim est cum quis nec per se intelligit, nec ab alio capere potest. Secundus est, cum homo ab alio capere potest, sed ipse non sufficit ad intelligendum per se. Tertius est cum ab alio potest capere, & per seipsum considerare. Primum statum obtinet homo ante primum septennium & propter hoc illo tempore nulli contractui aptus est, & ita nec sponsalibus. Sed ad seecundum statum incipit homo peruenire in principio secundi septenni praecipue quantum ad ea quae ad personam ipsius pertinent, ad quae ratio naturalis citius conualescit: & ideo tunc incipit esse aptuad aliqua promittendum in futurum per sponsalia, non autem ad obligandum se perpetuo vinculo per matrimonium, quia adhuc non habet firmam voluntatem. Ad tertium statum venit homo in principio tertij septennij, & ideo potest se tunc obligare in his quae ad personam ipsius pertinent, vt ad religionem, vel matrimonium. Patei ergo minor. s. quod ante primum septennium non habet homo prudentiam de futuris quae sufficiat ad contrahendum sponsali¬
Quantum ad tertium sciendum quod sponsalia dimittuntur in octo casibus. Primus est cum alter intrat religionem cum effectu Nec mirum, cum in hoc casu matrimonium nondum consummatum soluatur, vt patet ex praedictis, quia in ingressu religionis es quaedam mors ciuilis: & de hoc habetur extra de conuersione coniugatorum, cap. verum. & capitulo ex publico. Secundus est quando alter contrahit cum aliquo per verba de praesenti, extra de sponsalibus, si inter virum. & de sponsa duorum, cap. primo. Et in his duobus casibus soluuntur sponsalia ipso iure. Tertius est quando alter transfert se ad regionem longinquam, & conuenienter expectatus non reddit, extra de sponsalibus. de illis autem. Quartus est quado superuenit enormis infirmitas quae notabiliter debilita vs epilepsia vel paralysis, aut notabiliter deformat, vt abscisio nasi, vel aliquid huiusmodi: aut quae est contra bonum prolis, vt lo pra quae solet prolem inficere. de hoc habetur extra de coniugio leprosorum, caliteras. & de iureiuam lo, quemadmodum. Quintus est cum superuenit affinitas, extra de consanguinita. & affinitate, c. supe eo. & ad hoc probandum sola fama sufficit propter scandalum. Sextus est quando alter fornicatur, extra de iureiurando, quem admodum. quia ex hoc male praesumitur de fide in posterum seruanda. Septimus est quando mutuo se absoluur, extra de sponsalibus, ca. praeterea. Istu tamen casum quidam non recipiunt, dicentes ecclesia hoc non approbat tanquam licitum, sed sustinet tanquam minus malum, ne deterius contingat, quia coacta matrimonia consueuerunt habere malos exitus: & huic opinioni videtur satis concordare textus decreta. Sed exemplum quod in decretali adducitur non bene concordat: dicit enim quam mutuo se absoluere possum instar eorum qui societatem interpositione fidei contrahunt, postea eandem sibi remittunt, quod vtique posset fieri licite. Est etiam ad hoc ratuo: quia omnis promissio quantumcunque iuramente confirmata facta in fauorem hominis potest remitti ab eo in cuius fauorem facta est: cum ergo sponsalia sint promissio facta homini de futuro matrimonio, quantucunque sint vallata iuramento possunt dissolui, vt vnus absoluat alterum, & hoc videtur ve¬ rius. Octauus casus est quando sponsalia contracta sunt inter parentes, & vterque vel alter veniens ad aetatem legitimam petit absolui, extra de desponsatione impub. ca. de illis. & in his sex vltimis casibus soluuntur sponsalia per iudicium ecclesiae, & ipso facto.
Ad primum argumentum dicendum quod in contractu ma trimonij non solum requiritur dispositio animae quo ad vsum rationis, sed & dispositio corporis vt sit tempus generationi aptum. Et quia puella in 12. anno ad hoc venit, masculus autem in fine secundi septennij: vt habetur nono de animalibus: simul autem vsum discretionis accipiunt qui requiritur tantum in sponsalibus, ideo in sponsalibus determinatur idem tempus vtrique, non autem in matrimonio.
On this page