Praeambulum
Praeambulum
PORTET autem. Superius determinauit Magister de causa efficiente matrimonij: hic determinat de causae efficientis impedimentis ne consensus matrimonium facere possit. Et diuiditur in duas. Primo determinat de impedimento coactionis. Secundo de impedimento erroris. Secunda ibi, distin. 30 nec solum. Prima est praesentis lectionis, & diuiditur in tres. Pr mo ostendit quomodo coactio impedit matrimonium. Secundo ostendit quod post coactionem si liber consensus aduenit, matrimonium verum est. Tertio ostendit qualiter intelligendum si quod aliquis dicatur consentire. Secunda ibi, Veruntamen qu inuiti. Tertia ibi, consentire autem probatur
In speciali sic procedit dicens: quod consensus per coactio nem extortus non facit matrimonium, quia nec consensus appellari debet, quod auctoritatibus confirmat. Postea dicit quod post talem coactionem si sequens consensus interuenerit, vtpot si simul cohabitent & contra matrimonium non reclament prior coactio matrimonio non nocet. Vltimo dicit quod ille di citur consentire qui manifeste & euidenter non contradicit, & talis tacitus consensus non solum matrimonium, sed etiam sponsalia prius facta confirmat.
On this page