Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum cum bigamo liceat dispensare

QVAISTIO QVARTA. Vtrum cum bigamo liceat dispensare.

VARTo quaeritur vtrum cum bigamo liceat dispensare. Et videtur quod non: quia contra ius diuinum non licet dispensare, sed de iure diuino est, quod bigamus non promoueatur ad ordines cum hoc contineatur in Canone Bibliae, 1. Timoth. 3. Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris virum, ergo nulli in hoc licitum est dispensare.

Item extra de bigamis dicitur, quod cum clericis qui quantum est in ipsis secundas mulieres matrimonialiter sibi coniunxerunt, tanquam cum bigamis dispensare non licet.

IN CONTRARIVM est, quia Lucius Papa dispensauit cum Panormitano episcopo, qui erat bigamus, vt dicit Gaufridus in sua summa.

RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est qualiter bigamiae sit annexa irregularitas. Secundum est quot modis biga mia contrahatur. Tertium est vtrum cum bigamis liceat dispensare.

Quantum ad primum dicitur sic communiter, quod causa quare bigamiae est annexa irregularitas est defectus sacramenti: decet enim illum qui constituitur minister sacramenti, nullum pati in sacramentis defectum, sed per sacramentum ordinis constituitur quis minister sacramentorum, ergo non debet in sacramentis habere aliquem defectum. Bigamus autem patitur defectum in sacramento matrimonij. Cum enim matrimonium ex hoc sit sacramentum quod significat coniunctionem Christi & ecclesiae, quae coniunctio est vnius ad vnam, ideo bigamia quae hoc tollit cum sit vnius ad plures inducit defectum sacramenti, & per consequens irregulari. tatem. Sed nescio an ista fuerit intentio Apostoli quando inhibuit bigamum ordinari, quia bigamiam numerauit cum aliis quae non sonam in defectum sacramenti, sed magis in notam criminis, dicens: oportet episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris virum, non vinolentum, non percussorem, non litigiosum, non cupidum.

Et ideo alij dicunt quod causa prohibitionis est, quia in ministris ecclesiae debet maxima spiritualitas apparere, ex eo quod spiritualia administrant & spiritualia docent, & in spiritualibus occupari debent: vnde cum concupiscentia maxime spiritualitat repugnet per quam totus homo caro efficitur, non debet aliquod signum concupiscentiae permanentis in eis apparere, quod quidem apparet in pigamis, quia vna vxore contenti esse noluerunt. Primum tamen tenetur communius.

Quantum ad secundum sciendum est quod bigamia contrahitur in sex casibus. Primus est quando quis diuersis temporibus habet diuersas vxores legitimas & quamlibet earum cognoscit 28. quaest. vlti. ca. vlti. Secundus est quando diuersis temporibus habet plures vxores alteram de iure, alteram de facto, extra de bigamis, nuper. Tertius est quando eodem tempore habet plures vxores alteram de iure, alteram de facto, & cognoscit omnes. Quartus est quando contrahit cum vidua vel corrupta ab aliquo. 33. di. maritum. & extra de bigamis, cap. debitum. Quintus est quand cognoscit vxorem propriam postquam ab altero fuerit cognita 34. dist. si cuius. Sextus est quando post solenne votum continentiae contrahit de facto licet de iure non possit, 21. q. 1. quotquot.

Quantum ad tertium dicendum est quod Papa potest dispensare cum omni bigamo quod promoueatur ad omnes ordines non solum minores, sed quoscunque maiores. Cuius ratio est, quia in omnibus poenis vel defectibus qui non sunt de iure naturali vel diuino, sed solum de statuto iuris positiui Papa potest dispensare pro libito voluntatis, sed irregularitas annexa bigamiae non est de iure naturali vel diuino, sed solum de iure positiuo, ergo potest in ea plenarie dispensare. Maior de se patet: quia super poenas quae mere infliguntur a iure positiuo Papa habet plenariam potestatem. Minor declaratur: quia illud quod non est con tra dictamen rationis naturalis, nec contra veritatem articulorum fidei, nec contra effentialia sacramentorum non est contrarius naturale vel diuinum: ius enim naturale innititur rationi naturali, diuinum vero articulis fidei & sacramentis, quod autem bigamus ordinetur non est contra dictamen rationis naturalis (vi de se patet) nec contra aliquem articulum fidei, nec contra essentialia sacramenti ordinis: quia si de facto bigamus ordinetur; recipit essentialia ordinis, ergo irregularitas bigamiae non est de iure naturali vel diuino, sed solum de iure positiuo, licet ergo Papae in ea prout voluerit dispensare. Sed episcopus potest quatum ad minores ordines, & quidam dicunt quod etiam quoad maiores in illis qui volunt Deo seruire in religione propter vitandum religiosorum discursum.

Ad primum argu. dicendum quod non licet dispensare in his qui continentur in Canone quae sunt de iure naturali, & de necessitate sacramentorum vel fidei, sed in aliis quae sunt de institutione Apostolorum licet: cum ecclesia eandem potestatem habeat nunc instituendi & destituendi quam tempore Apostolorum habuit.

Ad secundum dicendum quod per illud verbum non licet cum bigamis dispensare notatur difficultas dispensandi, non impossibilitas, & sic glossandum est vbicunque verbum simile inuenitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4