Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum consensus possit esse coactus: vel vtrum voluntas possit cogi ad consensum vel ad quemcunque alium actum
QUAESTIO PRIMA Vtrum consensus possit esse coactus: vel vtrum voluntas possit cogi ad consensum vel ad quemcunque alium actum. In 2.di. 25. 43.
CIRCA distinctionem istam primum quaeritur, vtrum consensus possit esse coactus: vel generalius vtrum voluntas posset cogi ad consensum vel acd quemcunque alium actum. Et videtur quod sic: quia intellectus videtur esse nobilior voluntate, sed intellectus potest cogi per demonstrationem ad consentiendum alicui conclusioni, ergo & voluntas potest cogi ad consentiendum alicui sibi proposito.
Item violentum seu coactum opponitur naturali & voluntario (vt patet ex 3. Ethic. Ex quo sic arguitur: quando duo motu sunt contrarij si vnus est naturalis alter est violentus, vt pate in motu lapidis sursum & deorsum, ergo similiter in contrariiactibus voluntatis si vnus est voluntarius, contrarius est volentus, sed voluntas successiue habet actus contrarios (quandoq enim volumus frigescere quandoque calere) cum ergo constevnum esse voluntarium, relinquitur quod reliquus sit violentus.
Item omne triste videtur esse violentum (tristitia enim est de his quae nobis nolentibus accidunt) sed multa volumus cum tristitia, ergo violenter.
In contrarium arguitur: quia quod maxime liberum est non potest cogi, sed voluntas maxime libera est, ergo non potest cogi
RESPONSIO. Distinguendum est primo secundum te minos quaestionis de coactione, & de actibus voluntatis, deindi descendetur ad solutionem quaestionis. Quantum ad primum aduertendum est quod duplex est actus voluntatis, vnus ab ea immediate elicitus, vt velle & nolle: alius imperatus ab ea, vt sunt actu omnium potentiarum quae subiiciuntur imperio voluntatis, vi percutere, currere, & sic de fimilibus. Similiter duplex est coactio, vna dicta simplex, cum aliquid mouetur in contrarium sua inclinationis, vel impeditur ab ea: sicut dum lapis mouetur sur sum vel impeditur ne descendat deorsum, & hoc potest dici conpulsio. Alia est coactio secundum quod quae potest dici impulsio, qua magis est quaedam inductio quam coactio vt postea magis patebit
Loquendo ergo primo de actione simpliciter & de actu a ve luntate imperato, dicendum qud voluntas potest cogi. Cuius ratiest, quia omnis potentia cuius actus est in materia subiecta cor trarnetati potest impediri vel impelli in contrarium per potentiam fortioris virtutis, sed aliqui actus imperati a voluntate sunt in materia subiecta contrarietati, quia in materia corporali inferiore (vt currere, percurrere) ergo possunt impediri, & contrarium fieri per praedominium maioris virtutis: & hoc pratet ad sensum, volens enim ire aliquo, potest impediri, nec vadat, & trahi in oppositum, & hoc est coactio simpliciter.
Loquendo autem de actu a voluntate elicito an ad eum possi voluntas simpliciter cogi, cum coactio accipiatur, vt dictum est, pro impedimento actus & pro impulsione in contrarium, posset. videri alicui quod voluntas posset cogi quo ad actum elicitum, accipiendo coactionem pro impedimento actus. Cuius ratio est, quiillud quod potest impedire actum cognitionis potest impedire acti voluntatis, sed multa sunt quae possunt impedire actum cognitionis, vt somnus, & aliquae infirmitates, ergo possunt impediractum voluntatis. Et hoc modo, vt videtur, poterit cogi voluntas, & sic dictum fuit lib. 2. dist. 25. quod liberum arbitrium seu voluntas potest cogi, accipiendo coactionem large pro impedimento actus. Sed accipiendo stricte & proprie coactionem non est dicendum quod voluntas cogatur proprie illo modo, qui impedimentum actus nunquam includit violentiam vel coactionem nisi maneat inclinatio rei ad actum: non enim diceretur lapis violentari si prohiberetur moueri deorsum nisi in eo maneret indiinatio ad talem motum, ergo similiter non potest cogi voluntas quantumcunque impediatur ab actu volendi nisi in ipsa maneat inclinatio ad actum volendi. Cum ergo per somnum vel per quamcunque infirmitatem, quae impedit actum cognoscendi, & per consequens actum volendi tollatur inclinatio ad violendum (nulla eim tunc manet in voluntate, neque naturalis, quia nulla talis est respectu illorum ad quae voluntas est libera, nec voluntaria, quia illa non est nisi velle quod totaliter est sublatum) patet quod voluntas impi diri non potest ab actu volendi, sed ideo non debet dici cogi.
Accipiendo autem coactionem pro compulsione in contrarium, dicendum est quod voluntas nullo modo potest cogi quoad actum illicitum: quod patet tripliciter. Primo sic: illud quod est tale per essentiam non potest aliquo modo participare conditionem oppositam, sed omne velle est voluntarium per essentiam, ergo nullud velle potest aliquo modo esse violentum, quod est conditio opposita voluntario. Maior patet: licet enim subiectum quod nunc est sub vno oppositorum possit esse sub alio (quia nullum conuenit ei per essentiam) tamen vnum oppositorum nunquam potest esse aliud nec simul, nec successiue, sicut albedo non potest esse nigredo, aut nigra, licet idem subiectum quandoque fit album quandoque nigrum. Minor probatur, scilicet quod velle sit voluntarium per essentiam: quia illud est tale per essentiam, quod est primo tale, & ratione cuius omnia alia dicuntur talia per participationem, sed velle est voluntarium primo, nec est aliquid voluntarium prius ipso, omnia etiam alia quae voluntaria dicuntur, eo ipso voluntaria dicuntur, quod actus volendi cadit super ipsa, ergo velle est voluntarium per essentiam, ideo nullo modo potest ei competere quod sit violentum, cum violentum opponatur voluntario sicut naturali, vt patet 3. Ethicorum.
