Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum consensus de praesenti conditiona faciat matrimonium
SECVNDO quaeritur vtrum consensus de praesenti conditionatus faciat matrimonium. Et videtur quod non: quia consensus faciens matrimonium debet esse certus, sed consensus conditionatus non est cergi tus, cum innitatur dubio conditionis, ergo non facit matrimonium.
Item consensus simplex de futuro cum iuramentum certior est quam consensus de praesenti conditionatus, sed consensus simplex de futuro quantumcunque vallatus iuramento non facit matrimonium: vt patet per magistrum in litera, ergo nec consensus de praesenti conditionatus.
RESPONSIO. Consensus potest conditionari dupliciter. Vno modo limitatione temporis: vt si dicatur, accipio te in meam vsque ad duos annos, vel expressione alterius conditionis. Si primo modo non est matrimonium: quia consensus qui est contra naturam contractus vitiat contractum, sed consensus vsque ad tempus est contra naturam matrimonij, ergo vitiat & tollit matrimonium. Minor patet: quia de natura matrimonij, vt pertinet ad ius naturale & quatenus est ad educationem prolis, & vt pertinet ad ius diuinum, & quatenus est sacramentum est inseparabilitas, contra quam est consensus ad tempus.
De aliis autem conditionibus intelligendum est, quod aut conditio est de praesenti, aut de futuro: si de praesenti sic extante conditione stat matrimonium, non extante vero non extat, nisi si forte sit conditio impossibilis quae in fauorem matrimonij debet semper haberi pro non adiecta, & idem est si conditio sit de praeterito. Si vero sit conditio de futuro: aut est necessaria, & tunc habetur pro completa, et stat matrimonium: vt si dicatur, contraho tecum si sol oriatur cras. aut impossibilis, & tunc habetur pro non adiecta, & stat matrimonium: aut contingens, & tunc si est contra bona matrimonij nullum est matrimonium, neque sponsalia, vt si dicatur contraho tecum si generationem prolis euites: aut si pro quaestu ad adulterandum te tradas, per eandem rationem quae dicta est de consensu ad tempus. Si vero non sit contra bona matrimonij, si sit honesta, non contrahitur matrimonium, sed sponsalia tantum extante conditione, non extante vero non. Cuius ratio est, quia consensus conditionatus sequitur naturam conditionis licitae & honestae: sed conditio est de futuro & potest non euenire, ergo consensus de futuro potest deficere: talis autem consensus non est sufficiens ad contrahendum matrimonium, quod est indissolubile, nisi per mortem corporalem vel ciuilem postquam est rite contractum: si autem sit turpis, debet haberi pro non adiecta. De hoc autem dicetui plus in sequenti distinctione.
AD PRIMVM argumentum dicendum, quod consensus conditionatus conditione praeterita vel praesente vel lutura necessaria certus est, sicut non conditionatus: quia conditio apposita certa est nec tollit a consensu aliquam certitudinem, nec turpis, nec impossibilis, cum habeantur pro non adiectis. Consensuvero conditionatus conditione contingente & futura honesta, incertitudinem habet, sicut & conditio, ideo non causat matrimonium, sed sponsalia, si conditio eueniat, aliter non¬
Ad secundum dicendum qued consensus de futuro addito iuramento non est certior quam consensus de praesenti conditionatus conditionibus praesentibus, vel praeteritis, vel futuris necessario, imo consensus sic conditionatus est certior, sicut certior est exhibitio rei quam eius promissio quantuncunque vallata iuramento: per consensum enim de praesenti praedictis modis conditionatum fiactualis exhibitio rei per sponsalia autem iuramento firmata non fit, nisi promissio: quia iuramentum cum adhibeatur ad confirmationem dictorum illud tantum confirmat, quod in dictis significatur, nec significatum mutat. Et ideo cum verba de futuro, ex sua significatione habeant quod non faciant matrimonium, sed solum sponsionem matrimonij, ideo iuramentum adueniens solum confirmat sponsalia, sed non transfert ea in matrimonium.
On this page