Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum consensus de futuro cum carnali copula sequente sufficiat ad matrimonium
CIRCA distinctionem istam quaeritur de duobus Primum est vtrum consensus de futuro cum carnali copula sequente sufficiat ad matrimonium. Secundum est vtrum consensus de praesenti conditionatus faciat matrimonium. De tertio enim quod tangitur in hac distinctione videlicet qualis sit consensus qui facit matrimonium, vtrum videlicet sit in carnalem copulam, an societatem coniugalem, an in aliquid aliud, dicetur inferius ¬ quando agetur de matrimonio beatae Virginis. Ad primum sic proceditur & arguitur quod consensus de futuro carnali copula subsequente faciat matrimonium: quia consensus expressus non solum verbis, sed quibusdam euidentibus signis, facit matrimonium, sed per carnalem copulam exprimitur consensus tanquam per euidentissimum signum, ergo per hoc fit verum matrimonium
Item matrimonium quod de se nullum est non praestat impedimentum matrimonio sequenti, cum sit firmum & legitimum: sed consensus per verba de futuro cum copula carnali se¬ quente praestat impedimentum sequenti matrimonio, vt apparet extra de sponsalibus, ca. is qui fidem ergo est verum matrimonium.
IN CONTRARIVM arguitur sic: quia posterius non est causa prioris, sed carnalis copula posterior est obligatione matrimonij, ergo non facit matrimonium, nec consensus expressus per verba de futuro facit ipsum vt patet ex praecedentibus, ergo tale matrimonium nullum est.
RESPONSIO. Videnda sunt duo. Primum est vtrum carnalis compula sequens sponsalia faciat matrimonium. Secundum est supposito quod non in aliquo casu, vtrum tunc impediat sequens matrimonium.
Quantum ad primum sciendum est quod post contracta sponsalia vir & mulier, aut conueniunt intentione exhibendi, quod in sponsalibus promiserunt, aut non: si primo modo sic est verum matrimonium, & secundum iudicium ecclesiae, & secundum indicium conscientiae. Cuius ratio est: quia consensus de praesenti sufficienter expressus facit verum matrimonium, sed quando poss sponsalia vir vel mulier conueniunt intentione exhibendi quod in sponsalibus promiserunt est ibi verus consensus de praesenti, qui sufficienter exprimitur ex opere subsequuto quoad forum conscientiae consensu supposito, & quoad forum ecclesiae ex promissione praecedente, ergo est ibi verum matrimonium non solum secundum iudicium ecclesiae, sed etiam secundum forum conscientiae. Si autem non conueniunt ex intentione exhibendi quod in sponsalibus promiserunt, sed affectu fornicario ex parte vtriusque vel alterius tantum: sic adhuc secundum iudicium ecclesiae est ibi praesumptum matrimonium, non autem secundum forum conscientiae. Ratio primi est: quia ex quo praecesserunt sponsalia qua sunt promissio futuri matrimonij, per quod vir accepit potestatem corporis mulieris & econuerso, cum sequitur carnalis copula praesumitur de iure quod sit in exhibitionem rei promissae, & haec praesumptio est iuris & de iure, contra quam non admittitur probatio, & satis rationabiliter: quia magis licet post initiatum matrimonium intrare religionem quam post contracta sponsalia contrahere aliud matrimonium. Primum enim licet, & factum tenet, sed secundum quamuis factum teneat, non tamen licet facere secundum conscientiam: sed in primo casu si mulier volens transire ad religionem inuita cognoscatur a viro, praesumitur verum matrimonium consummatum: quia ex praecedente consensu iudicatur sequens copula non simpliciter, vt extorta, neiniuriosa (vt patet ex praecedentibus) ergo in casu nostro sequens copula cum non sit vi extorta, sed voluntaria multo fortius debet praesumi, vt exhibitio praecedentis promissionis. Ratio secundi est: quia matrimonium non solum est quidam contractus, sed sacramentum inquantum est signum sacrae rei (scilicet coniunctionis Christi & ecclesiae) coniunctio autem Christi & ecclesiae siue per charitatem, siue per naturae conformitatem nec est, nec fuit nisi per liberum consensum, & de coniunctione quidem quae est per charitatem de se patet. De ea autem quae est per naturae conformitatem similiter patet ex eo quod Christus nostram naturam non assumpsit, nisi quando virgo consensit, quando scilicet dixit: fiamihi secundum verbum tuu, ergo similiter matrimonium, vt sacra mentum non potest verum esse nisi per verum consensum vtriusquei propter quod vbi consensus deest, vel ex parte vtriusque, vt quando conueniunt affectu fornicario, vel ex parte alterius, vt cum alter dolo vult extorquere carnalem copulam ab altero nullum es matrimonium, & hoc est quod dicitur extra de sponsalibus, tua nos, in fine, quod vbi dolus affuit consensus defuit sine quo caetera foedus perficere nequeunt coniugale, & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum dicendum est, quod sicut ecclesia iudicat primum matrimonium verum esse, sic secundum iudicat non valere: sed quoad forum conscientiae est duplex opinio. Quidam dicunt quod licet primum matrimonium nullum fi quando consensus deest et carnalis copula dolo extorqueretur. tamen sequens matrimonium non tenet, non quidem ex vi prae cedentis matrimonij quod nullum fuit, sed propter statutum iuris: potest enim ecclesia ex causa facere personas illegitimas ac contrahendum, & sic fecit (vt dicunt) in casu nostro, & pro hividentur facere verba decretalis allegatae vbi dicitur, quod nec verum, nec aliquod censetur matrimonium quod de facto es postmodum subsequutum.
Alij dicunt communius & verius quod secundum matrimonium non impeditur per primum quoad forum conscientiae, cum primum nullum fuerit. Nec valet quod alij dicunt quod ecclesia potes facere personas illegitimas ad contrahendum: quia quamuis hoc sit verum En proposito tamen casu non fecit illegitimas per aliquod statutum expressum, nec verba decretalis quae allegata sunt, intelligenda sunt, nisi quoad praesumptionem ecclesiae.
Ad primum argumentum dicendum quod vbi post sponsalia vir & mulier conueniunt intentione exhibendi quod promiserunt, ibi est consensus sufficienter expressus, & verum matri¬ monium secundum iudicium conscientiae & ecclesiae, a secundum iudicium conscientiae: licet semper sit secundum iudicium praesumptum ecclesiae.
AD ARGVMENTVM in oppositum dicendum quod sequens copula non facit matrimonium, nisi quatenus est signum praesentis consensus, quae & si sequatur consensum natura, vt eius effectus, concomitatur tamen tempore: nec intelligendum est quod praecedens consensus sponsalium cum carnali copula faciat matrimonium, sed consensus nouus & praesens quem carnis copula concomitatur, &c.
On this page