Praeambulum
Praeambulum
HIC quaeri debet. Superius determinauit Magister quod consensus est causa efficiens matrimonium: hic autem quaerit qualis debet esse consensus qui matrimonium facit. Et diuiditur in duas. Primum quod inquirit est, vtrum consensus per verba de futuro & iuramento firmatum matrimonium faciat. Secundo inquirit quis sit ille consensus qui faciat matrimonium ibi. Hic quaeritur cum consensus. Prima in tres. Primo determinat veritatem Secundo contra eam opponit & soluit. Tertio obiicit contra dicta in superiori distinctione & soluit. Secunda ibi, praemissae autem sententiae. Tertia ibi, illi autem scientiae.
In speciali autem sic procedit, & quaerit primo vtrum consensus per verba de futuro & cum iuramento verum matrimonium faciat. Et respondet quod non, quia per talia verba promittitur futurus consensus & non exhibetur, cum iuramentum nihil aliud sit quam confirmatio promissionis super contractu faciendo vnde & si alter vel vterque promittentium ad aliam copulam transiret, verum esset coniugium & dissolui non posset. Postea obiicit in contrarium huius per quandam legem: & dicit quod lex illa loquitur de iuramento adhibito per verba de praesenti: vel lex dicit post iuramentum de futuro matrimonium fieri debere, non autem fore. Postea, quia dictum fuit in praecedenti distinct. quod solus consensus facit matrimonium, obiicit in contrarium, scilicet matrimonium non esse si non interueniat benedictio solennis & quaedam alia. Et respondet quod talia sunt de honestate & solennitate sacramenti, non autem de necessitate. Occultus enim consensus per verba de praesenti expressus facit matrimonium, quamuis ecclesia per talem consensum in iudicio non prosequatur. Vltimo quaerit in quo debeat esse consensus faciens matrimonium: si enim in cohabitationem, tunc frater & soror erunt coniuges. Si vero in carnalem copulam, tunc inter beatam virginem & Ioseph non fuit coniugium: & respondet quod consensus ille debet esse in coniugalem societatem, in cuius societatis signum mulier non de capite, nec de pedibus, sed de latere viri a Deo formata fuit.
On this page