Secundo patet idem sic: omne illud quod potest cogi habe inclinationem determinatam & determinatum modum, vt lapideterminate inclinatur deorsum & determinato modo, scilice secundum modum suae grauitatis, si enim neutrum eorum habere cogi non posset. Quod patet: materia enim prima, quia indifferenter se habet ad omnem formam quantum est est da se, ideo nulla generatio est violenta, vel innaturalis quantum est de se ex parte materiae absolutae, sed si qua generatio vel corruptio dicatur innaturalis vel violenta, hoc est ratione dispositionu determinantium naturam ad aliquam formam. A simili, si lapis haberet aequalem inclinationem ad omnem locum & ad omnem modum motus, impossibile esset quod violentaretur ad aliquem locum vel motum, sed voluntas non habet determinatam inclinationem ad aliquod volitum tantum, nec ad aliquem modum, sed est indeterminata ad omne illud quod potest sibi ostendi per intellectum sub ratione boni, ergo voluntas non potest cogi ad velle respectu cuiuscunque obiecti.
Tertio patet idem sic: sicut se habet in naturalibus inclinatio naturalis ad motum sequentem, sic in voluntariis velle se habet ad actum imperatum sequentem (sicut enim inclinatio lapidis est per grauitatem & hanc inclinationem sequitur motus, sic velle non est nisi inclinatio volentis quae debetur ei ratione voluntatis secundum formam apprehensam, quam inclinationem sequitur motus vel actus imperatus) sed res naturalis licet possit cogi ne moueatur vel vt moueatur in contrarium suae inclinationis, tamen non potest cogi ne inclinetur vel vt inclinetur in contrarium mane te natura eius: non enim potest fieri vt natura lapidis non inclinetur deorsum, vel vt inclinetur sursum manente gratuitate lapidis, ergo similiter licet voluntas posset cogi quoad actum imperatum vt non fiat, vel vt fiat contrarium eius quod est volitum, tamen non potest cogi quoad velle quod est eius inclinatio vt aliquod velle sit coactum: sic igitur patet quod voluntas non potest cogi, accipiendo coactionem simpliciter quae dicitur compulsio.
Accipiendo autem coactionem non simpliciter, sed secundum quid pro aliqua impulsione, sic voluntas potest cogi etiam quoad velle. Cuius ratio est, quia non vult aliquid simpliciter & absolute, si velit illud, ex solo timore aliquo modo cogitur vel impellitur ad volendum: sicut enim amor boni attrahit, sic timor mali impellit, sed multa sunt quae nullus secundum se, & ab solute vellet, sicut proiicere merces in mare, quod tamen volumus timore maioris mali, ne tota nauis submergatur, etiam vo¬ volumus abscissionem membri ne totum corpus corrumpatur, ergo tale velle est aliquo modo coactum non simpliciter, imo magis est voluntarium, sed secundum quid quasi aliquo modo impulsum
Ad primum argumentum dicendum quod de praeeminentia voluntatis ad intellectum & econuerso sunt variae opiniones Quidam enim dicunt quod voluntas est nobilior intellectu, & secundum hoc argumentum non procedit: posito tamen quod intellectus sit nobilior voluntate, dicendum ad minorem quod intellectus nunquam cogitur secundum actum suum qui est intellige re, quia illad cogitur contra cuius inclinationem fit aliquid, sec nullum intelligere est contra inclinationem intellectus, ergo respectu intelligere intellectus nunquam cogitur. Maior patet de se. Se minor probatur: quia si aliquod intelligere esset cotra inclinatio nem naturalem intellectus aut esset contra naturale inclinationem, aut contra voluntariam quae sequitur cognitionem: non contra naturalem, quia secundum illam omnes homines naturaliter scir desiderant. Si contra voluntariam cum illa non sit intellectus, sed voluntas, sequitur quod intellectus non cogitur, sed potius voluntas cui placebat vel quae imperabat oppositum assensum: & idem dicendum est de actu elicito a quacunque potentia cognoscitiua quia respectu eius nunquam potentia cogitur cum sit eius perfectio ad quam potentia naturaliter inclinatur, licet ad eam posset necessitari, sed cogitur voluntas vel appetitus sensitiuus contra cuius inclinationem potest esse aliquis actus exterior coactus.
Ad secundum dicendum quod illud veritatem habet, quando inclinatio rei est ad vnum determinate & secundum determinatum modum, sicut est inclinatio lapidis deorsum, & quiinclinatio voluntatis non est determinata ad aliquod volitum, sed est indeterminata ad omne illud quod sibi ostendi potest per intellectum, idcirco cogi non potest.
Ad tertium dicitur quod non omne triste est violentum simpliciter, sed sufficit quod sit violentum secundum quid per impulsionem quae est ex timore majoris mali, sicut est velle prolicere merces in mare timore mortis, & hanc coactionem posuimus in voluntate respectu actus eliciti: actus autem exterior potest simpliciter esse coactus, qui etiam inducit tristitiam in actu a voluntate elicito quatenus est contra eius naturalem inclinationem, est enim tristitia de his quae nobis nolentibus acciduni vel simpliciter vel secundum quid.
On this page